1.✽
2.✽ Cui sententiae illud Mercurii adstipulatur: «Magnum, o Asclepi, miraculum est homo».7
3.✽ Horum dictorum rationem cogitanti mihi8 non satis illa faciebant, quae multa de humanae naturae praestantia afferuntur a multis9: esse hominem creaturarum internuntium, superis familiarem, regem inferiorum; sensuum perspicacia, rationis indagine, intelligentiae lumine naturae interpretem; stabilis evi et fluxi temporis interstitium, et (quod Persae10 dicunt) mundi copulam, immo hymeneum,11 ab angelis, teste Davide, paulo deminutum.12
4.✽ Magna haec quidem, sed non principalia, idest quae summae admirationis privilegium sibi iure13 vindicent.
5.✽ Cur enim non ipsos angelos et beatissimos caeli choros magis admiremur?
6.✽ Tandem intellexisse mihi sum visus, cur
felicissimum proindeque dignum omni admiratione animal sit homo, et quae sit
demum illa conditio quam in universi serie sortitus sit, non brutis modo,
sed
8.✽ Quidni? Nam et propterea magnum miraculum et admirandum profecto animal iure homo et dicitur et existimatur.
9.✽ Sed quae nam14 ea sit audite, Patres, et benignis auribus15 pro vestra humanitate hanc mihi operam condonate.
10.✽ Iam summus16 Pater architectus deus hanc quam videmus17 mundanam domum, divinitatis templum augustissimum, archanae legibus sapientiae fabrefecerat.
11.✽ Supercaelestem regionem mentibus decorarat; ethereos globos aeternis animis vegetarat; excrementarias et feculentas inferioris mundi partes18 omnigena animalium turba complerat.
12.✽ Sed, opere consumato, desiderabat artifex esse aliquem qui tanti operis rationem perpenderet, pulchritudinem amaret, magnitudinem admiraretur.
13.✽ Idcirco iam rebus omnibus (ut Moses Timeusque testantur) absolutis, de producendo homine postremo cogitavit.19
14.✽ Verum nec erat in archetipis unde novam sobolem effingeret20 nec in thesauris quod novo filio hereditarium largiretur,21 nec in subsellis22 totius orbis, ubi universi contemplator iste sederet.
15.✽ Iam plena omnia; omnia summis, mediis infimisque ordinibus fuerant distributa.
16.✽ Sed non erat paternae potestatis in extrema faetura quasi effetam defecisse; non erat sapientiae, consilii inopia in re necessaria fluctuasse; non erat benefici amoris, ut qui in aliis esset divinam23 liberalitatem laudaturus in se illam damnare cogeretur.
17.✽ Statuit tandem optimus artifex, ut cui dari nihil proprium poterat24 commune esset quicquid privatum singulis fuerat.
18.✽ Igitur hominem accepit indiscretae opus imaginis25 atque in mundi positum meditullio26 sic est alloquutus: «Nec certam sedem, nec propriam faciem, nec munus ullum peculiare tibi dedimus, o Adam, ut quam sedem, quam faciem, quae munera tute optaveris, ea, pro voto, pro tua sententia, habeas et possideas.
19.✽ Definita caeteris natura intra praescriptas a nobis leges cohercetur.
20.✽
21.✽ Medium te27 mundi posui, ut circumspiceres inde commodius quidquid est in mundo.
22.✽ Nec te celestem neque terrenum, neque mortalem
neque immortalem fecimus, ut tui ipsius quasi arbitrarius
honorariusque28
29 plastes in quam
23.✽ Poteris in inferiora quae sunt bruta31 degenerare; poteris in superiora quae sunt divina ex tui animi sententia regenerari».