Oratio(Latin) by Pico

Main: Current language:
Show from: to: Go

Oratio

§1✽

1.✽ [editioPrinceps1] [exemplarBononiae1] [exemplarBrunensis1] Legi,1 Patres Colendissimi, in Arabum monumentis,2 interrogatum Abdalam3 sarracenum,4 quid in hac quasi mundana scena5 admirandum maxime spectaretur, nihil spectari homine mirabilius respondisse.6

2.✽ Cui sententiae illud Mercurii adstipulatur: «Magnum, o Asclepi, miraculum est homo».7

§2✽

3.✽ Horum dictorum rationem cogitanti mihi8 non satis illa faciebant, quae multa de humanae naturae praestantia afferuntur a multis9: esse hominem creaturarum internuntium, superis familiarem, regem inferiorum; sensuum perspicacia, rationis indagine, intelligentiae lumine naturae interpretem; stabilis evi et fluxi temporis interstitium, et (quod Persae10 dicunt) mundi copulam, immo hymeneum,11 ab angelis, teste Davide, paulo deminutum.12

§3✽

4.✽ Magna haec quidem, sed non principalia, idest quae summae admirationis privilegium sibi iure13 vindicent.

5.✽ Cur enim non ipsos angelos et beatissimos caeli choros magis admiremur?

6.✽ Tandem intellexisse mihi sum visus, cur felicissimum proindeque dignum omni admiratione animal sit homo, et quae sit demum illa conditio quam in universi serie sortitus sit, non brutis modo, sed [exemplarBrunensis2][exemplarBononiae2]etastris, sed ultramundanis mentibus invidiosam.

7.✽ Res supra fidem et mira.

8.✽ Quidni? Nam et propterea magnum miraculum et admirandum profecto animal iure homo et dicitur et existimatur.

9.✽ Sed quae nam14 ea sit audite, Patres, et benignis auribus15 pro vestra humanitate hanc mihi operam condonate.

§4✽

10.✽ Iam summus16 Pater architectus deus hanc quam videmus17 mundanam domum, divinitatis templum augustissimum, archanae legibus sapientiae fabrefecerat.

11.✽ Supercaelestem regionem mentibus decorarat; ethereos globos aeternis animis vegetarat; excrementarias et feculentas inferioris mundi partes18 omnigena animalium turba complerat.

12.✽ Sed, opere consumato, desiderabat artifex esse aliquem qui tanti operis rationem perpenderet, pulchritudinem amaret, magnitudinem admiraretur.

13.✽ Idcirco iam rebus omnibus (ut Moses Timeusque testantur) absolutis, de producendo homine postremo cogitavit.19

14.✽ Verum nec erat in archetipis unde novam sobolem effingeret20 nec in thesauris quod novo filio hereditarium largiretur,21 nec in subsellis22 totius orbis, ubi universi contemplator iste sederet.

15.✽ Iam plena omnia; omnia summis, mediis infimisque ordinibus fuerant distributa.

16.✽ Sed non erat paternae potestatis in extrema faetura quasi effetam defecisse; non erat sapientiae, consilii inopia in re necessaria fluctuasse; non erat benefici amoris, ut qui in aliis esset divinam23 liberalitatem laudaturus in se illam damnare cogeretur.

§5✽

17.✽ Statuit tandem optimus artifex, ut cui dari nihil proprium poterat24 commune esset quicquid privatum singulis fuerat.

18.✽ Igitur hominem accepit indiscretae opus imaginis25 atque in mundi positum meditullio26 sic est alloquutus: «Nec certam sedem, nec propriam faciem, nec munus ullum peculiare tibi dedimus, o Adam, ut quam sedem, quam faciem, quae munera tute optaveris, ea, pro voto, pro tua sententia, habeas et possideas.

19.✽ Definita caeteris natura intra praescriptas a nobis leges cohercetur.

20.✽ [exemplarBrunensis3]Tu, nullis angustiis cohercitus, pro tuo arbitrio, in cuius manu te posui, tibi illam prefinies.

21.✽ Medium te27 mundi posui, ut circumspiceres inde commodius quidquid est in mundo.

22.✽ Nec te celestem neque terrenum, neque mortalem neque immortalem fecimus, ut tui ipsius quasi arbitrarius honorariusque28 29 plastes in quam [editioPrinceps2] malueris tute formam30 effingas.

23.✽ Poteris in inferiora quae sunt bruta31 degenerare; poteris in superiora quae sunt divina ex tui animi sententia regenerari».

Select an incunabulum to browse

or

Select a translation to compare

or

View the annotations in this window