[part]
[secundum opinionem propriam]
Conclusiones numero quingentae secundum opinionem pro|priam: quae denaria divisione dividuntur in Conclusiones Phy|sicas: Theologicas: Platonicas: Mathematicas: Paradoxas do|gmatizantes: Paradoxas conciliantes: Chaldaicas: Orphicas:
|Magicas: et Cabalisticas: In quibus omnibus nihil assertive vel
|probabiliter pono: nisi quatenus id vel verum vel probabile iu|dicat Sacrosancta Romana ecclesia: et caput eius benemeritum
|Summus pontifex innocentius Octavus cuius iu|dicio qui mentis suae iudicium non summittit: mentem non ha|bet.
[section]
conclusiones paradoxe numero
|xvii. secundum propriam opinio|nem: dicta primum aristotelis et
|platonis: deinde aliorum docto|rum conciliantes qui maxime di|scordare videntur.
II.1.1. Nullum est quaesitum naturale aut divinum: in quo Aristote
|les et Plato sensu et re non conveniant: quamvis verbis dissenti|re videantur.
II.1.2. Qui dicunt innascibilitatem esse positivam proprietatem con|stituentem patrem in esse hypostatico incommunicabili: ab opi|nione sancti doctoris a qua multum secundum verba videntur discor|dare nihil discordant.
II.1.3. De ponenda sexta notione quae est inspirabilitas non debent di|scordare Thomistae et Scotistae si recte suorum doctorum funda
|menta introspiciunt.
II.1.4. De subiecto Theologiae fundamentaliter et radicaliter con|cordant Thommas Scotus et Egidius. Quamvis in ramis et ver|borum superficie quilibet eorum a quolibet dissentire plurimum
|videatur.
II.1.5. De quaestione illa Utrum sit unum esse in Christo: aut plura
|esse. Dico Scotum et Thommam non discordare.
II.1.6. De distinctione ex natura rei non debent discordare Thomi|stae et Scotistae: si suos doctores fundamentaliter intelligant.
II.1.7. De attributorum distinctione non discordant Thommas et
|Scotus.
II.1.8. In hoc articulo preciso a suis apendiciis. Utrum angelus potu|erit divinam aequalitatem simpliciter appetere non discordat Tho|mas et Scotus.
II.1.9. In materia quid prius cognoscatur magis an minus universale
|concordant Thommas et Scotus: Qui maxime in ea discorda|re existimantur: de qua pono infrascriptas tres conclusiones ex
|utriusque mente.
II.1.10. De re nominaliter concepta primus conceptus qui habetur:
|est conceptus universalissimus.
II.1.11. De re definitive concepta primus conceptus qui habetur est
|conceptus universalissimus.
II.1.12. In distinctissima cognitione ultimo nota nobis sunt praedica|ta maxime universalia.
II.1.13. Opinio Commentatoris de dimensionibus interminatis: prin|cipiis et fundamentis doctrinae Sancti Thomae nihil repugnat.
II.1.14. In materia de obiecto intellectus non discordat ut creditur:
|Sed concordat Thommas et Scotus.
II.1.15. In quaestione de contingentia ad utrumlibet in materia de ca|su et fortuna: re et fundamentaliter non discordant Avenrois et
|Avicenna licet superficie tenus et in verbis eorum oppositum ap|pareat.
II.1.16. An corpus compositum accipiat Physicus a Methaphysico: di|scordare fundamentaliter non possunt Avenrois et Avicenna
|et si verbis discrepent.
II.1.17. De modo quo angeli sint in loco non differunt Thommas
|et Scotus.
[section]
conclusiones philosophice secun|dum propriam opinionem numero
|lxxx. que licet a communi philo|sophia dissentiant: a communi ta|men philosophandi modo non mul|tum abhorrent.
II.2.1. Potest a specie in sensu exteriori existente immediate abstra|hi species universalis.
II.2.2. Intentio secunda est ens rationis habens se per modum formae
|qualitative ab operatione intellectus proveniens consequutive
|non effective.
II.2.3. Nec prima intentio: nec secunda intentio alicubi sunt subie|ctive.
II.2.4. Est devenire in corporibus ad aliquid quod ita corporaliter lo|cat quod corporaliter non locatur: et illud est ultima sphera sicut in
|intelligibilibus est devenire ad aliquid quod ita intelligibiliter
|locat: quod nullo modo locatur: et illud est deus.
Correlarium. Non est quaerendum quomodo ultima sphera
|locatur: Sed absolute concedendum quod non locatur.
II.2.5. Singulare non intelligitur ab intellectu: nec secundum veritatem: nec
|secundum etiam opinionem Aristotelis Commentatoris et Thommae.
II.2.6. Licet intellectus non intelligat singulariter: ab ipso tamen est
|quod perfecte cognoscatur singulare.
II.2.7. Quaelibet res quaecunque sit illa in puritate sui esse constituta est
|intelligens: intellectus: et intellectum.
II.2.8. Ex praedicta conclusione habetur quare materia sit principium
|incognoscibilitatis et intellectus agens cognoscibilitatis:
II.2.9. Illa dicitur actio immanens quae non est subiective in illo quod
|passive per eam denominatur: et per hoc distinguitur a transe|unte.
II.2.10. Omnis alius modus praeter eum quem dixit praecedens conclusio est
|insufficiens ad distinguendum actionem immanentem a transe-
|unte.
II.2.11. Cum dicit Avenrois non esse aliud medium ad probandum
|abstractum praeter aeternitatem motus: non intelligit de quocunque
|abstracto: Sed de eo quod ultimato gradu abstractionis est ab|stractum a corpore.
II.2.12. Esse corporeum non habet res ab aliqua forma substantiali
|vel gradu formae substantialis.
II.2.13. Sex transcendentia quae ponit communis doctrina: a iuniori|bus latinis sunt efficta: ea et graeci peripatetici: et princeps eorum
|Aristoteles nescit.
II.2.14. Necessarium est apud Aristotelem primam causam movere de
|necessitate.
II.2.15. Impossibile est: et omnino irrationale apud Aristotelem om|nia evenire de necessitate respectu cuiuscunque causae illa necessi|tas accipiatur.
II.2.16. Tractatus suppositionum ad logicum non pertinet.
II.2.17. Non potuit mundus esse a deo ab aeterno efficienter efficien|tia vera quae est reductio de potentia ad actum.
II.2.18. Potuit produci et fuit de facto secundum Aristotelem et Commenta|torem productus ab aeterno mundus a deo efficientia quae est na|turalis fluxus et effectualis consequtio.
II.2.19. Qui negat coelum esse animatum: ita ut motor eius non sit
|forma eius non solum Aristoteli repugnat: Sed totius Philoso|phiae fundamenta destruit.
II.2.20. In actibus nostri intellectus non est successio ratione potentia|rum sensitivarum et deservientium ut credunt moderni: Sed eo
|quia rationalis est.
II.2.21. Notitia de novo acquisita fit ex praecedenti cognitione tanquam
|ex termino a quo: et tanquam ex causa effectiva partiali: formali: di|rectiva: et tanquam ex causa praedisponente materiali.
II.2.22. Ille habitus est practicus qui est formaliter regulativus alicu|ius operationis habituati.
II.2.23. Habitus habet esse practicum et speculativum ab obiecto rela|to ad subiectum in quo est: Intellectus autem dicitur practicus vel
|speculativus a fine quem sibi proponit habituatus.
II.2.ΒΆ24. Habitus practicus a speculativo finibus distinguitur.
II.2.25. Praxis est operatio quae non est formaliter cognitio: et potest
|esse recta: et non recta: rectificabilis per habitum ut per partiale
|rectificationis effectivum quo practicans habituatur.
II.2.26. Practicum et speculativum sunt differentie accidentalis habitus.
II.2.27. Theologia viatoris ut viatoris est: simpliciter practica dicen|da est.
II.2.28. Totam medicinam practicam esse: et ut verum asserimus: et ut
|consonum dictis ac sententiae Avenrois.
II.2.29. Logica est practica.
II.2.30. Sensus communis non est distinctus a sensu visus: auditus: odo|ratus: gustus: et tactus.
II.2.31. Non dari species intelligibiles a phantasmatibus abstractas et
|ut veram: et commentatoris et Alberti sententiam asserimus.
II.2.32. In omni quaestione per demonstrationem scibili oportet prae|cognoscere quid subiecti et passionis: non intelligendo per quid
|quid nominis ut intelligunt expositores: Sed quid rei.
II.2.33. Possibilis est regressus a causa ad effectum absque negatione quam
|somniat Burleus.
II.2.34. Tenentes minima naturalia in qualitatibus: non propterea ha|bent negare motum alterationis fieri in tempore successive.
II.2.35. Necessarium est tenere secundum Avenroem quod forma generis sit rea|liter alia a forma speciei nec oppositum stat cum principiis do|ctrinae suae.
II.2.36. Demonstratio Aristotelis in .vii. Physicorum quod omne quod
|movetur: movetur ab alio nihil probat eorum quae vel Thom|mas: vel Scotus: vel Egidius quem sequitur Iohanes de Ganda|vo: vel Gratiadeus: vel Burleus: vel alii quos ego legerim inten|dunt: Sed tantum: quod optime dixit Commentator a latinis
|omnibus expositoribus male intellectus: et est quod in quolibet mo|to motor est alius a mobili vel secundum naturam vel secundum subiectum.
II.2.37. Demonstratio .vii. Physicorum probat evidenter quod coelum non
|movetur a se: datis principiis Avenrois veris utique et firmissimis.
II.2.38. Ordo librorum naturalis philosophiae ab Aristotele est iste. Li|ber Physicorum: coeli et mundi: de generatione: metheororum:
|mineralium: de plantis: de generatione animalium: de partibus
|animalium: de progressu animalium: de anima: tum libri qui di|cuntur parvi naturales.
Correlarium. Qui librum de anima sextum naturalium vo|cant: ab Aristotelis mente omnino discordant.
II.2.39. Omnis via salvans dictum Aristotelis quod venti orientalis sint
|calidiores occidentalibus: praeter viam animationis coeli est fri|vola et nulla.
II.2.40. Nec ab Aristotele nec ab expositoribus adducte rationes de
|salsedine maris sunt sufficientes: nec potest ulla maxime stante
|mosaica veritate sufficientior assignari quam causalitas eiusdem uni|versalis providentiae quae et in terra discooperitionem operata est.
II.2.41. Nulla pars coeli differt ab alia secundum lucidum et non lucidum: sed
|secundum magis et minus lucidum.
II.2.42. Modus ab Aristotele datus quomodo calefiant inferiora a su|perioribus nullo modo rectus apparet.
II.2.43. Haec duo stant simul et ambo credo simul esse vera: et quod ratio
|Avenrois in commento ultimo primi Physicorum contra Avi|cennam concludat et quod cum hoc rationes Avicennae ad proban|dum primum principium sunt bonae et efficaces.
II.2.44. Si intelligentias esse in genere secundum Aristotelem dixerit Thom|mas: non minus sibi quam Aristoteli repugnabit.
II.2.45. Si unitas generis non est solum ex parte concipientis: Sed eti|am ex parte concepti: necesse est quaecunque sunt in eodem gene|re logico: esse in eodem genere Physico.
II.2.46. Scientia est realiter relativa: et scibile ad eam per accidens re|fertur.
II.2.47. Tenendo communem modum doctorum: quod scilicet de deo ali|quid formaliter praedicetur: dico duas conclusiones proximas:
|quarum haec est prima quod solus deus ita est substantia quod nullo mo|do est non substantia.
II.2.48. Secunda: Deus ideo non est in genere quia est substantialiter
|substantia.
II.2.49. Ponere differentiam inter simitatem et albedinem aut consi|milia accidentia per hoc quod illud separabile sit: illud inseparabile
|a certo subiecto fictitium est.
II.2.50. Differentia quae inter suprascripta accidentia apparet ex sola
|voluntate nominum impositione originatur.
II.2.51. Necessarium est dicere secundum Avenroem quod substantia est de in|trinseca quiditate accidentis: et est opinio et Aristoteli et philo|sophiae maxime consona.
II.2.52. In definitione substantiarum naturalium non esse ponendam
|materiam et Avenroi et Alberto consentanea sententia est.
II.2.53. Si Thommas dixerit in intelligentiis secundum Aristotelem esse acci|dentia: non Aristoteli modo: Sed sibiipsi contradicet.
II.2.54. Iste propositiones sunt concedende ut omnino vere. Materia
|prima fit asinus: bos: et similia.
II.2.55. In composito materiali non sunt duae precisae entitates et distin|ctae: Sed una entitas.
II.2.56. Sonum non ex motu aeris intercepti inter duo corpora se per|cutientia: ut tenet Aristoteles: et expositores eius: Sed ex contactu
|tali talium vel talium corporum: talem vel talem sonum causari dico.
II.2.57. Rationes quas adducunt peripatetici ad probandum quod in cau|sis essentialiter ordinatis non eatur in infinitum: non convincunt
|de necessitate falsitatem positi.
II.2.58. Virtutem sensitivam sensus communis sicuti non a virtutibus
|sensitivis sensuum exteriorum ut dixit conclusio .xxx. ita nec a
|virtutibus sensitivis sensuum interiorum: phantastica: sive ima|ginativa: cogitativa et memorativa: subiecto id est re differre: et ut
|veram: et ut Aristotelis Platonisque sententiam asserimus.
II.2.59. Dico omnes qualitates elementorum symbolas: esse diversa|rum specierum.
II.2.60. Si qua est ponenda figura quarta syllogismorum: illa est ponenda
|quam Galienus ponit: non quam et Franciscus Maironis et Petrus
|Mantuanus pueriliter confinxerunt: rectius est tamen nullam ponere.
II.2.61. De materia ut ex ea per se fiunt res tractare methaphysicum:
|physicum autem ut ex ea res fiunt per accidens habemus dicere
|secundum doctrinam Aristotelis.
II.2.62. Dictio exclusiva addita uni relativo: correlativum non excludit.
II.2.63. Non debet concedi partem in toto quantitativo a suo toto esse
|aliquo modo actu distinctam.
II.2.64. Opinio quae Avicennae ascribitur quod illud unum: quod cum en|te convertitur sit unum quod est principium numeri: et ita conse|quenter quod unaquaeque res sit una per intentionem additam essen|tiae suae si non est necessario vera: est tamen probabilis et defen|detur a me.
II.2.65. Licet potentia intellectiva in nobis sit accidens: in angelis ta|men est substantia.
II.2.66. Formalitas est actualitas apta per se perficere possibilem intel|lectum.
II.2.67. Si ex concursu elementorum fiat mixtum: quocunque modo po|nantur elementa manere immixto fiet mixtum ex elementis: ut
|ex materia digesta a calido spirituali: vaporoso elevato ab eis.
II.2.68. In omnibus infra deum eadem est materia secundum essentiam: diver|sa secundum esse.
II.2.69. Quiditates physicarum naturarum adequato concepto et pro|prio concipi possunt sine accidentibus: sive a methaphysico sive
|a physico considerentur.
II.2.70. Corpus organicum quod est materia animae: et ponitur in dif|finitione eius ab Aristotele est corpus et organicum per formam
|essentialiter distinctam ab anima eum perficiente.
II.2.71. Secundum omnes philosophos dicendum est deum necessario
|agere quicquid agit.
II.2.72. Qui dubitat ex intelligibili et intellectu magis vere et substan|tialiter fieri unum quam ex materia et forma materiali non est philo|sophus.
II.2.73. Tenendo opinionem de anima intellectiva quam tenet Com|mentator: videtur mihi rationabiliter tenendum illam animam nul|lius accidentis esse subiectum: et positionem hanc tanquam veram de|fendam: quanquam utrum hoc ille tenuerit: ego non definio.
II.2.74. Dico secundum Thommam dicendum esse in actu reflexo intellectus
|consistere beatitudinem nostram.
II.2.75. Diffinitio naturae coelestia comprehendit et ly et copulative
|tenetur et non disiunctive.
II.2.76. Sicut quilibet philosophus habet dicere quod virtutes sensitive
|sunt in corde: ita quilibet medicus habet dicere: quod sint in cerebro.
II.2.77. Quod dicitur a communi scola philosophantium omnium la|tinorum de prima operatione intellectus: error est: quia non est
|alia operatio partis rationalis quam ille duae quas ipsi secundam et
|tertiam ponunt Compositio scilicet et Discursus.
II.2.78. Accidentia nullo modo debent dici entia: Sed entis.
II.2.79. Sex principia sunt formae absolutae.
II.2.80. Siqua est lingua prima et non casualis: illam esse Hebraicam
|multis patet coniecturis.
[section]
conclusiones paradoxe numero
|lxxi. secundum opinionem propri|am nova in philosophia dogma|ta inducentes.
II.3.1. Sicut esse proprietatum praeceditur ab esse quiditativo: ita esse
|quiditativum praeceditur ab esse uniali.
II.3.2. Non possumus dicere quod de re precisissime sumpta aliquid prae|dicetur praedicatione proprie dicta.
II.3.3. Qui attingit rem in diffinitione: attingit rem in alteritate.
II.3.4. Solus ille qui attingit rem in precisione suae unionis: attingit
|rem ut est ipsa.
II.3.5. Quanto unusquisque modus cognitionis est eminentior: tanto
|in intellectu disproportionato imperfectior evadit et illi inutilior.
II.3.6. Sicut cognitio per demonstrationem habita homini pro com|muni statu quem hic experimur: est perfectissima cognitio: ita
|simpliciter inter cognitiones est imperfectissima.
II.3.7. Sicut deus est simpliciter cognitio totius esse: ita intellectus est
|diffinitio totius esse: et anima scientia totius esse.
II.3.8. Si Theologia theologice tradatur erit ut de primo subiecto
|de eo quod est unialiter unum: et de quolibet quod est secundum suum
|esse uniale tanquam de subiecto secundario.
II.3.9. Vera methaphysica tradita methaphysicaliter: est de quolibet
|quod est vera forma ut de primo subiecto: et de quolibet quod
|est secundum suum esse formale tanquam de obiecto secundario in modo
|procedendi demonstrationem negligens.
II.3.10. Sicut in creatura non valet consequentia. Est ens: ergo est: ita
|in deo non valet. Est: ergo est ens.
II.3.11. Eadem res in creatura ratione suae actualitatis dicitur esse: et ra|tione suae determinationis dicitur essentia.
II.3.12. Sicut angelus necessario componitur ex essentia et esse: ita ani|ma necessario componitur ex substantia et accidente.
II.3.13. Contradictoria in natura intellectuali se compatiuntur.
II.3.14. Licet sit vera praecedens conclusio: tamen magis proprie dici|tur quod in natura intellectuali non sint contradictoria quam quod se com|patiantur.
II.3.15. Contradictoria coincidunt in natura uniali.
II.3.16. Rationabiliter posuit Aristoteles in suis scientiis primum prin|cipium de quolibet dici alterum contradictoriorum: et de nullo
|simul.
II.3.17. In intellectu est hoc et illud: Sed non est hoc extra illud.
II.3.18. Ideo in anima apparet incompossibilitas contradictoriorum:
|quia est prima quantitas ponens partem extra partem.
II.3.19. Unumquodque in natura intellectuali habet a sua intelligibili
|unitate et quod quodlibet sibi uniat: et quod immaculatam ac inpermi|xtam sibi suam servet proprietatem.
II.3.20. Ipseitas uniuscuiusque tunc maxime est ipsa: cum in ipsa ita sunt
|omnia: ut in ipsa omnia sint ipsa.
II.3.21. Per praedictas conclusiones intelligi potest quae sit omiomeria
|Anaxagorae: quam opifex intellectus distinguit.
II.3.22. Nemo miretur quod Anaxagoras intellectum appellaverit inmi|xtum cum sit maxime mixtus: quia maxima mixtio coincidit cum
|maxima simplicitate in natura intellectuali.
II.3.23. Sicut formae substantiales in secundo mundo sunt per modum
|accidentium: ita formae accidentales sunt in primo mundo per mo|dum substantiarum.
Correlarium. Sicut in primo mundo non est album sed albe|do: ita in secundo mundo non est ignis: Sed igneum.
II.3.24. Non potest dici quod in intellectu ideae: verbi gratia ignis: aquae:
|et aeris sint tres ideae: Sed oportet dicere quod sunt ternarius.
II.3.25. Nisi destruamus naturam intellectualem non possumus intel|ligere ideas numerari nisi per intimationem ideae numeri per re|liquas sicut est cuiuslibet per omnes.
II.3.26. Ex praecedentibus conclusionibus potest intelligi qui sit for|malis numerus: quem dixit Pythagoras esse principium omni|um rerum.
II.3.27. Quinque ponenda sunt prima praedicamenta. Unum. Substan|tia. Quantitas. Qualitas et Ad aliquid.
II.3.28. Rectius ad quinque suprascripta reducitur entium diversitas quam
|ad decem quae Architas primum: deinde Aristoteles posuit: vel
|quinque quae ponit Plotinus: vel ad quatuor quae ponunt Stoici.
II.3.29. Ratio predicamenti unius est absoluta praecisio ab omni extra|neo.
II.3.30. Ratio praedicamenti substantiae est unita perfectio inpartici|patae substantiae.
II.3.31. Ratio praedicamenti quantitatis est extrapositio partis ad partem.
II.3.32. Ratio praedicamenti qualitatis est veritas denominationis per
|inherentem participationem.
II.3.33. Ratio praedicamenti ad aliquid est esse imaginarium.
II.3.34. Nullum est praedicatum formale inparticipatum: quod partia|liter praedicari non possit de intelligentia.
II.3.35. Sicut de solo intellectu vere dicitur quod est ignis: et quod est aqua:
|quod est motus: et quod est status: ita de sola anima vere dicitur quod frige|fit quod calefit: quod stat quod movertur.
II.3.36. Sicut intellectus dei unitatem multiplicat: ita anima intelle|ctus multitudinem quantificat et extendit.
II.3.37. Primum intelligibile cum primo intellectu: et primum scibile
|cum primo sciente coincidit.
II.3.38. In animis deterioris notae est ratio per modum sensus: in ani|mis sublimioribus est sensus per modum rationis.
II.3.39. Dictum illud mirabile illius barbari Nympharum et demonum
|consortis de .clxxxiiii. mundis in figura triangulari cum tribus
|unitatibus angularibus: et una media constitutis rectissime intel|ligetur si ab unitate intelligibili trinitatem intellectualem: ani|malem et seminalem et principalium mundi partium per primum
|sphericum numerum computationem intellexerimus.
II.3.40. Posse animam per viam purgatoriam absque alio studio vel in-
|vestigatione per solam modicam et facillimam collationem et ad|vertentiam super iam desuper habita intelligibilia perfectam om|nium scibilium scientiam acquirere non solum Platonici philo|sophi: Sed etiam inter Peripateticos hi de quibus minus videtur
|Avenrois sequaces habent concedere.
II.3.41. Sicut se habet sensus communis in cognitione accidentalium
|qualitatum: et quantitatis materialis: ita se habet ratio in cogni|tione substantialium qualitatum et quantitatis formalis servata
|proportione quod ille sensualiter haec rationaliter agit.
II.3.42. Infinitas dei super excedentiam ad esse intellectuale et viam my|sticae theologiae probari potest: et ad id probandum omnis alia
|via inefficax est.
II.3.43. Actus quo foelicitatur natura angelica et rationalis ultima foe|licitate: nec est actus intellectus: nec voluntatis: Sed est unio uni|tatis quae est in alteritate animae cum unitate quae est sine alteri|tate.
II.3.44. Aristoteles libro methaphysicae de deo non tractat nisi in
|ultimo capitulo duodecimi quod incipit. Considerandum est eti|am utronam modo universum habet bonum.
II.3.45. Ordo librorum methaphysicae post naturales eo modo quo
|eos ordinavit Aristoteles secundum nullum processum sive composi|tivum sive resolutivum potest esse rectus.
II.3.46. Dato quocunque obiecto practicabili nobilior est operatio quae
|eum practicat quam quae eum contemplatur si coetera sint paria.
II.3.47. Melius potest salvari textus Aristotelis qui dicit omnem ani|mam esse immortalem quam qui dicit omnem animam esse mortalem.
II.3.48. Praeter tria demonstrationis genera: quia propter quid et sim|pliciter quae ponunt Aristoteles et commentator datur quartum
|genus demonstrationis quae dici potest demonstratio converti|bilitatis fortius omnibus praedictis.
II.3.49. Magis improprie dicitur de deo quod sit intellectus vel intelligens
|quam de anima rationali quod sit angelus.
II.3.50. Sola materia sufficit ad id salvandum: cuius gratia Aristoteles
|et alii philosophi privationem inter principia naturalia posuerunt.
Correlarium. Privatio non est ponenda inter principia natu-
|ralia.
II.3.51. Tria sunt principia rerum naturalium: materia: motus: et forma.
II.3.52. Eadem est scientia de deo: homine: et materia prima: et qui de
|uno scientiam habuerit: habebit et de reliquis servata proporti|one extremi ad extremum: medii ad extrema: et extremorum ad
|medium.
II.3.53. Qui primam materiam negat: nec sensui contradicit: nec ra|tionem physicam negat.
II.3.54. Ad probandum primam materiam esse magis certificat vel via
|numerorum: vel via catholicae philosophiae: quam ulla ratio physica
|in qua sensus habeat introitum.
II.3.55. Qui ordinem hebraicae linguae profunde et radicaliter tenue|rit: atque illum proportionabiliter in scientiis servare noverit: cuius|cunque scibilis perfecte inveniendi: normam et regulam habebit.
II.3.56. Preter distinctionem rei et rationis ponenda est distinctio ter|tia: quam ego appello inadequationis.
II.3.57. Species inimicitiae quae a lupo ad ovis aestimativam multipli|cantur: non accidentis alicuius: Sed substantiae species sunt.
II.3.58. Formalitas est adaequatum obiectum intellectus.
II.3.59. Ubicunque datur aliqua natura composita ex pluribus naturis
|actu in ea remanentibus: semper in ea nobilior est substantiali|ter: aliae accidentaliter.
II.3.60. Nihil intelligit actu et distincte anima nisi seipsam.
II.3.61. Tota substantia animae rationalis est pars intellectualis.
II.3.62. Anima seipsam semper intelligit: et se intelligendo quodammo|do omnia entia intelligit.
II.3.63. Quamvis in anima ita sit actu natura intellectualis per quam
|cum angelo convenit sicut est natura rationalis per quam ab
|eo distinguitur. Nihil tamen intrinsecum est in ea: per quod possit sine
|propria specie aliquid a se distinctum intelligere.
II.3.64. Intellectualis natura quae est in anima rationali supra naturam rationalem
|precise differt a natura intellectuali pura: sicut differt pars a toto.
II.3.65. Quia intellectus animalis differt ab intellectu intellectuali ut
|pars media: non ut pars tantum: ideo intellectuali totalitati ma|gis parificatur.
II.3.66. Potest anima per extrinsecam informationem ad hoc devenire: ut
|omnia per substantialem suam formam indivisibiliter intelligat.
II.3.67. Cuilibet seriei animarum unus correspondet purus intellectus.
II.3.68. Omnes animae coelestes in primo intellectu unum sunt.
II.3.69. Rationabile est secundum philosophiam omnem seriem animalem
|in proprio beatificari intellectu: quod tamen non assertive sed
|probabiliter dictum sit.
II.3.70. Cum tres fuerint qui dicerent omnia esse unum. Zenophanes
|Parmenides et Melissus: videbit qui diligenter eorum dicta per|scrutabitur. Zenophanis unum illud esse quod est simpliciter unum.
|Unum Parmenidis non unum absolute ut creditur: Sed ens unum.
|Unum Melissi esse unum habens ad unum Zenophanis extrema|lem correspondentiam.
II.3.71. Empedocles per litem et amicitiam in anima nihil aliud intelli|git quam potentiam sursum ductivam et deorsum ductivam in ea: quas
|ego credo proportionari in scientia sephirot aeternitati et decori.
[section]
conclusiones in theologia nume|ro .xxxi. secundum opinionem pro|priam a communi modo dicendi
|theologorum satis diversam.
II.4.1. Qui dixerit accidens existere non posse nisi inexistat. Eucha|ristiae poterit sacramentum tenere etiam tenendo panis substan|tiam non remanere ut tenet communis via.
II.4.2. Si teneatur communis via de possibilitate suppositationis in
|respectu ad quamcunque creaturam: dico quod sine conversione panis
|in corpus Christi vel paneitatis anihilatione potest fieri ut in al|tari sit corpus Christi secundum veritatem sacramenti Eucharistiae: quod
|sit dictum loquendo de possibili: non de sic esse.
II.4.3. Ideales rerum formalesque rationes effective a deo in prima cre|ata mente formaliter primo repperiri cum theologica veritate
|tenemus.
Correlarium. Ubi ideae sunt idealiter: ibi non sunt formaliter.
|ubi sunt formaliter: ibi non sunt idealiter.
II.4.4. Si ponamus deum cognoscere creaturas ut obiectum secunda
|rium suae intuitionis ut communiter ponitur dico quod pater prius produ|cit verbum quam creaturas cognoscat.
II.4.5. Attributales perfectiones nec in deo: nec secundum se quiditative sum|pte dicunt diversas rationes in recto et principaliter diffinibiles
|vel descriptibiles.
II.4.6. Intuitus divinae cognitionis ad creaturas tanquam obiecta prima|ria vel secundaria formaliter non terminatur ut dicit commu|nis schola theologorum: sed se tantum. et nihil aliud a se intuens
|primarie nec secundarie unitive et eminenter: et plus quam equipol|lenter omnia cognoscit.
Correlarium. Non est aliqua multitudo intellectorum in deo
|nec creature ut intellecte ponunt in numerum cum divina essen|tia ut intellecta: Sed est penitus unum simplicissimum intellectum.
II.4.7. Tria transcendentia in quibus consistit imago: non dicunt diver|sas rationes in recto et principaliter diffinibiles vel descriptibiles.
II.4.8. Christus non veraciter et quantum ad realem presentiam de|scendit ad inferos ut ponit Thommas et communis via: Sed so|lum quo ad effectum.
II.4.9. Licet ita mihi videatur probabile non est tamen pertinaciter asse|rendum quod anima Christi per alium modum nobis ignotum po|tuerit in infernum descendere.
II.4.10. Illa verba (hoc est corpus etc.) quae in consecratione dicuntur:
|materialiter tenentur non significative.
II.4.11. Si teneatur communis via quod actu intellectus attingatur deus: dico duas
|sequentes conclusiones quarum haec est prima quod videntes verbum eo
|actu quo essentiam divinam attingunt creaturas non attingunt nisi
|eminenter equipollenter ad formalem cognitionem. Equipollen|tia non actus sed obiecti.
II.4.12. Beati duplicem habent cognitionem de creaturis eas formaliter
|attingentem: quarum altera illative est ex ea qua verbum attingunt
|altera secundum quam in re creata creaturam contemplantur.
II.4.13. Non assentior communi sententiae theologorum dicentium posse deum quamli|bet naturam suppositare: Sed de rationali tamen hoc concedo.
II.4.14. Nec crux Christi nec ulla imago adoranda est adoratione la|triae etiam eo modo quo ponit Thommas.
II.4.15. Si non peccasset Adam deus fuisset incarnatus: sed non crucifi|xus.
II.4.16. In quo lumine Iohanes Apocalipsim vidit: in eo apocalipsim
|non intellexit.
II.4.17. Primum peccatum angeli fuit peccatum obmisssionis: Secun|dum peccatum luxuriae: Tertium peccatum superbiae.
II.4.18. Dico probabiliter: et nisi esset communis modus dicendi theo|logorum in oppositum firmiter assererem: assero tamen hoc di|ctum in se esse probabile: et est quod sicut nullus opinatur aliquid ita
|esse praecise quia vult sic opinari: ita nullus credit aliquid esse ve|rum precise: quia vult credere id esse verum.
Correlarium. Non est in potestate libera hominis credere arti|culum fidei esse verum quando placet et credere eum esse falsum
|quando sibi placet.
II.4.19. Nisi essent dicta sanctorum quae in manifesto sui sermonis viden|tur dicere oppositum firmiter assererem hanc et sequentem con|clusionem: assero tamen eas probabiles esse et defendi posse ratio|nabiliter. quarum prima est quod peccatum mortale in se est malum
|finitum.
II.4.20. Secunda est quod peccato mortali finiti temporis non debetur pe|na infinita secundum tempus: Sed finita tantum.
II.4.21. Non omnis voluntas dei beneplaciti est efficax.
II.4.22. Dictum Apostoli dicentis: Deus vult omnes homines salvos
|fieri positive de voluntate beneplaciti antecedente intelligenda
|est.
II.4.23. Voluntas antecedens sic potest describi. Voluntas dei antece|dens est illa qua deus dat alicui naturalia vel antecedentia qui|bus potest aliquid consequi: cui deus paratus est coagere si alius
|velit: nec sibi contrarium manifestabit cum praecepto vel consi|lio exequendi permittens eum libere velle agere ad consequtio|nem suae salutis.
II.4.24. Tenendo communem viam theologorum quod foelicitas sit in intellectu
|vel in voluntate: dico duas conclusiones: quarum Prima est haec
|quod intellectus ad foelicitatem non perveniret nisi esset actus volun|tatis: qui in hoc est ipso actu intellectus potior.
II.4.25. Secunda conclusio est haec. Licet actus intellectus formaliter
|foelicitantis attingat obiecti essentiam: tamen quod actus suus circa
|illum actus sit foelicitatis: formaliter habet ab actu voluntatis.
II.4.26. Persone in divinis numero distinguuntur.
II.4.27. Personalitates in divinis sunt primo diversae.
II.4.28. Theologice loquendo dico quod in aevo non est successio formali|ter intrinseca continuativa: Sed bene terminativa: secundum phi|losophos tamen aliter dicerem.
II.4.29. Rationabilius est credere Origenem esse salvum: quam credere ip|sum esse damnatum.
[section]
conclusiones secundum propri|am opinionem numero .lxii. in do|ctrina platonis de qua pauca
|hic adducuntur: quia prima pa|radoxa conclusio totam sibi as|summit platonis doctrinam dis|cutiendam.
II.5.1. Per numeros triplares qui a Platone in Timeo ponuntur in
|triangulo animam significante admonemur quousque in formis
|numerandis Sit progrediendum per naturam illius quod est pri|ma forma formans. Per numeros vero duplares ibidem positos
|admonemur quatenus positis duobus extremis terminis coordi|nanda sunt media per naturam eius quod est medium in universo.
II.5.2. Cum quaeritur a Platone an ad exemplar genitum an ingeni|tum factus sit mundus: nihil aliud quaeritur nisi an ad animales
|rationes: an ad ideas intellectuales.
II.5.3. Qui noverit modum illuminationis superiorum super media
|intelliget idem significare et Platonicos per congregationem ani|marum in monte Ida: et hebreos per animarum congregationem
|in monte Synao in auditione legis.
II.5.4. Qui sciverit rationem causae praesupponere rationem perfecti:
|intelliget iuxta Platonicam doctrinam Quare dixerit Phere|cides non prius Iovem mundum fabricasse quam in amorem fuerit
|transformatus.
II.5.5. Empedocles per spheram intelligibilem a Venere contentam:
|nihil aliud intelligit quam mundum archetipum ab ordine intra se
|manentis primae providentiae contentum.
II.5.6. Ideo amor ab Orpheo sine oculis dicitur quia est supra intelle|ctum.
II.5.7. Cum dicit Plato in Timeo in medio mundi positam animam:
|quicquid dicant coeteri Platonici ego per medium lunam intelligo.
II.5.8. Infra ambitum terminati entis recte quinque illa Platonis pro
|transcendentibus ponuntur. Ens. Idem. Alterum. Status. et Mo|tus.
II.5.9. Platonice loquendo de anima dico animam vivere cum Satur|no vitam contemplativam: cum Iove politicam et practicam: cum Mar|te irascibilem et ambitiosam: cum Venere concupiscibilem et vo|luptuosam: cum Mercurio vegetalem cum stupido sensu.
II.5.10. Ex precedenti conclusione habetur quae sit virga Mercurii so|porifera.
II.5.11. Primus septennarius vitae humanae est sub Mercurio: Secun|dus sub Venere: Tertius sub Marte: Quartus sub Iove: Quin|tus sub Saturno: et reliqui septennarii secundum eum qui fuerit praedo|minatus in praecedentibus.
II.5.12. Predictis vitis cooperantur sol et luna ut causae universales: et
|per appropriationem. Luna: Mercurio: et Saturno. Sol: Veneri
|et Marti. simul uterque Iovi.
II.5.13. Si Syriani theologiam sequamur: rationabile est ecclesiasticae
|hierarchiae sacerdotes in coelesti hierarchia anagogicis virtuti|bus proportionari.
II.5.14. Cum Platonem audimus Palladem et amorem philosophos
|deos vocantem: ita intelligamus: ut amor sit philosophus ratio|ne viae Pallas ratione termini.
II.5.15. Per extremorum et medii rationem cognoscere possumus conve|nienter universi gradus sic in quinque posse dividi. in super ens. ve|re ens. non vere ens. non vere non ens. vere non ens.
II.5.16. Per ipsum tale. vere tale. semper tale in Platonis doctrina de|bemus intelligere proprietatem intellectus: animae et primorum
|corporum.
II.5.17. Si Syriani doctrinam sequamur: conveniens est post unitatem
|totalis intellectionis quae et trifariam dividitur in substantialem
|potentialem et operativam ponere trinarium intellectionis: par|tialis scilicet participatae et imaginariae.
II.5.18. Quicquid dicant coeteri Platonici de rationalis animae parti|um distinctione: assero ego si [gap for Greek or Hebrew word] id est rationalem partem
|in [gap for Greek or Hebrew word] et [gap for Greek or Hebrew word] dividamus: eandem partem ut
|phantasiae coniungitur [gap for Greek or Hebrew word] dici: ut intellctui [gap for Greek or Hebrew word] ut
|sibiipsi [gap for Greek or Hebrew word].
II.5.19. Possibile est ut pars rationalis animae nostrae quam secundum peripa|teticos possibilem intellectum voco ad hoc perveniat: ut sine con|iunctione ad phantasmata discurrat et operetur.
II.5.20. Perfectius et verius reperitur pulchritudo in intelligibilibus quam
|in sensibilibus.
II.5.21. Cum dicit Plato amorem natum ex congressu peniae et Pori
|in ortis Iovis: in natalibus Veneris: diis discumbentibus nihil ali|ud intelligit quam in angeli mente tunc primum amorem id est desideri|um pulchritudinis esse natum cum in eo idearum splendor: im|perfectius tamen refulxit.
II.5.22. Amor de quo in Symposio loquitur Plato: in deo nullo mo|do esse potest.
II.5.23. Per duplicem Venerem de qua in Symposio Platonis: nihil
|aliud intelligere debemus: quam duplicem pulchritudinem sensibi|lem et intelligibilem.
II.5.24. Amor de quo Plotinus loquitur non est coelestis amor de quo
|Plato in Symposio: Sed illius vera et proxima imago.
II.5.25. Pugnantia quae videtur in dictis Orphei et Agathonis: quo|rum alter amorem antiquiorem omnibus diis dicit: alter iunio|rem perfecte solvemus si ad duplex deorum esse intelligibile et
|naturale respexerimus.
II.5.26. Pulchritudo est in deo per causam: in totali intellectu vere essen|tialiter totaliter: in particulari intellectu vere partialiter essentiali|ter: in anima rationali vere participaliter: in visibilibus coeli acciden|tibus imaginarie essentialiter totaliter: in subcoelestibus quali|tatibus visibilibus imaginarie partialiter essentialiter: in quan-
|titatibus imaginarie participaliter.
II.5.27. Cum dicit Plato Omne quod fit a causa fieri: referendum est
|per se ad per se: et per accidens ad per accidens.
II.5.28. Cum dixit Plato in Timeo ex individua dividuaque substantia
|conflatam animam: per individuam substantiam animalem in|tellectum significavit: per dividuam animalem rationem.
II.5.29. Non est credendum in doctrina Platonis animam quicquam intel|ligere per inspectionem ad ideas nisi cum pervenit ad illum statum
|qui est supremus gradus contemplativae perfectionis.
Correlarium. Errant qui credunt secundum Platonem quod ea quae nos quo|tidie cognoscimus et intelligimus: in idearum lumine cognoscamus.
II.5.30. Modus cognoscendi per ideas est ille: cuius dixit Plato in Ti|meo paucos homines esse participes: Sed bene deos omnes.
II.5.31. Exponere in Fabula Critiae per quinque partus: quinque formas
|corporis omnino est inconveniens.
II.5.32. Per aliam vitam in epinomide intelligere debemus connexio|nem partis cum suo toto: et credo idem esse quod apud Cabali|stas dicitur soeculum venturum.
II.5.33. Qualiter verum sit quod in epinomide dicitur arithmeticam
|scientiam inter omnes speculativas maxime facere ad foelicitatem:
|intelligi potest per conclusiones nostras de mathematicis.
II.5.34. Per coelum in epinomide quod dicit Plato esse nobis causam
|omnium bonorum: non ideam coeli: Sed ipsum coelum quod est
|coeleste animal intelligere debemus.
II.5.35. Per necessitatis regnum in Symposio Platonis: nihil aliud in|telligere debemus quam superabundantiam naturae alterius supra na|turam eiusdem: et infiniti supra terminum.
II.5.36. Per demonstrationem Platonis in Phedro de animae immor|talitate: nec de nostris animis ut Proclus. Hermias. et Syrianus
|credunt: nec de omni anima ut Plotinus et Numenius: nec de
|mundi tantum anima: ut Possidonius: Sed de coelesti qualibet ani|ma probatur et concluditur immortalitas.
II.5.37. Tempus essentialiter est in incorporeis: participative in corporeis.
II.5.38. Tempus ubi habet esse essentiale: habet esse totaliter extra ani|mam.
II.5.39. Tempus habet ab anima suum esse participatum: a prima qui|dem anima per modum effectivae causalitatis: ab ultima vero per
|modum obiectivae consequtionis.
II.5.40. Motus primi coeli: et universaliter quilibet motus sive localis
|sive alterationis secundario et per accidens tempore mensuratur.
II.5.41. Licet natura intellectualis simul omnia intelligat: non tamen
|hoc est per virtualem et unitivam contintentiam: Sed per mutu|am penetrationem formarum: et indissociatam concatenationem
|totius esse participati id est formalis.
II.5.42. Per demonstrationem Platonis in Phedro de immortalitate
|animae firmius demonstratur aeternitas mundi quam per ullam ratio|nem Aristotelis in .viii. Physicorum.
II.5.43. Sicut et videtur et auditur homo ab homine per motionem sen|sus ad extra: ita et videtur et auditur demon ab homine et a de|mone per motionem sensus ad intra.
II.5.44. Cur homo non possit non videri si sit presens a recte disposi|to in potentia visiva: demon autem tunc solum videatur cum vult
|videri: ex modo quo unusquisque eorum videtur haberi potest.
II.5.45. Sensus naturae quem ponunt Alchindus. Bacon. Guilielmus
|Parisiensis: et quidam alii: maxime autem omnes magi nihil est ali|ud quam sensus vehiculi quem ponunt Platonici.
II.5.46. Cum dicit Plato neminem nisi invitum peccare: nihil aliud in|telligitur quod illud quod Thommas tenet: scilicet non posse esse pec|catum in voluntate nisi sit defectus in ratione.
II.5.47. Providentia est statuitive in deo: ordinative in intelligentia:
|exequtive in anima: denuntiative in coelo: terminative in toto
|universo.
II.5.48. Non solum per dicta in epinomide et Philebo a Platone in
|quibus dialogis expresse ponit Plato foelicitatem in contempla|tione: Sed per dicta in Phedro de furore amatorio constat secundum
|Platonem non esse foelicitatem in actu amoris quia furor non est
|foelicitas: Sed impetus et aestrum concitans: urgens et impellens
|ad foelicitatem.
II.5.49. Ex eo nomine quo dei nominant amorem patet diligenter ad|vertenti quod in actu amoris non est foelicitas.
II.5.50. Ista propositio in Phedro. Omnis anima totius inanimati cu|ram habet: simpliciter de quacunque vere anima intelligenda est.
II.5.51. Ex dicto illo Platonis in Phedro: quod nisi anima hominis ea que
|vere sunt intuita esset in hoc animal non venisset. Si recte intel|ligatur intelligetur quod opinio Plotini ponens transmigrationem
|animarum in bruta non est ad mentem Platonis.
II.5.52. Ex oratione Socratis in Phedro ad pana: habetur complete opi|nio Platonis de foelicitate.
II.5.53. Opinio Cratyli de nominibus ita est intelligenda: non quod talia
|sint nomina: Sed quod talia esse debent si sint recta.
II.5.54. Ideo dixit Socrates in Cratylo se somniare circa ideas: quia ide|is non utimur in hoc statu: Sed earum imaginibus proximis vel
|secundariis.
II.5.55. Per unum in sophiste: intellige unum in alteritate.
II.5.56. Dictum illud in sophiste. Qui unum non dicit nihil dicit: il|lud est quod ab Aristotele dicitur. Qui unum non intelligit ni|hil intelligit.
II.5.57. Dictum illud Platonis in sophiste de simulachris quae dicit de|monica machinatione conficta: et si multis aliis modis possit ve|rificari: conveniens tamen est exponere per hoc: quod illa ut gradum
|medium in entitate tenent demonico ordini proportionantur.
II.5.58. Venatio illa Socratis de qua in Prothagora: convenienter per
|sex gradus potest sic distribui: ut primus sit esse materiae extrin|secae: Secundus esse particulare immateriale. Tertius esse univer|sale: Quartus esse rationale: Quintus esse particulare intelle|ctuale: Sextus esse totale intellectuale: In septimo tanquam in sabba|to cessandum est a venatione.
II.5.59. Quod dicitur in Euthydemo non in habitu: Sed actu consiste|re foelicitatem: intellige de actu reflexo.
II.5.60. Per id quod in Lachete dicitur. Quorumcunque est scientia: non
|esse aliam eorundem ut preteritorum: aliam ut presentium: aliam
|ut futurorum: illud potest intelligi tritum apud peripateticos non
|esse scientiam nisi universalium.
II.5.61. Dictum illud Platonis in Gorgia: Si orator scit iusta est iustus
|dico absolute secundum se non ut ad hominem tantum posse salvari: si
|unum ab alio esse intelligamus non formaliter: Sed illative.
II.5.62. Licet ratio Platonis in Phedone per viam contrariorum absol|lute non concludat: expositis tamen a Cebete ad hominem ali|quid concludit.
[section]
conclusiones secundum opinio|nem propriam in doctrina abu|caten avenan qui dicitur auc|tor de causis.
II.6.1. Cum dixit Abucaten Avenan animam esse supra tempus: in|telligendum est de anima absoluta secundum substantiam praescinden|do ab omni operatione quae competit ei inquantum est anima.
II.6.2. Cum dicit Abucaten. Omnis anima nobilis tres habet opera|tiones. divinam: intellectualem: et animalem: ita est intelligen|dum quod primam habeat per imaginem proportionalitatis: secun|dam per formalitatem participationis: tertiam per proprietatem
|essentialitatis.
II.6.3. Cum dixit Abucaten Omnem causam primariam plus influe|re: Per plus intelligas eminentiam modi causandi et intimitatem
|eius quod in re producitur.
II.6.4. Quamvis dicat Abucaten quod esse quod est primum creatum
|est super intelligentiam: non credas tamen illud secundum Hypostasim
|esse distinctum ab intelligentia.
II.6.5. Cum dixit Abucaten causam primam superiorem esse omni nar|ratione: non tam propter id habet veritatem quod primo affert quia
|scilicet causam ante se non habet quam propter id quod secundario innu|it: quia omne intelligibile unialiter antecedit.
II.6.6. Quod dicit Abucaten: intelligentiam esse substantiam quae non
|dividitur: maxime est verum per indiscretam in ea intelligiblilium
|ad invicem penetrationem.
II.6.7. Ex praecedenti conclusione potest haberi quomodo intelligen|dum est dictum Abucaten: quod omnis intelligentia est plena for|mis.
II.6.8. Per ultimam propositionem Abucaten possumus intelligere quid
|sibi velit illa divisio: quam fecit Plato in prinicipio tractatus Ti|mei: et possumus scire quod sub ea non comprehenditur anima nisi
|per viam extremalis conbinationis.
II.6.9. Ex antepenultima propositione Abucaten colligi potest quod de|clinare plus ad sensum quam ad intellectum non est animae ut anima
|est: sed ut cadens est.
II.6.10. Cum dicit Abucaten intelligentiam ut divina est regere res: in|telligendum est de regimine statuitivo non ordinativo qui ei con|petit ut intelligentia est.
[section]
conclusiones de mathematicis se|cundum opinionem propriam nu|mero .lxxxv.
II.7.1. Mathematicae non sunt verae scientiae.
II.7.2. Si foelicitas sit in speculativa perfectione: mathematicae non
|faciunt ad foelicitatem.
II.7.3. mathematicae scientiae non sunt propter se: Sed ut via ad alias
|scientias quaerendae.
II.7.4. Sicut subiecta mathematicorum si absolute accipiantur: intel|lectum nihil perficiunt: ita si ut imagines accipiantur superiorum:
|immediate nos ad intelligibilium speculationem manu ducunt.
II.7.5. Sicut dictum Aristotelis de antiquis dicentis quod ideo errarunt
|in physica contemplatione: quia mathematice res physica tra|ctarunt: verum esset si illi materialiter mathematica non forma|liter accepissent ita est verissimum modernos qui de naturalibus
|mathematice sidputatnt naturalis philosophiae fundamenta de|struere.
II.7.6. Nihil magis nocivum theologo quam frequens et assidua in ma|thematicis euclidis exercitatio.
II.7.7. Sicut medicina movet spiritus principaliter ut regunt corpus:
|ita musica movet spiritus ut serviunt animae.
II.7.8. Medicina sanat animam per corpus: musica autem corpus per
|animam.
II.7.9. Per arithmeticam non materialem: Sed formalem habetur op|tima via ad prophetiam naturalem.
II.7.10. Ioachin in prophetiis suis alia via non processit quam per numeros
|formales.
II.7.11. Per numeros habetur via ad omnis scibilis investigationem et in-
|tellectionem: ad cuius conclusionis verificationem polliceor me ad
|infra scriptas. lxxiiii. questiones per viam numerorum responsurum.
[subsection]
questiones ad quas pollicetur
|se per numeros responsurum:.
II.7a.1. Utrum sit deus.
II.7a.2. Utrum sit infinitus.
II.7a.3. Utrum sit causa omnium rerum.
II.7a.4. Utrum sit simplicissimus.
II.7a.5. Utrum sit intelligens.
II.7a.6. Quomodo deus intelligat.
II.7a.7. An sit dare naturam superiorem natura intellectuali.
II.7a.8. An esse quiditativum rei sit intimius esse quod habeat res.
II.7a.9. Quid de humanitate in sua precisissima abstractione possit prae|dicari: et quid non.
II.7a.10. Quomodo elementa sint in caelo.
II.7a.11. Quis modus debeat teneri in investigatione uniuscuiusque scibilis.
II.7a.12. Utrum supra naturam rerum corporalium sit dare naturam ra|tionalem incorpoream.
II.7a.13. Utrum supra naturam rationalem sit dare naturam intellectualem.
II.7a.14. Utrum inter naturam rationalem et intellectualem sit aliuqa
|natura media.
II.7a.15. Utrum inter naturam intellectualem et deum sit aliquam natura media.
II.7a.16. Utrum in aliqua natura: contradictioria se compatiantur.
II.7a.17. Utrum in aliqua natura coincidant contradictoria.
II.7a.18. Quis numerus annorum sit naturaliter debitus vitae boni hominis.
II.7a.19. Quis sit numerus annorum naturaliter debitus vitae mali hominis.
II.7a.20. Quot sint gradus principales naturarum universi.
II.7a.21. Utrum natura corporea ut talis sit activa vel tamen sit passiva.
II.7a.22. Quid dicat corpus.
II.7a.23. Utrum sint in materia dimensiones interminate.
II.7a.24. Utrum sit melius deum causare res quam non causare.
II.7a.25. Utrum creatio rerum ad extra: procedat necessario a divina es|sentia in tribus personis hypostatizata.
II.7a.26. Utrum inter causam et causatum necessario mediet aliquid.
II.7a.27. Utrum recte multitudo scibilium ad decem praedicamentorum
|numerum sit reducta.
II.7a.28. Quae sit differentia inter modum intelligendi angelorum: et
|animarum rationalium.
II.7a.29. Quae sit differentia inter modum intelligendi dei et angelo|rum.
II.7a.30. Utrum natura angelica sit quodammodo omnia.
II.7a.31. Utrum natura rationalis sit quodammodo omnia.
II.7a.32. Utrum possint esse plures dei.
II.7a.33. Utrum detur infinitum in natura.
II.7a.34. Quomodo differat infinitas quam theologi attribuunt deo:
|ab illam quam dicunt philosophi impossibile esse dari.
II.7a.35. Utrum deus sit omnia in onmnibus.
II.7a.36. Quomodo differat esse creaturarum ab esse dei.
II.7a.37. Quae pertineant ad condiserationem theologi.
II.7a.38. Quando futura sit saeculi consumatio.
II.7a.39. Quis et qualis erit rerum status in saeculi consumatione.
II.7a.40. Quae opinio verior de trinitate Arrii. Sabellii. Eucliph. aut fi|dei catholicae.
II.7a.41. Utrum formae sensibiles sint intelligibiliter in angelo.
II.7a.42. Utrum in angelo sit aliud quam intelligens: intellectio et intelle|ctum.
II.7a.43. Utrum haec in angelo realiter: an ratione distinguantur.
II.7a.44. Utrum sit eadem natura moventis et moti motu physico.
II.7a.45. Utrum sit dare aliquid quod secundum suam naturam sit pura poten|tia: quam philosophi vocant materiam primam.
II.7a.46. Utrum mediate vel immediate et quomodo materia prima de|pendeat a deo.
II.7a.47. Utrum omne quod est infra deum sit compositum ex actu et
|potentia.
II.7a.48. Utrum sit materia eiusdem rationis in omnibus.
II.7a.49. Utrum aliqua res creata possit esse inmunis ab imperfectione.
II.7a.50. Quae naturae sint aptae foelicitari.
II.7a.51. Utrum foelicitas consistat in intellectu an in voluntate.
II.7a.52. Utrum quantitas sit per se vel participative visibilis.
II.7a.53. Utrum natura intellectualis sit deo semper unita.
II.7a.54. Utrum in natura intellectuali plus sit imperfectionis quam perfe|ctionis.
II.7a.55. Cuius naturae propria sit vera mobilitas.
II.7a.56. Utrum animae conveniat modus scientiae per viam numerorum.
II.7a.57. Quis sit primus modus praedicandi per se.
II.7a.58. Quis sit secundus modus praedicationis per se.
II.7a.59. Utrum diffinitio investigetur per demonstrationem.
II.7a.60. Quare solum de inherentia passionis ad subiectum habetur
|scientia.
II.7a.61. Utrum anima rationalis sit materialis.
II.7a.62. Utrum sit incorruptibilis.
II.7a.63. Utrum universaliter intelligat.
II.7a.64. Utrum sicut est dare mundum sensibilem: ita sit dare mundum
|intelligibilem.
II.7a.65. Utrum sit maior vel minor numerus separatarum specierum
|quam materialium.
II.7a.66. Quare in opere secundae diei non est dictum. Et vidit deus quo|niam bonum.
II.7a.67. Quare sexta numeratio homo dicitur.
II.7a.68. Quare sex diebus dicitur deus omnia perfecisse.
II.7a.69. Quid significet deum septima die quievisse.
II.7a.70. Utrum distinguatur irascibilis a concupiscibili.
II.7a.71. Quae sit distinctio inter potentias animae cognoscitivas.
II.7a.72. Cur homines naturaliter appetant victoriam.
II.7a.73. Cur naturalis sit homini modus cognoscendi per rationem phan|tasiae coniunctam.
II.7a.74. Utrum in caelo sint descripta et significata omnia cuilibet sci|enti legere.
[section]
conclusiones numero. xv. secundum
|propriam opinionem de intelligentia
|dictorum zoroastris et exposito|rum eius chaldeorum.
II.8.1. Quod dicunt interpretes chaldei super primum dictum Zoro|astris de scala a tartaro ad primum ignem: nihil aliud significat
|quam seriem naturarum universi a non gradu materiae ad eum qui
|est super omnem gradum graduate protensum.
II.8.2. Ibidem dico interpretes nihil aliud per virtutes mysteriales in|telligere quam naturalem magiam.
II.8.3. Quod dicunt interpretes super dictum secundum Zoroastris
|de duplici aere: aqua et terra: nihil aliud sibi vult nisi quodlibet
|elementum quod potest dividi per purum et impurum habere ha|bitatores rationales et irrationales: quod vero purum est tantum:
|rationales tantum.
II.8.4. Ibidem per radices terrae nihil aliud intelligere possunt quam vitam
|vegetalem: convenienter ad dicta Empedoclis qui ponit transani|mationem etiam in plantas.
II.8.5. Ex dicto illo Zoroastris. Ha ha hos terra deflet usque ad filios: se|quendo expositionem Oziae chaldei: expressam habemus veri|tatem de peccato originali.
II.8.6. Dicta interpretum Chaldeorum super .xi. Amphorismo de
|duplici ebriatione Bacchi et Sileni: perfecte intelligentur per di|cta cabalistarum de duplici vino.
II.8.7. Quae dicunt interpretes super .xiiii. amphorismo: perfecte in|telligentur per ea quae dicunt cabaliste de morte osculi.
II.8.8. Magi in .xvii. amphorismo nihil aliud intelligunt per triplex
|indumentum ex lino: panno: et pellibus quam triplex animae habita|culum: caeleste: spiritale: et terrenum.
II.8.9. Poteris ex praecedenti conclusione aliquid intelligere de pelli|ceis tunicis quas sibi fecit Adam: et de pellibus quae erant in Ta|bernaculo.
II.8.10. Per canem nihil aliud intelligit Zoroaster: quam partem inratio|nalem animae et proportionalia: quod ita esse videbit qui dili|genter dicta omnia expositorum consideraverit: qui et ipsi sicut
|et Zoroaster enigmatice loquuntur.
II.8.11. Dictum illud Zoroastris ne exeas cum transit Lictor [gap for Greek or Hebrew word]
|perfecte intelligetur per illud Exodi quando sunt prohibiti Isra|helite exire domos suas in transitu angeli interficientis primoge|nita aegyptiorum.
II.8.12. Per Syrenam apud Zoroastrem nihil aliud intelligas quam par|tem animae rationalem.
II.8.13. Per puerum apud interpretes nihil aliud intellige quam intellectum.
II.8.14. Per dictum illud Zoroastris adhuc tres dies sacrificabitis et non
|ultra: apparuit mihi per arithmeticam superioris merchiave il|los computandi dies esse in eo dicto expresse praedictum adven|tum Christi.
II.8.15. Quid sit intelligendum per capras apud Zoroastrem intelli|get qui legerit in libro Bair quae sit affinitas capris et quae agnis
|cum spiritibus.
[section]
conclusiones magicae numero
|xxvi. secundum opinionem pro|priam.
II.9.1. Tota Magia quae in usu est apud modernos: et quam merito
|exterminat ecclesia nullam habet firmitatem: nullum fundamen|tum: nullam veritatem: quia pendet ex manu hostium primae ve|ritatis: potestatum harum tenebrarum: quae tenebras falsitatis
|male dispositis intellectibus obfundunt.
II.9.2. Magia naturalis licita est et non prohibita: et de huius scien|tiae universalibus theoricis fundamentis pono infrascriptas con|clusiones secundum propriam opinionem.
II.9.3. Magia est pars practica scientiae naturalis.
II.9.4. Ex ista conclusione: et conclusione paradoxa dogmatizante .xlvii.
|sequitur quod magia sit nobilissima pars scientiae naturalis.
II.9.5. Nulla est virtus in caelo: aut in terra seminaliter et separata quam
|et actuare et unire magus non possit.
II.9.6. Quodcunque fiat opus mirabile sive sit magicum: sive cabalisti|cum: sive cuiuscunque alterius generis: principalissime referendum
|est in deum gloriosum et benedictum: cuius gratia supercaelestes
|mirabilium virtutum aquas super contemplativos homines bo|nae voluntatis quotidie pluit liberaliter.
II.9.7. Non potuerunt opera Christi vel per viam magiae vel per viam
|cabalae fieri.
II.9.8. Miracula Christi non ratione rei factae: Sed ratione modi faci|endi suae divinitatis argumentum certissimum sunt.
II.9.9. Nulla est scientia quae nos magis certificet de divinitate Chri|sti: quam magia et cabala.
II.9.10. Quod magus homo facit per artem fecit natura naturaliter
|faciendo hominem.
II.9.11. Mirabilia artis magicae non sunt nisi per unionem et actuatio|nem eorum quae seminaliter et separate sunt in natura.
II.9.12. Forma totius magicae virtutis est ab anima hominis stante et
|non cadente.
II.9.13. Magicam operari non est aliud quam maritare mundum.
II.9.14. Siqua est natura immediata nobis quae sit vel simpliciter: vel
|saltem ut multum rationaliter rationalis: magicam habet in sum|mo: et eius participatione potest in hominibus esse perfectior.
II.9.15. Nulla potest esse operatio magica alicuius efficaciae nisi anne|xum habeat opus cabalae explicitum vel implicitum.
II.9.16. Illa natura quae est Orizon temporis aeternalis: est proxima ma|go: sed infra eum.
II.9.17. Illius naturae quae est orizon temporis et aeternitatis propria
|est magia: inde est petenda per modos debitos: notos sapientibus.
II.9.18. Illius natura quae est orizon aeternitatis temporalis: est mago
|proxima: sed super eum et ei propria est cabala.
II.9.19. Ideo voces et verba in magico opere efficaciam habent: quia
|illud in quo primum magicam exercet natura vox est dei.
II.9.20. Quaelibet vox virtutem habet in magia inquantum dei voce
|formatur.
II.9.21. Non significativae voces plus possunt in magia: quam significative:
|et rationem conclusionis intelligere potest qui est profundus ex
|praecedenti conclusione.
II.9.22. Nulla nomina ut significativa. et inquantum nomina sunt sin|gula et per se sumpta in magico opere virtutem habere possunt
|nisi sint hebraica: vel inde proxime derivata.
II.9.23. Quilibet numerus preter ternarium et denarium sunt materiales
|in magia: isti formales sunt: et in magica arithmetica sunt nume|ri numerorum.
II.9.24. Ex secretioris philosophiae principiis necesse est confiteri plus
|posse caracteres et figuras in opere Magico: quam possit quaecunque
|qualitas materialis.
II.9.25. Sicut caracteres sunt proprii operi magico: ita numeri sunt pro|prii operi cabalae medio existente inter utrosque et appropriabili
|per declinationem ad extrema usu litterarum.
II.9.26. Sicut per primi agentis influxum si sit specialis et immediatus
|fit aliquid quod non attingitur per mediationem causarum ita per opus
|cabale si sit pura cabala et immediata fit aliquid ad quod nulla
|magia attingit.
[section]
conclusiones numero .xxxi. secundum
|propriam opinionem de modo intelli|gendi hymnos orphei secundum magi|am id est secretam divinarum rerum
|naturaliumque sapientiam a me pri|mum in eis repertam:.
II.10.1. Sicut secretam magiam a nobis primum ex Orphei hymnis eli|citam: fas non est in publicum explicare: ita nutu quodam ut in
|infrascriptis fiet conclusionibus eam per Amphorismorum capita de|monstrasse utile erit ad excitandas contemplativorum mentes.
II.10.2. Nihil efficacius hymnis Orphei in naturali magia: si debita
|musica animi intentio et caeterae circumstantiae quas norunt sa|pientes fuerint adhibitae.
II.10.3. Nomina deorum quos Orpheus canit non decipientium de|monum a quibus malum et non bonum provenit. Sed naturali|um virtutum divinarumque sunt nomina a vero deo in utilitatem
|maxime hominis si eis uti sciverit mundo distributarum.
II.10.4. Sicut hymni David operi Cabalae mirabiliter deserviunt: ita
|hymni Orphei operi verae: licitae: et naturalis magiae.
II.10.5. Tantus est numerus hymnorum Orphei: quantus est numerus
|cum quo deus triplex creavit saeculum sub quaternarii pythago|rici forma numeratus.
II.10.6. Quarumcunque virtutum naturalium vel divinarum eadem est pro|prietatis analogia: idem etiam nomen: idem hymnus: idem opus
|servata proportione. Et qui tentaverit exponere videbit corre|spondentiam.
II.10.7. Qui nescierit perfecte sensibiles proprietates per viam secre|tae analogiae intellectualizare: nihil ex hymnis Orphei sanum in|telliget.
II.10.8. Qui profunde et intellectualiter divisionem unitatis venereae
|in trinitatem gratiarum et unitatis fatalis in trinitatem parcarum
|et unitatis saturniae in trinitatem Iovis N eptunni et Plutonis intel|lexerit: videbit modum debite procedendi in orphica theologia.
II.10.9. Idem sunt curetes apud Orpheum: et potestates apud Diony|sium.
II.10.10. Qui praecedentis conclusionis opus attentaverit: adhibeat opus
|cabalae secundum appropriata timori Isaac.
II.10.11. Frustra Palemonem et Leucotheam adibit: qui Nereumnon at|traxerit: nec Nereum attrahet qui circa primariam animalem tri|nitatem operatus non fuerit.
II.10.12. Per octonarium numerum hymnorum maritimorum: corpo|ralis naturae nobis proprietas designatur.
II.10.13. Idem est Typhon apud Orpheum: et Zamael in Cabala.
II.10.14. Siquis in opere precedentis conclusionis intellectualiter ope|rabitur per meridiem ligabit septentrionem: si vero mundialiter
|per totum operabitur: iudicium sibi operabitur.
II.10.15. Idem est nox apud Orpheum: et ensoph in Cabala.
II.10.16. Ex praecedenti conclusione potest quis rectius exponere quam ex|ponat Proclus quid sibi velit illud dictum theologi inducentis
|opificem mundi noctem consulentem de opificio mundano.
II.10.17. Ex eisdem dictis possunt intelligi cur in Symposio a Diotima Po|rus consilii filius: et Iesus in sacris litteris angelus magni consilii
|nominetur.
II.10.18. Anima aquea ut inferiora generat: superiora contemplatur in
|seipsa se sistit: triplici hymno maris Neptunni et oceani ab Orpheo
|decantatur.
II.10.19. Nihil habebit firmum in opere qui vestam non attraxerit.
II.10.20. Per septennarium hymnorum paternae menti attributorum
|Prothogni: Palladis: Saturni: Veneris: Rheae: legis: Bacchi: po|test intelligens et profundus contemplator de saeculi consumati|one aliquid coniectare.
II.10.21. Opus praecedentium hymnorum nullum est sine opere Caba|le: cuius est proprium practicare omnem quantitatem formalem
|continuam et discretam.
II.10.22. Qui heroas in duplices non diviserit nativos et adventitios
|saepe errabit.
II.10.23. Qui Apollinem adibit: mediabit opus per Bacchum triethericum
|et consumabit per nomen ineffabile.
II.10.24. Non inebriabitur per aliquem bacchum: qui suae musae prius
|copulatus non fuerit.
II.10.25. Per quaternarium hymnorum primae formae mundanae attri|butorum sui formabilis natura nobis designatur.
II.10.26. Qui perfecte in animam redierit: primae formae suam formam
|aequaverit.
II.10.27. Qui praecedentis conclusionis opus tentaverit: Iovem adibit
|tertium ut viventem non ut vivificantem.
II.10.28. Frustra adit naturam et Protheum qui Pana non attraxerit.
II.10.29. Sicut post universalem animationem est particularis animatio:
|ita post universalem providentiam est particularis providentia.
II.10.30. Ex praecedenti conclusione sciri potest cur Ovidius in execrati|one in Ibin postquam invocavit numen quod terram regit et aquam:
|terram invocat et Neptunnum.
II.10.31. Qui annotaverit diligenter dicta ab Aristotele in expositione
|definitionis de anima: videbit cur Orpheus Palladi et Veneri vi|gilantiam attribuerit.
[section]
conclusiones cabalisticae nume|ro.lxxi.secundum opinionem pro|priam: ex ipsis hebreorum sapien|tum fundamentis christianam re|ligionem maxime confirmantes.
II.11.1. Quicquid dicant caeteri Cabaliste: ego prima divisione scien|tiam Cabalae in scientiam sephiroth et semot tanquam in practicam
|et speculativam distinguerem.
II.11.2. Quicquid dicant alii cabaliste ego partem speculativam caba|lae quadruplicem dividerem conrespondenter quadruplici par|titioni philosophiae quam ego solitus sum afferre. Prima est sci|entia quam ego voco alphabetariae revolutionis conresponden|tem parti philosophiae: quam ego philosophiam catholicam
|voco. Secunda: tertia et quarta pars est triplex merchiava conre|spondentes triplici philosophiae particularis de divinis: de medi|is et sensibilibus naturis.
II.11.3. Scientia quae est pars practica cabalae: practicat totam metha|physicam formalem et theologiam inferiorem.
II.11.4. Ensoph non est aliis numerationibus connumeranda: quia est
|illarum numerationum unitas abstracta et incommunicata: non
|unitas coordinata.
II.11.5. Quilibet hebreus cabalista secundum principia et dicta scientiae Ca|balae cogitur inevitabiliter concedere de trinitate: et qualibet
|persona divina: patre: filio: et spiritu sancto: illud precise sine ad|ditione: diminutione: aut variatione: quod ponit fides catholi|ca christianorum.
Correlarium. Non solum qui negant trinitatem: Sed qui alio
|modo eam ponunt quam ponat catholica ecclesia sicut Arriani: Sa|belliani: et similes: redargui possunt manifeste si admittantur
|principia cabalae.
II.11.6. Tria magna dei nomina quaternaria quae sunt in secretis ca|balistarum per mirabilem appropriationem tribus personis tri|nitatis ita debere attribui: ut nomen [gap for Greek or Hebrew word] sit patris. No|men [gap for Greek or Hebrew word] sit filii. Nomen [gap for Greek or Hebrew word] sit spiritus san|cti. intelligere potest qui in scientia cabalae fuerit profundus.
II.11.7. Nullus hebreus cabalista potest negare quod nomen Iesu: si eum
|secundum modum et principia cabalae interpretemur hoc totum preci|se: et nihil aliud significat id est deum dei filium patrisque sapientiam
|per tertiam divinitatis personam quae est ardentissimus amoris
|ignis naturae humanae in unitate suppositi unitum.
II.11.8. Ex praecedenti conclusione intelligi potest cur dixerit Paulus
|datum esse Iesu nomen quod est super omne nomen et cur in no|mine Iesu dictum sit. Omne genu flecti caelestium terrestrium
|et infernorum: quod etiam est maxime cabalisticum et potest ex
|se intelligere qui est profundus in cabala.
II.11.9. Siqua est de novissimis temporibus humana coniectura: inve|stigare possumus per secretissimam viam cabalae futuram esse con|sumationem saeculi hinc ad annos quingentos et quatuordecim
|et dies vigintiquinque.
II.11.10. Illud quod apud Cabalistas dicitur [gap for Greek or Hebrew word] illud est
|sine dubio quod ab Orpheo Pallas: a Zoroastre paterna mens:
|a Mercurio dei filius: a Pythagora sapientia: a Parmenide sphe|ra intelligibilis nominatur.
II.11.11. Modus quo rationales animae per archangelum deo sacrifican|tur qui a Cabalistis non exprimitur: non est nisi per separatio|nem animae a corpore: non corporis ab anima nisi per accidens:
|ut contingit in morte osculi de quo scribitur. praeciosa in conspe|ctu domini mors sanctorum eius.
II.11.12. Non potest operari per puram Cabalam qui non est rationali|ter intellectualis.
II.11.13. Qui operatur in Cabala sine admixione extranei: si diu erit
|in opere: morietur ex binsica: et si errabit in opere aut non puri|ficatus accesserit devorabitur ab Azazele per proprietatem iu|dicii.
II.11.14. Per litteram [gap for Greek or Hebrew word] id est scin quae mediat in nomine Iesu si|gnificatur nobis cabalistice quod tum perfecte quievit tanquam in sua
|perfectione mundus cum Iod coniunctus est cum Vau: quod fa|ctum est in Christo qui fuit verus dei filius et homo.
II.11.15. Per nomen Iod he vahu he: quod est nomen ineffabile: quod
|dicunt Cabaliste futurum esse nomen messiae: evidenter cogno|scitur futurum eum deum dei filium per spiritum sanctum homi|nem factum: et post eum ad perfectionem humani generis super
|homines paraclytum descensurum.
II.11.16. Ex mysterio trium litterarum quae sunt in dictione sciabat id
|est [gap for Greek or Hebrew word] possumus interpretari cabalistice tunc sabbatiza-
|re mundum cum dei filius fit homo: et ultimo futurum sabbatum
|cum homines in dei filium regenerabuntur.
II.11.17. Qui sciverit quid est vinum purissimum apud Cabalistas sci|et cur dixerit David. Inebriabor ab ubertate domus tuae: et quam
|ebrietatem dixerit antiquus vates Museus esse foelicitatem: et quid
|significent tot Bacchi apud Orpheum.
II.11.18. Qui coniunxerit Astrologiam Cabalae videbit quod sabbatizare
|et quiescere convenientius fit post Christum die dominico quam die
|sabbati.
II.11.19. Si dictum illud Prophetae. Vendiderunt iustum argento ca|balistice exponamus: nihil aliud nobis significat quam hoc scilicet
|Deus ut redemptor venditus fuit argento.
II.11.20. Si interpretationem suam adverterint Cabaliste super hac di|ctione: [gap for Greek or Hebrew word] quae significat tunc: de trinitatis mysterio mul|tum illuminabuntur.
II.11.21. Qui coniunxerit dictum Cabalistarum dicentium quod illa nu|meratio quae dicitur iustus et redemptor: dictum etiam Ze cum
|dicto Thalmutistarum dicentium quod Isaac ibat sicut ze portans
|Crucem suam: videbit quod illud quod fuit in Isaac praefiguratum:
|fuit adimpletum in Christo qui fuit verus Deus venditus Ar|gento.
II.11.22. Per dicta Cabalistarum de rubedine Esau: et dictum illud quod
|est in Libro Bresit Rhaba quod Esau fuit rubeus: et Rubeus eum ulci|scetur: de quo dicitur. Quare rubeum vestimentum tuum? Ha|betur expresse quod Christus de quo nostri Doctores eundem te|xtum exponunt ille erit qui ultionem faciet de virtutibus immun|dis.
II.11.23. Per illud dictum Hieremiae. Laceravit verbum suum secundum
|expositionem Cabalistarum habemus intelligere quod deum san|ctum et benedictum laceravit deus pro peccatoribus.
II.11.24. Per responsionem Cabalistarum ad quaestionem quare in li|bro numerorum coniuncta est particula mortis Mariae particu-
|lae vitulae ruffae: et per expositionem eorum super eo passu ubi
|Moyses in peccato vituli dixit. Dele me. Et per dicta in libro zo|ar super eo textu. Et eius livore sanati sumus: redarguuntur ine|vitabiliter Hebrei dicentes. non fuisse conveniens ut mors Chri|sti satisfaceret pro peccato humani generis.
II.11.25. Quilibet cabalista habet concedere: quod messias eos a captivi|tate Diabolica et non temporali erat liberaturus.
II.11.26. Quilibet Cabalista habet concedere ex dictis doctorum hu|ius scientiae hoc manifeste dicentium quod peccatum originale in ad|ventu messiae expiabitur.
II.11.27. Ex principiis cabalistarum evidenter elicitur quod per adventum
|messiae tolletur circumcisionis necessitas.
II.11.28. Per dicitonem [gap for Greek or Hebrew word] quae bis ponitur in illo textu in prin|cipio creavit deus Caeulum et Terram: ego credo significari a Moy|se creationem naturae intellectualis et naturae animalis quae na|turali ordine praecessit creationem caeli et terrae.
II.11.29. Quod dicitur a Cabalistis quod linea viridis gyrat universum: con|venientissime dicitur ad conclusionem quam ultimam diximus
|ex mente Porphyrii.
II.11.30. Necessario habent concedere Cabaliste secundum sua principia quod ve|rus Messias futurus est talis: ut de eo vere dicatur quod est Deus et
|dei filius.
II.11.31. Cum audis Cabalistas ponere in Thesua informitatem: intel|lige informitatem per antecedentiam ad formalitatem non per
|privationem.
II.11.32. Si duplex Aleph quod est in textu. Non auferetur sceptrum
|etc. coniunxerimus ad duplex Aleph quod est in textu. Deus pos|sedit me ab initio: et ad duplex Aleph quod est in textu. Terra
|autem erat inanis per viam Cabalae intelligemus ibi Iacob de il|lo vero Messia locutum qui fuit Iesus Nazarenus.
II.11.33. Per hanc dictionem [gap for Greek or Hebrew word] quae scribitur per Aleph: Iod: et
|Scin et significat virum quae deo attribuitur: cum dicitur. Vir
|belli: de trinitatis mysterio per viam Cabalae perfectissime ad|monemur.
II.11.34. Per nomen [gap for Greek or Hebrew word] id est V quod tribus litteris scribitur
|he: uau: et aleph: quod nomen deo propriissime attribuitur et
|maxime convenienter non solum ad Cabalistas qui hoc expres|se sepius dicunt: Sed etiam ad theologiam Dionysii Areopagi|tae: per viam Cabalae trinitatis mysterium cum possibilitate in|carnationis nobis declaratur.
II.11.35. Si deus in se ut infinitum: ut unum: et secundum se intelliga|tur ut sic nihil intelligimus ab eo procedere: Sed separationem
|a rebus: et omnimodam sui in seipso clausionem et extremam in
|remotissimo suae divinitatis recessu profundam ac solitariam re|tractionem de eo intelligimus ipso penitissime in abysso suarum
|tenebrarum se contegente: et nullo modo in dilatatione ac pro|fusione suarum bonitatum ac fontani splendoris se manifestan|te.
II.11.36. Ex praecedenti conclusione intelligi potest cur dicatur apud ca|balistas quod deus induit se decem vestimentis quando creavit sae|culum.
II.11.37. Qui intellexerit in dextrali coordinatione subordinationem
|pietatis ad sapientiam: perfecte intelliget: per viam Cabalae quo|modo Abraam in die suo per rectam lineam vidit diem Christi
|et gavisus est.
II.11.38. Effectus qui sunt sequuti post mortem Christi debent convin|cere quemlibet Cabalistam quod Iesus Nazarenus fuit verus Mes|sias.
II.11.39. Ex hac conclusione et trigesima superius posita sequitur quod quili|bet Cabalista habet concedere quod interrogatus Iesus quis esset re|ctissime respondit dicens. Ego sum principium qui loquor vobis.
II.11.40. Hoc habent inevitabiliter concedere Cabaliste quod verus messi|as per aquam homines purgabit.
II.11.41. Sciri potest in Cabala per mysterium mem clausi cur post se
|Christus miserit paraclytum.
II.11.42. Scitur per fundamenta cabale quam recte dixerit Iesus: Antequam na|sceretur Abraam ego sum.
II.11.43. Per mysterium duarum litterarum uau et iod scitur quomodo
|ipse messias ut deus fuit principium suiipsius ut homo.
II.11.44. Scitur ex cabala per mysterium partis septentrionalis cur iu|dicabit deus saeculum per ignem.
II.11.45. Scitur in cabala apertissime cur dei filius cum aqua baptismi
|venerit et spiritus sanctus cum igne.
II.11.46. Per eclipsationem solis quae accidit in morte Christi sciri potest
|secundum fundamenta cabalae quod tunc passus est filius dei et verus messias.
II.11.47. Qui sciet proprietatem Aquilonis in Cabala: sciet cur sathan
|Christo promisit regna mundi si cadens eum adorasset.
II.11.48. Quicquid dicant caeteri cabalistae: ego decem spheras sic decem
|numerationibus correspondere dico: ut ab aedificio incipiendo
|Iupiter sit quartae: Mars quintae: Sol sextae: Saturnus septimae: Ve|nus octavae: Mercurius nonae: Luna decimae: tum supra aedificium
|firmamentum tertiae Primum mobile secundae: caelum empyreum
|decimae.
II.11.49. Qui sciverit correspondentiam decem preceptorum ad pro|hibentia per coniunctionem veritatis astrologicae cum veritate
|theologica videbit ex fundamento nostro praecedentis conclusio|nis quicquid alii dicant Cabalistae primum preceptum primae nu|merationi correspondere: Secundum secundae: Tertium tertiae:
|Quartum septimae: Quintum quartae: Sextum quintae: Septi|mum nonae: Octavum octavae: Nonum sextae: Decimum deci|mae.
II.11.50. Cum dicunt cabalistae a septima et octava petendos filios: ita
|dicas in merchiava inferiori accipi: ut ab una petatur ut det: ab
|altera ne prohibeat. Et quae det et quae prohibeat potest intelli|gere ex praecedentibus conclusionibus qui fuerit intelligens in
|Astrologia et cabala.
II.11.51. Sicut fuit luna plena in Salomone: ita fuit plenus Sol in vero
|Messia qui fuit Iesus: et de conrespondentia ad diminutionem
|in Sedechia potest quis coniectare si profundat in cabala.
II.11.52. Ex praecedenti conclusione intelligi potest cur evangelista Ma|theus in quatuordecim illis generationibus ante Christum quas|dam dimiserit.
II.11.53. Cum fieri lucem nihil sit aliud quam participare lucem: conveni|ens est valde illa cabalistarum expositio ut in ly fiat lux. per lucem
|speculum lucens intelligamus: et in ly facta est lux: speculum non
|lucens.
II.11.54. Quod dicunt Cabalistae beatificandos nos in speculo lucente
|reposito sanctis in futuro saeculo: idem est praecise sequendo fun|damenta eorum cum eo quod nos dicimus beatificandos sanctos
|in filio.
II.11.55. Quod dicunt Cabalistae lumen repositum in septuplo lucere
|plus quam lumen relictum: mirabiliter convenit arithmeticae pytha|goricae.
II.11.56. Qui sciverit explicare quaternarium: in denarium: habebit
|modum si sit peritus Cabalae deducendi ex nomine ineffabili no|men. lxxii. litterarum.
II.11.57. Per praecedentem conclusionem potest intelligens in Arithme|tica formali intelligere quod operari per scemamphoras est propri|um rationalis naturae.
II.11.58. Rectius foret illud Becadmin quod ponit glosa chaldaica su|per dictione Bresit: exponere de sapientialibus ideis: quam de tri|gintaduabus viis ut dicunt alii Cabalistae. utrunque tamen est re|ctum in Cabala.
II.11.59. Qui profunde consideraverit quadruplicem rerum statum.
|Primo unionis et stabilitae mansionis: Secundo processionis: Ter|tio reversionis: Quarto beatificae reunionis: Videbit litteram
|Beth cum prima littera: primum: cum media: medium: cum ul|timis: ultima operari.
II.11.60. Ex praecedenti conclusione potest contemplativus homo intel|ligere cur lex dei a Beth littera incipit: de qua scribitur quod est im|maculata: quod erat cum eo cuncta componens: quod est convertens ani|mas: quod facit dare fructum in tempore suo.
II.11.61. Per eandem conclusionem sciri potest quod idem filius qui est sa|pientia patris: est qui omnia unit in patre: et per quem omnia
|facta sunt: et a quo omnia convertuntur: et in quo demum sabba|tizant omnia.
II.11.62. Qui profunde consideraverit novenarium beatitudinum nu|merum de quo apud Matheum in evangelio: videbit illas mira|biliter convenire novenario novem numerationum quae sunt in|fra primam: quae est inaccessibilis divinitatis abyssus.
II.11.63. Sicut Aristoteles diviniorem philosophiam: quam philosophi an|tiqui sub fabulis et apologis velarunt: ipse sub philosophicae spe|culationis facie dissimulavit: et verborum brevitate obscuravit:
|ita Rabi Moyses aegyptius in libro qui a latinis dicitur dux neu|trorum dum per superficialem verborum corticem videtur cum
|Philosophis ambulare per latentes profundi sensus intelligenti|as: mysteria complectitur Cabalae.
II.11.64. In textu Audi Israhel dominus deus noster dominus unus: re|ctius est ut intelligatur ibi collectio ab inferiori ad superius: et a
|superiori ad inferius: quam ab inferiori ad superius bis.
II.11.65. Rectius est ut amen tipheret dicat et regnum: ut per viam
|numeri ostenditur: quam quod dicat regnum tantum ut quidam volunt.
II.11.66. Ego animam nostram sic decem sephirot adapto ut per unita|tem suam sit cum prima: per intellectum cum secunda: per ratio|nem cum tertia: per superiorem concupiscibilem cum quarta: per
|superiorem irascibilem cum quinta: per liberum arbitrium cum
|sexta: et per hoc totum ut ad superiora se convertitur cum septi|ma: ut ad inferiora cum octava: et mixtum ex utroque potius per in|differentiam vel alternariam adhesionem quam simultaneam conti|nentiam cum nona: et per potentiam qua inhabitat primum ha|bitaculum cum decima.
II.11.67. Per dictum Cabalistarum quod Caeli sunt ex igne et aqua: simul
|et veritatem Theologicam de ipsis sephirot nobis manifestat: et
|philosophicam veritatem quod elementa in caelo sint tantum secun|dum activam virtutem.
II.11.68. Qui sciverit quid sit denarius in Arithmetica formabili: et co|gnoverit naturam primi numeri spherici: sciet illud quod ego ad|huc apud aliquem Cabalistam non legi: et est quod sit fundamen|tum secreti magni Iobelei in Cabala.
II.11.69. Ex fundamento praecedentis conclusionis sciri pariter potest
|secretum quinquaginta portarum intelligentiae: et millesimae ge|nerationis et regni omnium saeculorum.
II.11.70. Per modum legendi sine punctis in lege: et modus scribendi
|res divinas et unialis continentia per indeterminatum ambitum
|rerum divinarum nobis ostenditur.
II.11.71. Per id quod dicunt Cabalistae de aegypto et attestata est expe|rientia habemus credere quod terra aegypti sit in analogia: et sub|ordinatione proprietatis potentiae.
II.11.72. Sicut vera astrologia docet nos legere in libro dei: ita Cabala
|docet nos legere in libro legis.