Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

[part]

previous next

Prev

Next

[section]

Conclusiones secundum doctrinam latinorum philosophorum et the|ologorum Alberti Magni: Thomae Aquinatis: Henrici Ganda|vensis:Iohannis Scoti: Egidii Romani: et Francisci de Maironis.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum alber|tum numero .xvi.

I.1.1. Species intelligibiles non sunt necessariae: et eas ponere non |est bonis peripateticis consentaneum.

I.1.2. Corruptis omnibus individuis speciei humanae est vera. |homo est animal.

I.1.3. Haec est in quarto modo dicendi per se. homo est homo.

I.1.4. In quolibet puncto materiae sunt per habitum inchoationis |potestativum essentiae omnium formarum naturalium materiae |coeternae secundum philosophos concreate secundum fidem.

I.1.5. Forma in intensione et remissione non variatur secundum essentiam |sed secundum esse.

I.1.6. Anima separata intelligit per species sibi a principio sui esse con|creatas: quibus dum est in corpore aut nunquam aut raro utitur.

I.1.7. Sonus fertur secundum esse reale usque ad principium nervi auditivi.

I.1.8. Lumen non habet in medio nisi esse intentionale.

I.1.9. Organum auditus est nervus expansus ad concavum auris.

I.1.10. Obiectum per se et proprie sensus communis est magnitudo |ut bene dixit Avicenna.

I.1.11. Stat speciem cuius dicimur reminisci esse totaliter deperditam |et abolitam.

I.1.12. Non introducitur vegetalis anima ante sensualem: nec sensu|alis ante rationalem sed tota simul.

I.1.13. Licet ad receptionem speciei concurrat sensus passive ad iudi|candum tamen de sensibili active concurrit.

I.1.14. Corpus mobile est subiectum scientiae naturalis.

I.1.15. Corporis in eo quod corpus consideratio ad Methaphysicum spectat.

I.1.16. Potentia respectiva materiae non addit supra materiam rem |sed rationem.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum tho|mam numero .xxxxv.

I.2.1. Si spiritus a filio non procederet: a filio non distingueretur.

I.2.2. Processus spiritus sancti temporalis attenditur secundum dona gra|tiae gratum facientia.

I.2.3. Contingens rerum quae sunt erunt aut fuerunt existentia ideo |deo ab aeterno fuit infallibiliter nota: quia fuit aeternitati eius |praesentialiter praeposita.

I.2.4. Contingentia ad utrumlibet futurorum cognitorum a deo si|mul stat cum infallibilitate divinae scientiae.

I.2.5. Quodcunque contingens deus scivit esse futurum necessario sci|vit illud esse futurum.

I.2.6. Ex divina bonitate potest sumi ratio praedestinationis aliquo|rum et reprobationis aliorum: et sola divina voluntas est ratio |quod istos reprobet et illos eligat in gloriam.

I.2.7. Licet dei voluntas consequens semper impleatur: non tamen |necessitatem rebus volitis generaliter imponit.

I.2.8. Nec habens gratiam potest etiam de potentia dei absoluta |deo non esse acceptus ad vitam aeternam nec non habens esse ac|ceptus.

I.2.9. Opus ab anima charitate formata elicitum meretur aeternam |gloriam decondigno.

I.2.10. Potuerunt tres personae divinae simul suppositare unam naturam.

I.2.11. Virtutes morales et cardinales remanebunt in patria post re|surrectionem.

I.2.12. Beatitudo est essentialiter in actu intellectus.

Correlarium. Nec fruitio: nec aliquis actus voluntatis est essen|tialiter beatitudo.

I.2.13. Sacramenta nove legis sunt causa gratiae: non solum sine qua |non: Sed per quam.

I.2.14. Verum corpus Christi est in coelo localiter: in altari sacramen|taliter

I.2.15. Impassibilitas corporum post resurrectionem erit ex pleno do|minio animae super corpus.

I.2.16. Christus in ultimo iudicio iudicabit non solum in natura hu|mana: Sed etiam secundum naturam humanam.

I.2.17. Licet defendi possit quoquomodo creaturam posse creare: ratio|nabilius tamen est credere potentiam creandi creaturae commu|nicari non posse.

I.2.18. Aevum est subiective in angelo beatiori.

I.2.19. Non potest esse peccatum in voluntate: nisi sit defectus in ratione.

I.2.20. Non potest per dei potentiam idem corpus esse simul in diversis |locis.

I.2.21. Non est sub eadem specie angelorum plurificatio.

I.2.22. Deus per speciem non videtur: Sed ipse per suam essentiam |intellectui applicatur ut species intelligibilis.

I.2.23. Unum supra ens non addit nisi privationem divisionis.

I.2.24. Subiectum et propria passio realiter distinguuntur.

I.2.25. Forma generatur per accidens.

I.2.26. Materia signata: est principium individuationis.

I.2.27. Eadem est numero qualitas a principio alterationis usque ad finem.

I.2.28. Tota libertas est in ratione essentialiter.

I.2.29. In generatione substantiali fit resolutio usque ad materiam primam.

I.2.30. Ens dicit immediate decem conceptus ita inter se unitos ut non |unius sint sed ad unum.

I.2.31. Essentia et existentia in quolibet creato realiter distinguuntur.

I.2.32. De eadem re nullo modo actu distincta extra animam possunt |verificari contradictoria.

I.2.33. Materia nullum dicit actum entitativum positivum.

I.2.34. Nulla virtus moralis praeter iustitiam est subiective in voluntate.

I.2.35. Haec propositio. Homo est risibilis non est in secundo modo |dicendi per se.

I.2.36. Duo accidentia solo numero differentia non sunt in eodem subiecto.

I.2.37. Gravia et levia a nullo alio motore moventur quam vel a generan|te vel a removente prohibens.

I.2.38. Gravia potius seipsis: quam a seipsis moventur.

I.2.39. Phantasma est agens secundarium et instrumentale in produ|ctione speciei intelligibilis.

I.2.40. Difficultas intelligendi et ex parte ipsius intellectus et ex par|te ipsius intelligibilis provenire potest.

I.2.41. Potentiae animae ab anima realiter distinguuntur.

I.2.42. Quiditates in particulari a Methaphysico non considerantur.

I.2.43. Implicat contradictionem: materiam esse sine forma.

I.2.44. Non est ponenda in deo idea materiae primae.

I.2.45. Non sunt ponendae ideae generum.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum fran|ciscum numeru .viii.

I.3.1. Ideo haec est falsa. Essentia generat: quia essentia est ultimate |abstracta et generat formaliter praedicatur.

I.3.2. Potest videri essentia sine personis: et una persona sine alia.

I.3.3. Voluntas potest non frui ostenso obiecto fruibili.

I.3.4. Ens denominative dicitur de deo.

I.3.5. Quiditates habent ab aeterno suum esse formale a se non ab |extrinseco.

I.3.6. Nulla diffinitio adaequat diffinitum.

I.3.7. Pluralitas formalitatum stat cum idemptitate reali.

I.3.8. Esse non est de quiditate dei: Sed dicitur de eo in secundo modo.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum ioha|nem scotum numero .xxii.

I.4.1. Charitas non est distinctus habitus ab habitu gratiae quo me|diante spiritus sanctus animam inhabitat.

I.4.2. Idea lapidis non est aliud quam lapis productus a divino intellectu |in esse intelligibili quod est esse secundum quid existens in mente divi|na sicut cognitum in cognoscente.

I.4.3. Qui dixerit personas in divinis absolutis proprietatibus di|stingui: catholicae veritati non repugnabit.

I.4.4. In Christo fuerunt duo esse.

I.4.5. Praxis est operatio alterius potentiae ab intellectu apta nata |conformiter elici rationi rectae ad hoc ut sit recta.

I.4.6. Unumquodque individuum est individuum per propriam diffe|rentiam individualem quae dicitur hecheitas.

I.4.7. Ens dicitur de deo et creatura univoce in quid.

I.4.8. Ens de suis passionibus et ultimis differentiis quiditative non |praedicatur.

I.4.9. In Christo non fuit scientia acquisita.

I.4.10. In appetitu superiore ponende sunt virtutes.

I.4.11. Gratia est subiective in voluntate non in essentia animae.

I.4.12. Corpus Christi ex se fuit inpassibile.

I.4.13. De potentia dei absoluta possibile est culpam originalem de|leri sine infusione gratiae.

I.4.14. Post passionem Christi potuerunt cerimonialia veteris legis |sine peccato observari.

I.4.15. Per haec verba precise (Hoc est corpus meum) non expressis |verbis precedentibus. scilicet pridie quam pateretur: non potest conse|crari.

I.4.16. Relatio creaturae ad deum est idem realiter fundamento: di|stincta formaliter et ex natura rei.

I.4.17. Quaelibet alia relatio a fundamento realiter distinguitur.

I.4.18. Aliquid potest movere seipsum de actu virtuali ad actum for|malem.

I.4.19. Actus intelligendi ab obiecto et intellectu tanquam duobus agen|tibus partialibus: ut quod causatur.

I.4.20. Actus intelligendi nobiliori modo causatur ab intellectu quam ab |obiecto quodcunque sit obiectum: modo non sit beatificum.

I.4.21. Substantia non cognoscitur per speciem propriam.

I.4.22. Habitus actum producit ut causa partialis effectiva.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum henri|cum gandavensem numero .xiii.

I.5.1. Datur lumen superius lumine fidei: in quo Theologi vident |veritates theologicae scientiae.

I.5.2. Paternitas est principium generandi in patre.

I.5.3. Processiones distinguuntur in divinis penes intellectum et vo|luntatem.

I.5.4. Ista propositio non est concedenda: essentia est pater filii.

I.5.5. Demones et animae peccatrices patiuntur ab igne in quantum |calidus est afflictione eiusdem rationis cum ea qua affliguntur |corpora.

I.5.6. Operationes angelorum mensurantur tempore discreto.

I.5.7. Angeli intelligunt per habitum scientialem sibi connaturalem.

I.5.8. Irascibilis et concupiscibilis ita distinguuntur in appetitu supe|riori sicut in inferiori.

I.5.9. Habere aliquiditativam et diffinibilem realitatem commune |est figmentis et non figmentis.

I.5.10. Amicitia est virtus.

I.5.11. Ratitudo formaliter cuiuslibet creati est respectus.

I.5.12. Ad hoc ut sit mutuitas realis relationis requiritur quod fundamen|tum ex sua natura ordinetur ad aliud tanquam ad suam perfe|ctionem.

I.5.13. Relatio non distinguitur a fundamento realiter.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum egidi|um romanum numero .xi.

I.6.1. Potentia generandi in divinis: nec est essentia divina precise |et absolute sumpta: nec relatio vel proprietas: nec constitutum |ex ambobus: nec alterum istorum cum inclusione alterius: Sed |est essentia cum modo relativo.

I.6.2. Theologia nec est practica nec speculativa: Sed affectiva.

I.6.3. Deus sub ratione glorificatoris est subiectum in Theologia.

I.6.4. Pater et filius non solum duo spirantes: Sed etiam duo spira|tores dici possunt.

I.6.5. Angeli non fuerunt creati in gratia.

I.6.6. Ideo angelus est obstinatus et inpenitens: quia subtracti sunt |ei divini impetus speciales.

I.6.7. Superior angelus illuminat inferiorem non quia ei vel obie|ctum presentet luminosum: vel quod in se est unitum illi particu|lariset et dividat: Sed quia inferioris intellectum confortat et for|tificat.

I.6.8. Sensus gustus ut gustus est: non solum saporabile: Sed humi|dum percipit

I.6.9. Calor si sit etiam separatus ignem generare poterit.

I.6.10. Ad hoc quod aliqua scientia alteri non subalternetur sufficit quod fa|ciat reductionem ad per se nota in suo genere abstractionis.

I.6.11. Dato vacuo si aliquid in eo moveatur: in instanti movebitur.

previous next

Prev

Next

[section]

Conclusiones secundum doctrinam Arabum qui ut plurimum per|ipateticos se profitentur Avenroem: Avicennam: Alpharabium: |Avempacem: Isaac: Abumaron: Moysem: et Maumeth.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum aven|roem numero .xli.

I.7.1. Possibilis est prophetia in somnis per illustrationem intelle|ctus agentis super animam nostram.

I.7.2. Una est anima intellectiva in omnibus hominibus.

I.7.3. Foelicitas ultima hominis est cum continuatur intellectus agens |possibili: ut forma: quam continuationem et latini alii quos le|gi et maxime Iohanes de Gandago perverse et erronee intelle|xit: qui non solum in hoc: Sed ferme in omnibus quaesitis Phi|losophiae: doctrinam Avenrois corrupit omnino et depravavit.

I.7.4. Possibile est tenendo unitatem intellectus: animam meam ita |particulariter meam ut non sit mihi communis cum omnibus re|manere post mortem.

I.7.5. Quodlibet abstractum dependet a primo abstracto in tripli|ci genere causae: formalis: finalis: et efficientis.

I.7.6. Impossibile est eandem speciem ex propagatione et ex putrefa|ctione generari.

I.7.7. Deus primum mobile non solum ut finis: sed ut verum effici|ens et proprius motor movet.

I.7.8. Quilibet motor coeli est anima sui orbis faciens cum eo ma|gis unum substantialiter: quam fiat ex anima bovis et sua materia.

Correlarium. Anima coeli prius dat suo orbi esse nobile et per|fectum quam ei det motum.

I.7.9. Coelum est corpus simplex: non compositum ex materia et forma.

I.7.10. Tres modi per se sunt ad demonstrationem utiles. Primus. Se|cundus et Quartus.

I.7.11. In omni demonstratione praeterquam in demonstratione simplici|ter fieri potest circulatio.

I.7.12. Gravia et levia movent se per accidens movendo medium per se.

I.7.13. Coeli non sunt idem in genere: diversi in specie ut credidit Avi|cenna.

I.7.14. Nulla scientia probat suum subiectum esse: nec partem princi|palem sui subiecti.

I.7.15. Universalia sunt ex parte rei in potentia tantum actu autem |per operationem animae.

I.7.16. Dimensiones interminate sunt coeternae materiae praecedentes |in ea quamlibet formam substantialem.

I.7.17. Quaelibet intelligentia praeter primam non intelligit nisi primam.

I.7.18. Nulla est via ad probandum simpliciter abstractum esse prae|ter viam aeternitatis motus.

I.7.19. Quicquid est in genere: est corruptibile.

I.7.20. Subiectum Methaphysicae est ens in eo quod ens.

I.7.21. Diffinitiones substantiarum naturalium: materiam non dicunt |nisi consequtive.

I.7.22. Demonstratio septimi Physicorum: quod omne quod movetur: |movetur ab alio: est demonstratio signi et nullo modo causae.

I.7.23. Nulla potentia activa quae sit mere neutra et indifferens ad age|re vel non agere potest ex se determinari ad alterum agendum.

I.7.24. Unum relativorum convenientissime per reliquum definitur.

I.7.25. Exemplum Aristotelis in secundo Methaphysicae de nicticora|ce respectu solis: non denotat impossibilitatem: sed difficultatem |alioquin natura aliquid ociose egisset.

I.7.26. Propositio necessaria quae ab Aristotele in libro priorum con|tra possibilem et inventam distinguitur: est illa quae est ex termi|nis necessariis.

I.7.27. Ad dispositionem termini necessarii: requiritur ut sit termi|nus per se unus.

I.7.28. Cum Aristoteles dixit ex maiori necessaria et minore inventa |concludi conclusionem necessariam: intelligendum est de mino|re quae est inventa per se: necessaria per accidens.

I.7.29. Sub aequinoctiali non potest esse habitatio naturalis viventibus.

I.7.30. In coelo est naturaliter dextrum: et illud non mutatur quamvis |partes orbis mutentur.

I.7.31. Qui ponit animam formam complexionalem: negat causam agentem.

I.7.32. Unum methaphysicum: dicit privationem divisibilitatis: non |actu: sed aptitudine.

I.7.33. Unum methaphysicum est fundamentum unius Arithmetici.

I.7.34. Numerus precise ita reperitur in abstractis sicut in materialibus.

I.7.35. Essentia uniuscuiusque rei et suum existere: idem sunt realiter.

I.7.36. Quiditas et essentia diversificantur in quolibet praeter primum.

I.7.37. Substantia est prior accidente non solum natura sed tempore.

I.7.38. De materia ut materia est considerat Physicus.

I.7.39. Essentia cuiuslibet intelligentiae est substantialiter ad aliquid.

I.7.40. Dato per impossibile quod daretur materia quae corruptionis prin|cipium non esset adhuc si coelum ex tali materia et forma esset ve|re compositum aeternum esse non posset.

I.7.41. Finis non causat finaliter secundum suum esse conceptum: sed secundum su|um esse reale.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum avi|cennam numero .xii.

I.8.1. Praeter syllogismum cathegoricum et hypoteticum: datur ge|nus syllogismorum compositivorum.

I.8.2. Licet in nullo syllogismo qui sit actu vel potentia cathegori|cus ex duabus negativis concludi possit: potest tamen hoc fieri in syllo|gismo compositivo: ut scilicet ex duabus negativis concludatur.

I.8.3. In coelo est materia eiusdem rationis cum materia inferiorum.

I.8.4. Non potest in anima esse notio intelligibilis sine actuali intellectione.

I.8.5. Possibile est hominem ex putrefactione generari.

I.8.6. Essentia rei: materiam propriam et formam complectitur.

I.8.7. Prima substantia prior est qualibet substantia habente habitu|dinem ad operationem transeuntem quaecunque sit illa: alicuius cau|sae sive formalis: sive materialis: sive efficientis: sive finalis.

I.8.8. Ab uno simplici in fine simplicitatis non provenit nisi unum.

I.8.9. Odor secundum esse reale et non intentionale usque ad sensum multi|plicatur.

I.8.10. Propositio dicens que sensibile supra sensum positum non facit |sensationem: non est vera nisi per accidens.

I.8.11. Organum odoratus sunt caruncule mamillares in anteriori |cerebri parte constitutae.

I.8.12. Nec particularis affirmativa possibilis convertitur semper in |affirmativam possibilem: nec necessaria particularis affiemativa |in necessariam: ut credidit Aristoteles.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum alpha|rabium numero .xi.

I.9.1. Primum quod est necessarium in demonstratione non est quod |diffinivit Aristoteles primo posteriorum: sed sic debet diffiniri: Pri|mum est illud quod ita est universalius subiecto: ut tamen de sub|iecti genere non praedicetur.

I.9.2. Diffinitio generis quam dabit Porphyrius mala est: Sed sic |debet diffiniri. Genus est quod duorum universalium est univer|salius.

I.9.3. Summum hominis bonum est perfectio per scientias specula|tivas.

I.9.4. Cum dicit Aristoteles omnem doctrinam et omnem discipli|nam fieri ex praeexistenti cognitione: intelligende sunt per do|ctrinam et disciplinam cognitio diffinitiva et argumentativa.

I.9.5. Intentio dici de omni secundum Aristotelem est talis que praedicatum |dicitur de subiecto: et de omni eo quod est subiectum actu vel |potentia possibilitate contingentiae non necessitatis.

I.9.6. Qui crediderit intentionem dici de omni esse aliam ab ea quam |dixit praecedens conclusio defendere non potest Aristotelem a |Theophrasto: quod ex maiori necessaria et minori inventa sequa|tur conclusio necessaria.

I.9.7. Possibile quod diffinit Aristoteles in libro Priorum: est com|mune ad possibile et ad inventum: ut contra distinctum necessario.

I.9.8. Non potest intelligi accidens etiam in abstracto non intelli|gendo subiectum.

I.9.9. Species sunt in medio: medio modo inter esse spirituale et ma teriale.

I.9.10. Quelibet species secundum esse spirituale: est formaliter cognitio.

I.9.11. Actualis cognitio sensus communis apprehendentis phantas ma ut sensibile: est somnium.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum isaac |narbonensem numero .iiii.

I.10.1. Ponere intellectum agentem non est necessarium.

I.10.2. Intentio prima est quiditas rei obiective relucens in intellectu.

I.10.3. Motus est sensibile commune a sensu exteriori absque actione |alterius virtutis cognoscibile.

I.10.4. Corpora coelestia non largiuntur formaliter inferioribus nisi |caliditatem.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum abuma|ron babylonium numero .iiii.

I.11.1. De nulla re quae in mundo sit actu corruptibilis habet deus so|licitudinem.

I.11.2. Intellectus agens nihil aliud est quam deus.

I.11.3. Coelum calefacit inferiora per lumen suum super ea cadens.

I.11.4. Actus ipsi intellectus intrinsece: res autem intellecte extrinse|ce dicuntur verae vel falsae.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum moy|sem aegyptium numero .iii.

I.12.1. Demonstratio octavi physicorum ab Aristotele ad probandum |primum motorem adducta: aliquid probat speciale primo.

I.12.2. Scientia Methaphysicae non est una scientia.

I.12.3. Simplicitas primi et omnimoda immaterialitas probari non po|test per causalitatem efficientem motus: sed per finalem tantum.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum mau|meth tolletinum numero .v.

I.13.1. Relatio nullam rem dicit extra animam.

I.13.2. Species rerum representative sunt reductive in praedicamen|to in quo sunt res representate.

I.13.3. Sensibilia communia proprias species ad sensus multipicant |distinctas a speciebus sensibilium propriorum.

I.13.4. Sensus tactus non est unus sensus.

I.13.5. de nulla re an existat potest quaerere aliquis artifex specialis.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum avempa|cem arabem numero .ii.

I.14.1. In coelo est materia alterius rationis a materia inferiorum.

I.14.2. Lux et color essentialiter non differunt.

previous next

Prev

Next

[section]

Conclusiones secundum graecos qui peripateticam sectam profiten|tur: Theophrastum: Ammonium: Simplicium: Alexandrum: et |Themistium

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum theo|phrastum numero .iiii.

I.15.1. Si coelum inanimatum esset: esset quocunque animato corpore |ignobilius: quod dicere impium est in Philosohia.

I.15.2. Quiditas est sola forma.

I.15.3. Ita se habet intellectus agens ad producenda intelligibilia in |possibilem intellectum: sicut se habet forma artis ad producen|das formas in materiam artis.

I.15.4. Deus movet coelum ut finis.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum ammo|nium numero .iii.

I.16.1. Diffinitio de anima data ab Aristotele in qua dicitur. Anima |est actus corporis: cum de rationali: de qua principaliter datur: |intelligitur accipienda est causaliter non formaliter.

I.16.2. Anima rationalis non unitur immediate corpori organico.

I.16.3. Cum dicit Aristoteles quod oportet prima principia semper per|manere: nihil aliud intendit nisi quod in qualibet transmutatione |reperiuntur.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum simpli|cium numero .viiii.

I.17.1. Cognoscere actum suum non est commune cuilibet sensui ex|teriori: sed humanis sensibus est speciale.

I.17.2. Aristoteles in libro de anima non tractat nisi de parte rationali.

I.17.3. Cum anima in se perfecte redit: tunc intellectus agens ab intelle |ctu possibili liberatur.

I.17.4. Eadem pars rationalis: ut seipsam exiens: dicitur intellectus pos|sibilis: ut vero est talis ut seipsam ut possibilis est possit perficere |dicitur intellectus agens.

I.17.5. Eadem pars rationalis ut extra se vadens et procedens perfici|tur speciebus quae in ipsa sunt ut manens est dicitur intellectus |in habitu.

I.17.6. Sciri potest ex praecedentibus conclusionibus quare intellectus |agens quandoque arti: quandoque habitui: quandoque lumini assimi|latur.

I.17.7. Passio a sensibili facta: in organo solo: sensatio: in anima sola: |recipitur.

I.17.8. Sicut lumen colores non facit colores: sed praeexistentes colo|res potentia visibiles: facit actu visibiles: ita intellectus agens non |facit species cum non essent prius: Sed actu praeexistentes speci|es potentia cognoscibiles: facit actu cognoscibiles.

I.17.9. Cum dicit Aristoteles non recordari nos post mortem quia |passivus intellectus corrumpitur: per passivum intellectum: pos|sibilem intellectum intelligit.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum alexan|drum aphrodiseum numero .viii.

I.18.1. Anima rationalis est immortalis.

I.18.2. Cuilibet coelo preter animam quae movet eum efficienter: pro|pria assistit intelligentia: quae illum movet ut finis: ab anima ta|li secundum substantiam omnino distincta.

I.18.3. Nullam diffinitionem etiam naturalem ex Aristotelis senten|tia ingreditur materia.

I.18.4. Deus nec mala: nec privationes intelligit.

I.18.5. Numerus abstractorum de quo agit Aristoteles in duodeci|mo Methaphysicae non est numerus motorum: Sed numerus in|telligentiarum: quae sunt fines motus.

I.18.6. Cum dicit Aristoteles nono Methaphysicae separata et divi|na: aut totaliter sciri a nobis: aut totaliter ignorari: intelligen|dum est de ea cognitione quae his contingit qui iam ad summam |intellectus actuationem pervenerunt.

I.18.7. Sicut primus intellectus inter omnes intellectus primo se in|telligit: alia secundario: ita ultimus intellectus inter omnes intel|lectus primo alia a se: et seipsum secundario intelligit.

I.18.8. Methaphysicus et Dialecticus aeque de omnibus disputant: Sed |ille demonstrative hic probabiliter.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum the|mistium numero .v.

I.19.1. Intellectus possibiles qui illuminantur tantum plures sunt agen|tes participati illuminantes et illuminati. Plures quoque sunt. agens |illuminans tantum unus.

I.19.2. Intellectus agens illuminans tantum credo sit illud apud The|mistium quod est matatron in cabala.

I.19.3. Scientia de anima est media inter scientias naturales et divinas.

I.19.4. Praeter duas species demonstrationes quia quas ponit Aristo|teles tertia alia ponenda est et est cum una proprietas per coevam |proprietatem demonstratur.

I.19.5. Propositio est per se cum vel subiectum diffinit praedicatum |vel praedicatum subiectum vel ambo diffiniuntur per idem tertium.

previous next

Prev

Next

[section]

conclusiones secundum doctrinam Philosophorum qui Platonici|dicuntur Plotini aegiptii: Porphyrii tyrii: Iamblici chalcidei: |Procli Licii: et Adelandi arabis.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum ploti|num numero .xv.

I.20.1. Primum intelligibile non est extra primum intellectum.

I.20.2. Non tota descendit anima quum descendit.

I.20.3. Omnis vita est immortalis.

I.20.4. Anima quae peccavit vel in terreno vel in aereo corpore post |mortem bruti vitam vivit.

I.20.5. Anima irrationalis est idolum animae rationalis ab ea depen|dens sicut lumen a sole.

I.20.6. Ens: vita: et intellectus in idem coincidunt.

I.20.7. Foelicitas hominis ultima est cum particularis intellectus no|ster totali primoque intellectui plene coniungitur.

I.20.8. Civiles virtutes: virtutes simpliciter non sunt appellande.

I.20.9. Non fit assimilatio ad divina per virtutes etiam purgati ani|mi nisi dispositive.

I.20.10. In Ratione similitudines rerum sunt et species: in intellectu ve|ra ipsa entia.

I.20.11. Consumatae virtutis est etiam primos motus amputare.

I.20.12. Improprie dicitur quod intellectus ideas inspiciat vel intueatur.

I.20.13. Quae necessaria animali sunt: necessaria possunt dici: sed non bona.

I.20.14. Sicut accidentalis foelicitas animadversione indiget: ita sub|stantialis foelicitas per carentiam animadversionis non solum non |deperditur: sed roboratur.

I.20.15. Homo qui ad foelicitatem iam pervenit per frenesim aut litar|giam ab ea non impeditur.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum ade|landum arabem numero .viii.

I.21.1. Intellectus agens nihil est aliud quam pars animae quae sursum ma|net et non cadit.

I.21.2. Anima habet apud se rerum species: et excitatur tantum ab |extrinsecis rebus.

I.21.3. Ad complementum praecedentis conclusionis quam non so|lum Adelandus: sed omnes Mauri dicunt dico ego illas species |actu et substantialiter esse in parte quae non cadit: et recipi de no|vo et accidentaliter in parte quae cadit.

I.21.4. Maior pars rerum quae in somnis innotescunt aut per purgati|onem animae: aut per indemoniationem: aut per meram spiri|tus revelationem innotescunt.

I.21.5. Quod scribit Tabet Chaldeus de dormitione super Epar in re|velatione somniorum recte intelligetur si ad hoc dictum dicta |Platonis in Timeo concordaverimus.

I.21.6. Quia sicut dixit Abdala videre somnia est fortitudo imagi|nationis: intelligere ea est fortitudo intellectus: ideo qui videt |ea ut plurimum non intelligit ea.

I.21.7. Anima est fons motus et gubernatrix materiae.

I.21.8. Transcorporationem animarum crediderunt omnes sapientes |Indorum Persarum Aegiptiorum et Chaldeorum.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum por|phyrium numero .xii.

I.22.1. Per patrem apud Platonem intelligere debemus causam quae |a seipsa totum effectum producit: per factorem eam quae materi|am accipit ab alio.

I.22.2. Opifex mundi est supermundana anima.

I.22.3. Exemplar non est aliud quam intellectus ipsius opificis animae.

I.22.4. Omnis anima participans vulcanio intellectu seminatur in lu|nam.

I.22.5. Ex praecedenti conclusione elicio ego cur omnes Teutones bo|nae corporaturae et albi coloris.

I.22.6. Ex eadem conclusione elicio cur omnes Teutones apostolicae |sedis sint reverentissimi.

I.22.7. Sicut Apollo est intellectus solaris: ita Aesculapius est intelle|ctus lunaris.

I.22.8. Ex praecedenti conclusione elicio ego cur luna in ascendente |dat sanitatem nato.

I.22.9. Duplex est malorum demonum genus: alterum animae sunt |et substantiales demones: alterum materiales potentiae et acciden|tales demones.

I.22.10. Duplex genus demonum de quibus dixit secundum Porphirium prae|cedens conclusio nihil credimus esse aliud quam membrorum legem |et potestates harum tenebrarum: de quibus apud Paulum: Quam|vis de quiditate et substantia harum potestatum eos non credo |convenire.

I.22.11. Plato in principio tractatus Timei de extremis tantum deter|minat id est de eo quod vere est nullo modo genitum: et de eo |quod vere genitum nullo modo ens. De mediis nihil: quorum |alterum ens et genitum alterum genitum et ens.

I.22.12. Deus ubique est quia nullibi est: Intellectus ubique est quia nulli|bi est: Anima ubique est quia nullibi est: Sed deus ubique et nullibi |respectu omnium quae post ipsum: Intellectus autem in deo quidem |est ubique autem et nullibi respectu eorum quae post ipsum. Ani|ma in intellectu et deo ubique autem et nullibi respectu corporis.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclu. secundum iamblicumnu. viiii.

I.23.1. Intellectus speculativus est forma separata quantum ad rem |et ad modum: practicus separata: quantum ad rem coniuncta: |quantum ad modum anima rationalis coniuncta secundum rem separa|ta secundum modum: Inrationalis coniuncta secundum rem et secundum modum.

I.23.2. Opifex sensibilis mundi septimus est hierarchiae intellectualis.

I.23.3. Corporalis natura est in intellectu immobiliter: in animo ex |se primo mobiliter: in animali ex se mobiliter participative: in |coelo aliunde ordinate: infra lunam aliunde mobiliter inordinate.

I.23.4. Elementa in octo coeli corporibus coelesti modo bis inveniun|tur: quae quis inveniet si retrogrado ordine in illa bina numera|tione processerit.

I.23.5. Super hunc mundum quem vocant Theologi [gap for Greek or Hebrew word] est |alius quem vocant [gap for Greek or Hebrew word] et super hunc alius quem vocant |[gap for Greek or Hebrew word].

I.23.6. Cum excellenter ad intellectum assimilatur anima fit in vehi|culo motus perfecte circularis.

I.23.7. Nulla est vis coelestium astrorum quantum est in se malefica.

I.23.8. Qui finalem causam diluviorum incendiorumque cognoverit: |haec potius [gap for Greek or Hebrew word] id est purgationes quam corruptiones vocabit.

I.23.9. Cum dicit Plato in mundi medio positam animam: de inpar|ticipata anima debet intelligi: quam ideo in medio dicit posi|tam: quia aequaliter omnibus adest ab omni respectu et particu|lari habitudine liberata.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum pro|clum numero .lv.

I.24.1. Quod est in intelligibilibus terminus et infinitum: est in intel|lectualibus mas et femina: in supermundanis idemtitas et alteri|tas: similitudo et dissimilitudo. In anima circulatio eiusdem et |circulatio alterius.

I.24.2. A saturniis legibus eximuntur dei qui contentivi et perfectivi |sunt: A Ioviis legibus dei saturnii: A fatalibus legibus omnis ani|ma vivens intellectualiter. Legi autem adrastiae omnia obediunt.

I.24.3. Dei appellatio simpliciter absolute uni competit qui est deus |deorum: simpliciter non absolute cuilibet supersubstantialium: |secundum essentiam: intellectualium cuilibet secundum participationem ani- |mis divinis: secundum contactum et coniunctionem demonibus: secundum si|militudinem animis humanis.

I.24.4. Contentiva proprietas est medii ordinis secundae trinitatis qui |in Phedro coelestis dicitur circumductus.

I.24.5. In intelligibilibus non est numerus: Sed multitudo: et nume|rorum causa paternalis ac maternalis: in intellectualibus vero |est numerus secundum essentiam et communicative multitudo.

I.24.6. Idem est quod dicitur alteritas in Parmenide: et supercoelestis |locus in Phedro.

I.24.7. Per unum: plura: totum: partes: finitum: infinitum: de quibus |in Parmenide habemus intelligere secundum ordinem trinitatis intelli|gibilis intellectualis secundum illius ordinis trinariam divisionem.

I.24.8. Quod in Phedro dicitur dorsum coeli: in Parmenide dicitur |unum: Quod ibi profundum coeli: hic totum: Quod ibi axis |coeli: hic terminus.

I.24.9. Tertium ordinem secundae trinitatis per tres terminos expri|mit Plato: extrema perfectum et secundum figuram.

I.24.10. Intellectuales dii uniones habent ab uno primo: substantias |ab intelligibilibus: vitas perfectas et contentivas generativas di|vinorum: ab intelligibilibus et intellectualibus: intellectualem |proprietatem a seipsis.

I.24.11. Sicut intelligibiles dei uniformiter omnia producunt: ita intelli|gibiles intellectualesque trinaliter: intellectuales autem ebdomatice.

I.24.12. Inter extremales paternos deos Saturnum: et Iovem mediat |necessario Rhea per proprietatem vitae foecundae.

I.24.13. Secunda trinitas ebdomadis intellectualis: est trinitas curetum quos vocat theologia intemeratos deos.

I.24.14. Proprium curetum est reddere opus paternae trinitatis imma|culatum: mansionem primi: processum secundi: illustrationem |tertii.

I.24.15. Per deorum cedes tragice a theologis septima unitas discreti|va intellectualis ebdomadae designatur.

I.24.16. Eadem quae Rhea dicitur ut Saturno coexistens secundum suam sum|mitatem: ut Iovem producit et cum Iove totales et partiales de|orum ordines: dicitur Caeres.

I.24.17. Licet ut tradit Theologia distinctae sint divinae hierarchiae in|telligendum est tamen omnia in omnibus esse modo suo.

I.24.18. Sicut paternalis proprietas est solum in intelligibilibus: ita con|ditoria sive factiva solum in deis novis paterna simul et condito|ria: in exemplaria intelligibili conditoria: et paterna inopificia.

I.24.19. Quaecunque vel deorum vel naturae operationes duplices sunt |immanentes et transeuntes: per immanentes seipsum unumquodque |continet: et quae in ipso sunt rationes per transeuntes ad exterio|ra se convertit.

I.24.20. Post intellectualem ebdomadem ordinandi sunt immediate |supermundani dei a partibus universi exempti: et incoordinabi|les ad hunc mundum: et secundum causam eum undique circumplectent|tes.

I.24.21. Proprium est supermundanorum deorum assimilare et trade|re entibus compassionem illam et invicem communionem: quam |habent ex similitudine unius ad alterum.

I.24.22. Licet assimilativum ducalium de quibus dixit praecedens con|clusio proprium sit: appropriatur tamen medio ordini trinitatis |suae primo ordine intellectualibus deis immediate secundum substanti|am coniuncto. et tertio secundis generibus se commiscente.

I.24.23. Iupiter de quo in Gorgia: non est ille qui est universalis con|ditor tertius inter intellectuales: Sed summus et primus inter |ducales.

I.24.24. Ducalis trinitatis Iupiter est substantificativus: Neptunnus vi|vificativus: Pluto conversivus.

I.24.25. Quadruplex est fabrica: prima universalia universalium ex |toto perornat: secunda universa quidem sed particulariter: ter|tia secundum divisa secundum universalitatem: quarta partes ar|ticulariter contexit universalibus.

I.24.26. Iupiter Neptunnus et Pluto Saturni regnum partientes: a Sa|turno Regnum non accipiunt nisi per medium conditoris Io|vis.

I.24.27. Sub primo ducalis trinitatis est esse substantiale. Omnis ani|ma nobilis generationi non subdita primum mobile ignis et su|prema aeris pars quae super terram crescunt: et pars orientalis.

I.24.28. Sub secundo ducalis trinitatis est vita et generatio. Omnis ani|ma sub generationem veniens erraticae spherae aqua et infima |aeris pars quae sub antra minerae et terremotus: media pars ter|rae et circa centrum.

I.24.29. Sub tertio eiusdem ordinis est specialium divisionum conver|sio: animarum purgatio: sphera activorum et passivorum terra |cum terrestribus quae circa tartarum et pars occidentalis.

I.24.30. Et si secunda trinitas deorum supermundanorum tota dicatur |Proserpina: tamen prima eius unitas apud graecos dicitur Diana: |¶Secunda Persephone: tertia Minerva: apud barbaros vero: pri|ma Hechate: secunda anima: tertia virtus.

I.24.31. Secundum precedentem conclusionem ex Procli mente po|test exponi unum ex dictis Zoroastris secundum quod apud Graecos legi|tur: quanquam apud Chaldeos aliter et legitur et exponitur.

I.24.32. Tertia trinitas deorum supermundanorum dicitur Apollo et |conversivum ei appropriatur.

I.24.33. Trinitatem Proserpinae comitantur a latere trinitas custoditi|va et conservativa.

I.24.34. Duodecim dei de quibus in Phedro: dei sunt medii inter su|permundanos et mundanos vinculum illorum.

I.24.35. Dei de quibus in Phedro: in quatuor Trinitates sunt distin|guendi: Opificativam: Custoditivam: Vitalem: et Conversi|vam.

I.24.36. Quatuor sunt exercitus iuniorum deorum. Primus habitat |a primo coelo usque ad principium aeris: Secundus inde usque ad di|midium aeris. Tertius inde usque ad terram.

I.24.37. Cuilibet istorum proportionaliter correspondet quadruplex |exercitus Angelorum: Demonum: et Animarum.

I.24.38. In per se vivente aparet primo quaternitas: unius entis: uni|us entalis: et entis unialis.

I.24.39. Opifex ad quaternitatem respiciens per se animalis quatuor |fabricat partes principales mundi.

I.24.40. In quantum opifex ad exemplar formae unius in per se viven|te respicit: primam partem corporis mundani facit.

I.24.41. Inquantum opifex in forma unius videt unum unius essentia|lis: facit deos mundanos illius partis: inquantum ens unius essenti|alis: facit angelos in eadem parte: inquantum videt unum entis |unialis: facit demones ibi: inquantum esse entis unialis: animalia |ibidem facit.

I.24.42. Facit opifex alias partes proportionaliter ad suarum forma|rum exemplaria sicut de primo est dictum: nec opportet explica|re quia quilibet sciens: viam analogizandi ex se poterit dedu|cere.

I.24.43. Ad sapiens: pulchrum bonumque dominum: per intellectum: |amorem et fidem ascendimus.

I.24.44. Sicut fides quae est credulitas est infra scientiam: ita fides quae |est vere fides est supersubstantialiter supra scientiam et intelle|ctum nos deo immediate coniungens.

I.24.45. Sicut non omne corpus: Sed perfectum anima participat: ita |non omnis anima sed perfecta intellectu participat: omnia ta|men uno participant.

I.24.46. Sicut secundum causalitatis ambitum: ita secundum nature et gradus subli|mitatem haec per ordinem se invicem excedunt. Anima: Intelle|ctus: Vita: Ens: et Unum.

I.24.47. Omnis ordo medius manet in antecedente stabiliter: et in se |firmat consequentem.

I.24.48. Sicut prima trinitas post unitatem est omnia intelligibiliter: |commensurate: et finiformiter: ita secunda trinitas est omnia vi|taliter: vere: et infinitiformiter. Tertia est omne secundum mixti proprie|tatem et pulchriformiter.

I.24.49. Prima trinitas manet tantum: secunda manet et procedit: ter|tia post processum convertit.

I.24.50. Aevum est supra per se animal in secunda et media Trinitate.

I.24.51. Sicut intelligibilia causae sunt universarum serierum: ita intel|lectualia divisionum secundum genera communia supermunda|na differentium secundum speciem: mundana differentium se|cundum individuum.

I.24.52. Per supercoelestem locum habemus intelligere quod de secun |da trinitate plus est intelligibile quam intellectuale: per subcoelestem |concavitatem quod magis intellectuale quam intelligibile. Per coe|lum id quod aeque utroque participat.

I.24.53. Quaecunque de supercoelesti loco in Phedro affirmative dicun|tur: de eo dicuntur non ut simpliciter primum: Sed ut habet an|te se superiora genera quibus participat. Quaecunque negative |dicuntur: dicuntur ut analogice se habet ad primum bonum quod |est absolute caput omnium non determinati ordinis huius vel il|lius.

I.24.54. Ambrosia est analoga termino: et nectar infinito.

I.24.55. Sicut intellectus perfectus ab intelligibilibus quaerendus est: |ita virtus sursum ductiva ab intellectualibus: operatio absolu|ta et sequestrata a materia: ab ultra mundanis vita alata: a mun|danis expressio divinorum: vera ab angelicis choris repletio eius |quae a diis est aspirationis: a bonis demonibus.

previous next

Prev

Next

[section]

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum mathema|ticam pythagorae numero .xiiii.

I.25.1. Unum: Alteritas: et id quod est sunt causa numerorum: Unum |unitorum: Alteritas generativorum: id quod est substantiali|um.

I.25.2. In participatis numeris alie sunt species numerorum: alie speci|erum uniones.

I.25.3. Ubi unitas punctalis cadit in alteritatem binarii: ibi est primo |triangulus.

I.25.4. Qui .i.ii.iii.iiii.v.xii. ordinem cognoverit: providentiae distri|butionem exacte tenebit.

I.25.5. Per Unum: Tria: et Septem scimus in Pallade unificativum |discretionis: causativam et beatificativam intellectus potesta|tem.

I.25.6. Triplex proportio Arithmetica: Geometrica: et Harmonica: tres nobis themidos filias indicat: Iudicii: Iusticiae: Pacisque existen|tes symbola.

I.25.7. Per secretum radii recti: reflexi et refracti in scientia perspecti|ve: triplicis naturae admonemur: intellectualis: animalis et cor|poralis.

I.25.8. Ratio ad concupiscentiam habet proportionem diapason.

I.25.9. Irascibilis ad concupiscentiam habet proportionem a diapen|te.

I.25.10. Ratio ad iram habet proportionem diatessaron.

I.25.11. Iudicium sensus in musica non est adhibendum: sed solius in|tellectus.

I.25.12. In formis numerandis non debemus excedere quadragenari|um.

I.25.13. Quilibet numerus: planus aequilaterus animam symbolizat.

I.25.14. Quilibet numerus linearis symbolizat deos.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum opinio|nem chaldeorum theologo|rum numero .vi.

I.26.1. Ordo separatorum principialis non est primus: ut putant aegyp|tii: Sed super eum est ordo fontalis unialiter superexaltatus.

I.26.2. Fatum non est necessitas primae potentiae seminalis: Sed est in|tellectualiter participata habitudo animalium rationum indecli|nans a superioribus: inevitabilis ab inferioribus.

I.26.3. Substantiales rerum visibilium qualitates non a virtute sepa|rata particulari ut credunt aegyptii: sed a primo receptaculo fon|tis luminum per animalem splendorem dependenter resultant.

I.26.4. Animae partiales non immediate ut dicunt aegyptii: Sed medi|antibus totalibus animis demoniacis ab intellctuali splendore |illuminantur.

I.26.5. Coordinatio intelligibilis non est in intellectuali coordinatio|ne ut dixit Amosis aegyptius: Sed est super omnem intellectua|lem hierarchiam in abysso primae unitatis et sub caligine prima|rum tenebrarum inparticipaliter abscondita.

I.26.6. Quicquid est a luna supra:purum est lumen: et illud est substan |tia orbium mundanorum.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones secundum pri|scam doctrinam mercurii tris|megisti aegyptii numero .x.

I.27.1. Ubicunque vita: ibi anima: ubicunque anima: ibi mens.

I.27.2. Omne motum corporeum: omne movens incorporeum.

I.27.3. Anima in corpore: mens in anima: in mente verbum: tum ho|rum pater deus.

I.27.4. Deus circa omnia atque per omnia: mens circa animam: anima |circa aerem: aer circa materiam.

I.27.5. Nihil est in mundo expers vitae.

I.27.6. Nihil est in universo passibile mortis vel corruptionis.

Correlarium: Ubique vita: ubique providentia: ubique immortali|tas.

I.27.7. Sex viis futura homini deus denuntiat: per Somnia: Porten|ta: Aves: Intestina: spiritum et Sybillam.

I.27.8. Verum est: quod non perturbatum: non determinatum: non |coloratum: non figuratum: non concussum: nudum: perspicu|um: a seipso comprehensibile: intransmutabile bonum ac penitus |incorporeum.

I.27.9. Decem intra unumquemque sunt ultores: ignorantia: tristitia: |inconstantia: cupiditas: iniustitia: luxuries: deceptio: invidia: |fraus: ira: temeritas: malitia.

I.27.10. Decem ultores de quibus dixit secundum Mercurium praece|dens conclusio: videbit profundus contemplator correspondere |male coordinationi denariae in cabala: et praefectis illius de qui|bus ego in cabalisticis conclusionibus nihil posui quia est secre|tum.

previous next

Prev

Next

[subsection]

conclusiones cabalistice nume|ro .xlvii. secundum secretam |doctrinam sapientum hebreo|rum cabalistarum quorum me|moria sit semper in bonum.

I.28.1. Sicut homo et sacerdos inferior sacrificat deo animas animali|um irrationalium: ita Michael sacerdos superior sacrificat ani|mas animalium rationalium.

I.28.2. Novem sunt angelorum hierarchiae quarum nomina. Cheru|bim. Seraphim. Hasmalim. Haiot. Aralim. Tarsisim. Ophanim. |Tephsraim. Isim.

I.28.3. Quamvis nomen ineffabile sit proprietas clementiae: negan|dum tamen non est quin contineat proprietatem iudicii.

I.28.4. Peccatum Adae fuit truncatio regni a coeteris plantis.

I.28.5. Cum arbore scientiae boni et mali in qua peccavit primus ho|mo creavit deus soeculum.

I.28.6. Magnus aquilo fons est animarum omnium simpliciter sicut |alii dies quarundam et non omnium.

I.28.7. Cum dicit Salomon in oratione sua in libro Regum. Exaudi |o: coelum: per coelum lineam viridem debemus intelligere quae |gyrat universum.

I.28.8. Animae a tertio lumine ad quartam diem: et inde ad quintam |descendunt: inde exeuntes corporis noctem subintrant.

I.28.9. Per sex dies geneseos habemus intelligere sex extremitates |aedificii procedentes a Bresith: sicut procedunt cedri a Libano.

I.28.10. Rectius dicitur quod paradisus sit totum aedificium quam quod sit deci|ma: et in medio eius est collocatus magnus Adam: qui est Tiphe|ret.

I.28.11. Dictum est ex Heden exire fluvium qui dividitur in quatuor |capita ad significandum quod ex secunda numeratione procedit ter|tia: quae in quartam: quintam: sextam et decimam dividitur.

I.28.12. Verum erit omnia pendere ex fato: si per fatum: fatum supre|mum intellexerimus.

I.28.13. Qui noverit in Cabala mysterium portarum intelligentiae: |cognoscet mysterium magni Iobelei.

I.28.14. Qui noverit proprietatem meridionalem in dextrali coordi|natione: sciet cur omnis profectio Abraam semper fit versus au|strum.

I.28.15. Nisi nomen Abraam [gap for Greek or Hebrew word] id est he addita fuisset: Abraam |non generasset.

I.28.16. Omnes ante Moysen prophetarunt per cervam unicornem.

I.28.17. Ubicunque in scriptura fit mentio amoris maris: et feminae: no|bis mystice designatur coniuncto Tipheret et Chieneseth Isra|hel: vel Beth et Tipheret.

I.28.18. Qui media nocte cum Tipheret copulabitur: prospera erit ei |omnis generatio.

I.28.19. Eaedem sunt litterae nominis cacodemonis qui est princeps mun|di huius et nominis dei Triagrammaton: et qui sciverit ordina|re transpositionem deducet unum ex alio.

I.28.20. Cum fiet lux speculi non lucentis sicut speculi lucentis: erit nox |sicut dies ut dicit David.

I.28.21. Qui sciet proprietatem quae est secretum tenebrarum: sciet cur |mali demones plus in nocte quam die nocent.

I.28.22. Licet fiat multiplex coordinatio curruum: tamen inquantum |attinet ad phylatteriorum mysterium duo sunt currus ordinan|di: ita ut ex secunda: tertia: quarta: quinta: fiat unus currus: et |sunt quatuor phylatteria quae induit Vau: et ex sexta: septima: |octava et nona fit secundus currus: et sunt phylatteria quae indu|it ultima He.

I.28.23. Supra proprietatem penitentiae non est utendum verbo dixit.

I.28.24. Cum dixit .Iob. qui facit pacem in excelsis suis: aquam intelle|xit australem et ignem septentrionalem: et praefectos illorum de |quibus non est ultra dicendum.

I.28.25. Idem est bresith id est in principio creavit: ac si dixisset in sapien|tia creavit.

I.28.26. Quod dixit anchelos chaldeus becadmim id est cum aeternis vel |peraeterna: triginta duas vias sapientiae intellexit.

I.28.27. Sicut congregatio aquarum est iustus: ita mare ad quod ten|dunt omnia flumina est divinitas.

I.28.28. Per volatile quod creatum est die quinta: debemus intellige|re angelos mundanos qui hominibus apparent: non eos qui non |apparent nisi in spiritu.

I.28.29. Nomen dei quatuor litterarum: quod est ex mem: sade: pe: et sa|de: regno Davidisdebet appropriari.

I.28.30. Nullus angelus habens sex alas unquam transformatur.

I.28.31. Data est circumcisio ad liberationem a virtutibus immundis |quae in circuitu ambulant.

I.28.32. Ideo circumcisio fit octava die: quia est superior quam sponsa uni|versalizata.

I.28.33. Nullae sunt litterae in tota lege quae in formis: coniunctioni|bus: separationibus: tortuositate: directione: defectu: superabun|dantia: minoritate: maioritate: coronatione: clausura: apertura: |et ordine: decem numerationum secreta non manifestent.

I.28.34. Qui intellexerit cur sit dictum quod Moyses abscondit faciem su|am: et quod Ezechias vertit facies suas ad parietem: sciet quae esse de|beat orantis habitudo et dispositio.

I.28.35. Nulla res spiritualis descendens inferius operatur sine indu|mento.

I.28.36. Peccatum Soddomae: fuit per truncationem ultimae plantae.

I.28.37. Per secretum orationis antelucanae: nihil aliud debemus intel|ligere quam proprietatem pietatis.

I.28.38. Sicut extrinsecus timor est inferior amore: ita intrinsecus est |superior amore.

I.28.39. Ex praecedenti conclusione intelligitur cur in Genesi a timore |laudatur Abraam: quem tamen scimus per proprietatem pieta|tis omnia fecisse ex amore.

I.28.40. Quotienscunque ignoramus proprietatem a qua est influxus |super petitione quam petimus: ad dominum naris recurrendum |est.

I.28.41. Omnis anima bona: est anima nova veniens ab oriente.

I.28.42. Ideo Ioseph ossibus tantum sepultus est et non corpore quia |eius ossa erant virtutes et militie arboris superioris vocati Sadich |influentis ad terram superiorem.

I.28.43. Ideo Moysis sepulchrum nemo novit: quia exaltatus est in Io|beleo superiore: et super Iobeleum misit radices suas.

I.28.44. Cum anima comprehenderit quicquid poterit comprehende|re: et coniungetur animae superiori: expoliabit indumentum terrenum a |se: et extirpabitur de loco suo et coniungetur cum divinitate.

I.28.45. Sapientes Israhel post cessationem prophetiae per spiritum: pro|phetarunt per filiam vocis.

I.28.46. Non punitur Rex terrae in terra: quin prius humilietur mili|tia coelestis in coelo.

I.28.47. Per dictionem Amen ordo habetur expressus quomodo |numerationum procedant influxus.