conclusiones cabalistice nume|ro .xlvii. secundum secretam
|doctrinam sapientum hebreo|rum cabalistarum quorum me|moria sit semper in bonum.
I.28.1. Sicut homo et sacerdos inferior sacrificat deo animas animali|um irrationalium: ita Michael sacerdos superior sacrificat ani|mas animalium rationalium.
I.28.2. Novem sunt angelorum hierarchiae quarum nomina. Cheru|bim. Seraphim. Hasmalim. Haiot. Aralim. Tarsisim. Ophanim.
|Tephsraim. Isim.
I.28.3. Quamvis nomen ineffabile sit proprietas clementiae: negan|dum tamen non est quin contineat proprietatem iudicii.
I.28.4. Peccatum Adae fuit truncatio regni a coeteris plantis.
I.28.5. Cum arbore scientiae boni et mali in qua peccavit primus ho|mo creavit deus soeculum.
I.28.6. Magnus aquilo fons est animarum omnium simpliciter sicut
|alii dies quarundam et non omnium.
I.28.7. Cum dicit Salomon in oratione sua in libro Regum. Exaudi
|o: coelum: per coelum lineam viridem debemus intelligere quae
|gyrat universum.
I.28.8. Animae a tertio lumine ad quartam diem: et inde ad quintam
|descendunt: inde exeuntes corporis noctem subintrant.
I.28.9. Per sex dies geneseos habemus intelligere sex extremitates
|aedificii procedentes a Bresith: sicut procedunt cedri a Libano.
I.28.10. Rectius dicitur quod paradisus sit totum aedificium quam quod sit deci|ma: et in medio eius est collocatus magnus Adam: qui est Tiphe|ret.
I.28.11. Dictum est ex Heden exire fluvium qui dividitur in quatuor
|capita ad significandum quod ex secunda numeratione procedit ter|tia: quae in quartam: quintam: sextam et decimam dividitur.
I.28.12. Verum erit omnia pendere ex fato: si per fatum: fatum supre|mum intellexerimus.
I.28.13. Qui noverit in Cabala mysterium portarum intelligentiae:
|cognoscet mysterium magni Iobelei.
I.28.14. Qui noverit proprietatem meridionalem in dextrali coordi|natione: sciet cur omnis profectio Abraam semper fit versus au|strum.
I.28.15. Nisi nomen Abraam [gap for Greek or Hebrew word] id est he addita fuisset: Abraam
|non generasset.
I.28.16. Omnes ante Moysen prophetarunt per cervam unicornem.
I.28.17. Ubicunque in scriptura fit mentio amoris maris: et feminae: no|bis mystice designatur coniuncto Tipheret et Chieneseth Isra|hel: vel Beth et Tipheret.
I.28.18. Qui media nocte cum Tipheret copulabitur: prospera erit ei
|omnis generatio.
I.28.19. Eaedem sunt litterae nominis cacodemonis qui est princeps mun|di huius et nominis dei Triagrammaton: et qui sciverit ordina|re transpositionem deducet unum ex alio.
I.28.20. Cum fiet lux speculi non lucentis sicut speculi lucentis: erit nox
|sicut dies ut dicit David.
I.28.21. Qui sciet proprietatem quae est secretum tenebrarum: sciet cur
|mali demones plus in nocte quam die nocent.
I.28.22. Licet fiat multiplex coordinatio curruum: tamen inquantum
|attinet ad phylatteriorum mysterium duo sunt currus ordinan|di: ita ut ex secunda: tertia: quarta: quinta: fiat unus currus: et
|sunt quatuor phylatteria quae induit Vau: et ex sexta: septima:
|octava et nona fit secundus currus: et sunt phylatteria quae indu|it ultima He.
I.28.23. Supra proprietatem penitentiae non est utendum verbo dixit.
I.28.24. Cum dixit .Iob. qui facit pacem in excelsis suis: aquam intelle|xit australem et ignem septentrionalem: et praefectos illorum de
|quibus non est ultra dicendum.
I.28.25. Idem est bresith id est in principio creavit: ac si dixisset in sapien|tia creavit.
I.28.26. Quod dixit anchelos chaldeus becadmim id est cum aeternis vel
|peraeterna: triginta duas vias sapientiae intellexit.
I.28.27. Sicut congregatio aquarum est iustus: ita mare ad quod ten|dunt omnia flumina est divinitas.
I.28.28. Per volatile quod creatum est die quinta: debemus intellige|re angelos mundanos qui hominibus apparent: non eos qui non
|apparent nisi in spiritu.
I.28.29. Nomen dei quatuor litterarum: quod est ex mem: sade: pe: et sa|de: regno Davidisdebet appropriari.
I.28.30. Nullus angelus habens sex alas unquam transformatur.
I.28.31. Data est circumcisio ad liberationem a virtutibus immundis
|quae in circuitu ambulant.
I.28.32. Ideo circumcisio fit octava die: quia est superior quam sponsa uni|versalizata.
I.28.33. Nullae sunt litterae in tota lege quae in formis: coniunctioni|bus: separationibus: tortuositate: directione: defectu: superabun|dantia: minoritate: maioritate: coronatione: clausura: apertura:
|et ordine: decem numerationum secreta non manifestent.
I.28.34. Qui intellexerit cur sit dictum quod Moyses abscondit faciem su|am: et quod Ezechias vertit facies suas ad parietem: sciet quae esse de|beat orantis habitudo et dispositio.
I.28.35. Nulla res spiritualis descendens inferius operatur sine indu|mento.
I.28.36. Peccatum Soddomae: fuit per truncationem ultimae plantae.
I.28.37. Per secretum orationis antelucanae: nihil aliud debemus intel|ligere quam proprietatem pietatis.
I.28.38. Sicut extrinsecus timor est inferior amore: ita intrinsecus est
|superior amore.
I.28.39. Ex praecedenti conclusione intelligitur cur in Genesi a timore
|laudatur Abraam: quem tamen scimus per proprietatem pieta|tis omnia fecisse ex amore.
I.28.40. Quotienscunque ignoramus proprietatem a qua est influxus
|super petitione quam petimus: ad dominum naris recurrendum
|est.
I.28.41. Omnis anima bona: est anima nova veniens ab oriente.
I.28.42. Ideo Ioseph ossibus tantum sepultus est et non corpore quia
|eius ossa erant virtutes et militie arboris superioris vocati Sadich
|influentis ad terram superiorem.
I.28.43. Ideo Moysis sepulchrum nemo novit: quia exaltatus est in Io|beleo superiore: et super Iobeleum misit radices suas.
I.28.44. Cum anima comprehenderit quicquid poterit comprehende|re: et coniungetur animae superiori: expoliabit indumentum terrenum a
|se: et extirpabitur de loco suo et coniungetur cum divinitate.
I.28.45. Sapientes Israhel post cessationem prophetiae per spiritum: pro|phetarunt per filiam vocis.
I.28.46. Non punitur Rex terrae in terra: quin prius humilietur mili|tia coelestis in coelo.
I.28.47. Per dictionem Amen ordo habetur expressus quomodo
|numerationum procedant influxus.