This content is part of our web archive. It is no longer maintained and may not meet current accessibility standards.

Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones cabalistice nume|ro .xlvii. secundum secretam |doctrinam sapientum hebreo|rum cabalistarum quorum me|moria sit semper in bonum.

annotated I.28.1. Sicut homo et sacerdos inferior sacrificat deo animas animali|um irrationalium: ita Michael sacerdos superior sacrificat ani|mas animalium rationalium.

annotated I.28.2. Novem sunt angelorum hierarchiae quarum nomina. Cheru|bim. Seraphim. Hasmalim. Haiot. Aralim. Tarsisim. Ophanim. |Tephsraim. Isim.

annotated I.28.3. Quamvis nomen ineffabile sit proprietas clementiae: negan|dum tamen non est quin contineat proprietatem iudicii.

annotated I.28.4. Peccatum Adae fuit truncatio regni a coeteris plantis.

annotated I.28.5. Cum arbore scientiae boni et mali in qua peccavit primus ho|mo creavit deus soeculum.

annotated I.28.6. Magnus aquilo fons est animarum omnium simpliciter sicut |alii dies quarundam et non omnium.

annotated I.28.7. Cum dicit Salomon in oratione sua in libro Regum. Exaudi |o: coelum: per coelum lineam viridem debemus intelligere quae |gyrat universum.

annotated I.28.8. Animae a tertio lumine ad quartam diem: et inde ad quintam |descendunt: inde exeuntes corporis noctem subintrant.

annotated I.28.9. Per sex dies geneseos habemus intelligere sex extremitates |aedificii procedentes a Bresith: sicut procedunt cedri a Libano.

annotated I.28.10. Rectius dicitur quod paradisus sit totum aedificium quam quod sit deci|ma: et in medio eius est collocatus magnus Adam: qui est Tiphe|ret.

annotated I.28.11. Dictum est ex Heden exire fluvium qui dividitur in quatuor |capita ad significandum quod ex secunda numeratione procedit ter|tia: quae in quartam: quintam: sextam et decimam dividitur.

annotated I.28.12. Verum erit omnia pendere ex fato: si per fatum: fatum supre|mum intellexerimus.

annotated I.28.13. Qui noverit in Cabala mysterium portarum intelligentiae: |cognoscet mysterium magni Iobelei.

annotated I.28.14. Qui noverit proprietatem meridionalem in dextrali coordi|natione: sciet cur omnis profectio Abraam semper fit versus au|strum.

annotated I.28.15. Nisi nomen Abraam [gap for Greek or Hebrew word] id est he addita fuisset: Abraam |non generasset.

annotated I.28.16. Omnes ante Moysen prophetarunt per cervam unicornem.

annotated I.28.17. Ubicunque in scriptura fit mentio amoris maris: et feminae: no|bis mystice designatur coniuncto Tipheret et Chieneseth Isra|hel: vel Beth et Tipheret.

annotated I.28.18. Qui media nocte cum Tipheret copulabitur: prospera erit ei |omnis generatio.

annotated I.28.19. Eaedem sunt litterae nominis cacodemonis qui est princeps mun|di huius et nominis dei Triagrammaton: et qui sciverit ordina|re transpositionem deducet unum ex alio.

annotated I.28.20. Cum fiet lux speculi non lucentis sicut speculi lucentis: erit nox |sicut dies ut dicit David.

annotated I.28.21. Qui sciet proprietatem quae est secretum tenebrarum: sciet cur |mali demones plus in nocte quam die nocent.

annotated I.28.22. Licet fiat multiplex coordinatio curruum: tamen inquantum |attinet ad phylatteriorum mysterium duo sunt currus ordinan|di: ita ut ex secunda: tertia: quarta: quinta: fiat unus currus: et |sunt quatuor phylatteria quae induit Vau: et ex sexta: septima: |octava et nona fit secundus currus: et sunt phylatteria quae indu|it ultima He.

annotated I.28.23. Supra proprietatem penitentiae non est utendum verbo dixit.

annotated I.28.24. Cum dixit .Iob. qui facit pacem in excelsis suis: aquam intelle|xit australem et ignem septentrionalem: et praefectos illorum de |quibus non est ultra dicendum.

annotated I.28.25. Idem est bresith id est in principio creavit: ac si dixisset in sapien|tia creavit.

annotated I.28.26. Quod dixit anchelos chaldeus becadmim id est cum aeternis vel |peraeterna: triginta duas vias sapientiae intellexit.

annotated I.28.27. Sicut congregatio aquarum est iustus: ita mare ad quod ten|dunt omnia flumina est divinitas.

annotated I.28.28. Per volatile quod creatum est die quinta: debemus intellige|re angelos mundanos qui hominibus apparent: non eos qui non |apparent nisi in spiritu.

annotated I.28.29. Nomen dei quatuor litterarum: quod est ex mem: sade: pe: et sa|de: regno Davidisdebet appropriari.

annotated I.28.30. Nullus angelus habens sex alas unquam transformatur.

annotated I.28.31. Data est circumcisio ad liberationem a virtutibus immundis |quae in circuitu ambulant.

annotated I.28.32. Ideo circumcisio fit octava die: quia est superior quam sponsa uni|versalizata.

annotated I.28.33. Nullae sunt litterae in tota lege quae in formis: coniunctioni|bus: separationibus: tortuositate: directione: defectu: superabun|dantia: minoritate: maioritate: coronatione: clausura: apertura: |et ordine: decem numerationum secreta non manifestent.

annotated I.28.34. Qui intellexerit cur sit dictum quod Moyses abscondit faciem su|am: et quod Ezechias vertit facies suas ad parietem: sciet quae esse de|beat orantis habitudo et dispositio.

annotated I.28.35. Nulla res spiritualis descendens inferius operatur sine indu|mento.

annotated I.28.36. Peccatum Soddomae: fuit per truncationem ultimae plantae.

annotated I.28.37. Per secretum orationis antelucanae: nihil aliud debemus intel|ligere quam proprietatem pietatis.

annotated I.28.38. Sicut extrinsecus timor est inferior amore: ita intrinsecus est |superior amore.

annotated I.28.39. Ex praecedenti conclusione intelligitur cur in Genesi a timore |laudatur Abraam: quem tamen scimus per proprietatem pieta|tis omnia fecisse ex amore.

annotated I.28.40. Quotienscunque ignoramus proprietatem a qua est influxus |super petitione quam petimus: ad dominum naris recurrendum |est.

annotated I.28.41. Omnis anima bona: est anima nova veniens ab oriente.

annotated I.28.42. Ideo Ioseph ossibus tantum sepultus est et non corpore quia |eius ossa erant virtutes et militie arboris superioris vocati Sadich |influentis ad terram superiorem.

annotated I.28.43. Ideo Moysis sepulchrum nemo novit: quia exaltatus est in Io|beleo superiore: et super Iobeleum misit radices suas.

annotated I.28.44. Cum anima comprehenderit quicquid poterit comprehende|re: et coniungetur animae superiori: expoliabit indumentum terrenum a |se: et extirpabitur de loco suo et coniungetur cum divinitate.

annotated I.28.45. Sapientes Israhel post cessationem prophetiae per spiritum: pro|phetarunt per filiam vocis.

annotated I.28.46. Non punitur Rex terrae in terra: quin prius humilietur mili|tia coelestis in coelo.

annotated I.28.47. Per dictionem Amen ordo habetur expressus quomodo |numerationum procedant influxus.

Annotations

Sort by:

 

All: CUARENTA Y SIETE CONCLUSIONES CABALÍSTICAS SEGÚN LA SECRETA DOCTRINA DE LOS SABIOS HEBREOS CABALISTAS, CUYA MEMORIA SIEMPRE SE ENCUENTRA EN EL BIEN.