This content is part of our web archive. It is no longer maintained and may not meet current accessibility standards.

Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones secundum pri|scam doctrinam mercurii tris|megisti aegyptii numero .x.

annotated I.27.1. Ubicunque vita: ibi anima: ubicunque anima: ibi mens.

annotated I.27.2. Omne motum corporeum: omne movens incorporeum.

annotated I.27.3. Anima in corpore: mens in anima: in mente verbum: tum ho|rum pater deus.

annotated I.27.4. Deus circa omnia atque per omnia: mens circa animam: anima |circa aerem: aer circa materiam.

annotated I.27.5. Nihil est in mundo expers vitae.

annotated I.27.6. Nihil est in universo passibile mortis vel corruptionis.

Correlarium: Ubique vita: ubique providentia: ubique immortali|tas.

annotated I.27.7. Sex viis futura homini deus denuntiat: per Somnia: Porten|ta: Aves: Intestina: spiritum et Sybillam.

annotated I.27.8. Verum est: quod non perturbatum: non determinatum: non |coloratum: non figuratum: non concussum: nudum: perspicu|um: a seipso comprehensibile: intransmutabile bonum ac penitus |incorporeum.

annotated I.27.9. Decem intra unumquemque sunt ultores: ignorantia: tristitia: |inconstantia: cupiditas: iniustitia: luxuries: deceptio: invidia: |fraus: ira: temeritas: malitia.

annotated I.27.10. Decem ultores de quibus dixit secundum Mercurium praece|dens conclusio: videbit profundus contemplator correspondere |male coordinationi denariae in cabala: et praefectis illius de qui|bus ego in cabalisticis conclusionibus nihil posui quia est secre|tum.

Annotations

Sort by:

 

All: DIEZ CONCLUSIONES SEGÚN LA ANTIGUA DOCTRINA DEL EGIPCIO HERMES TRISMEGISTO