conclusiones secundum pro|clum numero .lv.
I.24.1. Quod est in intelligibilibus terminus et infinitum: est in intel|lectualibus mas et femina: in supermundanis idemtitas et alteri|tas: similitudo et dissimilitudo. In anima circulatio eiusdem et
|circulatio alterius.
I.24.2. A saturniis legibus eximuntur dei qui contentivi et perfectivi
|sunt: A Ioviis legibus dei saturnii: A fatalibus legibus omnis ani|ma vivens intellectualiter. Legi autem adrastiae omnia obediunt.
I.24.3. Dei appellatio simpliciter absolute uni competit qui est deus
|deorum: simpliciter non absolute cuilibet supersubstantialium:
|secundum essentiam: intellectualium cuilibet secundum participationem ani-
|mis divinis: secundum contactum et coniunctionem demonibus: secundum si|militudinem animis humanis.
I.24.4. Contentiva proprietas est medii ordinis secundae trinitatis qui
|in Phedro coelestis dicitur
circumductus.
I.24.5. In intelligibilibus non est numerus: Sed multitudo: et nume|rorum causa paternalis ac maternalis: in intellectualibus vero
|est numerus secundum essentiam et communicative multitudo.
I.24.6. Idem est quod dicitur alteritas in Parmenide: et supercoelestis
|locus in Phedro.
I.24.7. Per unum: plura: totum: partes: finitum: infinitum: de quibus
|in Parmenide habemus intelligere secundum ordinem trinitatis intelli|gibilis intellectualis secundum illius ordinis trinariam divisionem.
I.24.8. Quod in Phedro dicitur dorsum coeli: in Parmenide dicitur
|unum: Quod ibi profundum coeli: hic totum: Quod ibi axis
|coeli: hic terminus.
I.24.9. Tertium ordinem secundae trinitatis per tres terminos expri|mit Plato: extrema perfectum et secundum figuram.
I.24.10. Intellectuales dii uniones habent ab uno primo: substantias
|ab intelligibilibus: vitas perfectas et contentivas generativas di|vinorum: ab intelligibilibus et intellectualibus: intellectualem
|proprietatem a seipsis.
I.24.11. Sicut intelligibiles dei uniformiter omnia producunt: ita intelli|gibiles intellectualesque trinaliter: intellectuales autem ebdomatice.
I.24.12. Inter extremales paternos deos Saturnum: et Iovem mediat
|necessario Rhea per proprietatem vitae foecundae.
I.24.13. Secunda trinitas ebdomadis intellectualis: est trinitas curetum
quos vocat theologia intemeratos deos.
I.24.14. Proprium curetum est reddere opus paternae trinitatis imma|culatum: mansionem primi: processum secundi: illustrationem
|tertii.
I.24.15. Per deorum cedes tragice a theologis septima unitas discreti|va intellectualis ebdomadae designatur.
I.24.16. Eadem quae Rhea dicitur ut Saturno coexistens secundum suam sum|mitatem: ut Iovem producit et cum Iove totales et partiales de|orum ordines: dicitur Caeres.
I.24.17. Licet ut tradit Theologia distinctae sint divinae hierarchiae in|telligendum est tamen omnia in omnibus esse modo suo.
I.24.18. Sicut paternalis proprietas est solum in intelligibilibus: ita con|ditoria sive factiva solum in deis novis paterna simul et condito|ria: in exemplaria intelligibili conditoria: et paterna inopificia.
I.24.19. Quaecunque vel deorum vel naturae operationes duplices sunt
|immanentes et transeuntes: per immanentes seipsum unumquodque
|continet: et quae in ipso sunt rationes per transeuntes ad exterio|ra se convertit.
I.24.20. Post intellectualem ebdomadem ordinandi sunt immediate
|supermundani dei a partibus universi exempti: et incoordinabi|les ad hunc mundum: et secundum causam eum undique circumplectent|tes.
I.24.21. Proprium est supermundanorum deorum assimilare et trade|re entibus compassionem illam et invicem communionem: quam
|habent ex similitudine unius ad alterum.
I.24.22. Licet assimilativum ducalium de quibus dixit praecedens con|clusio proprium sit: appropriatur tamen medio ordini trinitatis
|suae primo ordine intellectualibus deis immediate secundum substanti|am coniuncto. et tertio secundis generibus se commiscente.
I.24.23. Iupiter de quo in Gorgia: non est ille qui est universalis con|ditor tertius inter intellectuales: Sed summus et primus inter
|ducales.
I.24.24. Ducalis trinitatis Iupiter est substantificativus: Neptunnus vi|vificativus: Pluto conversivus.
I.24.25. Quadruplex est fabrica: prima universalia universalium ex
|toto perornat: secunda universa quidem sed particulariter: ter|tia secundum divisa secundum universalitatem: quarta partes ar|ticulariter contexit universalibus.
I.24.26. Iupiter Neptunnus et Pluto Saturni regnum partientes: a Sa|turno Regnum non accipiunt nisi per medium conditoris Io|vis.
I.24.27. Sub primo ducalis trinitatis est esse substantiale. Omnis ani|ma nobilis generationi non subdita primum mobile ignis et su|prema aeris pars quae super terram crescunt: et pars orientalis.
I.24.28. Sub secundo ducalis trinitatis est vita et generatio. Omnis ani|ma sub generationem veniens erraticae spherae aqua et infima
|aeris pars quae sub antra minerae et terremotus: media pars ter|rae et circa centrum.
I.24.29. Sub tertio eiusdem ordinis est specialium divisionum conver|sio: animarum purgatio: sphera activorum et passivorum terra
|cum terrestribus quae circa tartarum et pars occidentalis.
I.24.30. Et si secunda trinitas deorum supermundanorum tota dicatur
|Proserpina: tamen prima eius unitas apud graecos dicitur Diana:
|¶Secunda Persephone: tertia Minerva: apud barbaros vero: pri|ma Hechate: secunda anima: tertia virtus.
I.24.31. Secundum precedentem conclusionem ex Procli mente po|test exponi unum ex dictis Zoroastris secundum quod apud Graecos legi|tur: quanquam apud Chaldeos aliter et legitur et exponitur.
I.24.32. Tertia trinitas deorum supermundanorum dicitur Apollo et
|conversivum ei appropriatur.
I.24.33. Trinitatem Proserpinae comitantur a latere trinitas custoditi|va et conservativa.
I.24.34. Duodecim dei de quibus in Phedro: dei sunt medii inter su|permundanos et mundanos vinculum illorum.
I.24.35. Dei de quibus in Phedro: in quatuor Trinitates sunt distin|guendi: Opificativam: Custoditivam: Vitalem: et Conversi|vam.
I.24.36. Quatuor sunt exercitus iuniorum deorum. Primus habitat
|a primo coelo usque ad principium aeris: Secundus inde usque ad di|midium aeris. Tertius inde usque ad terram.
I.24.37. Cuilibet istorum proportionaliter correspondet quadruplex
|exercitus Angelorum: Demonum: et Animarum.
I.24.38. In per se vivente aparet primo quaternitas: unius entis: uni|us entalis: et entis unialis.
I.24.39. Opifex ad quaternitatem respiciens per se animalis quatuor
|fabricat partes principales mundi.
I.24.40. In quantum opifex ad exemplar formae unius in per se viven|te respicit: primam partem corporis mundani facit.
I.24.41. Inquantum opifex in forma unius videt unum unius essentia|lis: facit deos mundanos illius partis: inquantum ens unius essenti|alis: facit angelos in eadem parte: inquantum videt unum entis
|unialis: facit demones ibi: inquantum esse entis unialis: animalia
|ibidem facit.
I.24.42. Facit opifex alias partes proportionaliter ad suarum forma|rum exemplaria sicut de primo est dictum: nec opportet explica|re quia quilibet sciens: viam analogizandi ex se poterit dedu|cere.
I.24.43. Ad sapiens: pulchrum bonumque dominum: per intellectum:
|amorem et fidem ascendimus.
I.24.44. Sicut fides quae est credulitas est infra scientiam: ita fides quae
|est vere fides est supersubstantialiter supra scientiam et intelle|ctum nos deo immediate coniungens.
I.24.45. Sicut non omne corpus: Sed perfectum anima participat: ita
|non omnis anima sed perfecta intellectu participat: omnia ta|men uno participant.
I.24.46. Sicut secundum causalitatis ambitum: ita secundum nature et gradus subli|mitatem haec per ordinem se invicem excedunt. Anima: Intelle|ctus: Vita: Ens: et Unum.
I.24.47. Omnis ordo medius manet in antecedente stabiliter: et in se
|firmat consequentem.
I.24.48. Sicut prima trinitas post unitatem est omnia intelligibiliter:
|commensurate: et finiformiter: ita secunda trinitas est omnia vi|taliter: vere: et infinitiformiter. Tertia est omne secundum mixti proprie|tatem et pulchriformiter.
I.24.49. Prima trinitas manet tantum: secunda manet et procedit: ter|tia post processum convertit.
I.24.50. Aevum est supra per se animal in secunda et media Trinitate.
I.24.51. Sicut intelligibilia causae sunt universarum serierum: ita intel|lectualia divisionum secundum genera communia supermunda|na differentium secundum speciem: mundana differentium se|cundum individuum.
I.24.52. Per supercoelestem locum habemus intelligere quod de secun
|da trinitate plus est intelligibile quam intellectuale: per subcoelestem
|concavitatem quod magis intellectuale quam intelligibile. Per coe|lum id quod aeque utroque participat.
I.24.53. Quaecunque de supercoelesti loco in Phedro affirmative dicun|tur: de eo dicuntur non ut simpliciter primum: Sed ut habet an|te se superiora genera quibus participat. Quaecunque negative
|dicuntur: dicuntur ut analogice se habet ad primum bonum quod
|est absolute caput omnium non determinati ordinis huius vel il|lius.
I.24.54. Ambrosia est analoga termino: et nectar infinito.
I.24.55. Sicut intellectus perfectus ab intelligibilibus quaerendus est:
|ita virtus sursum ductiva ab intellectualibus: operatio absolu|ta et sequestrata a materia: ab ultra mundanis vita alata: a mun|danis expressio divinorum: vera ab angelicis choris repletio eius
|quae a diis est aspirationis: a bonis demonibus.