conclusiones secundum por|phyrium numero .xii.
I.22.1. Per patrem apud Platonem intelligere debemus causam quae
|a seipsa totum effectum producit: per factorem eam quae materi|am accipit ab alio.
I.22.2. Opifex mundi est supermundana anima.
I.22.3. Exemplar non est aliud quam intellectus ipsius opificis animae.
I.22.4. Omnis anima participans vulcanio intellectu seminatur in lu|nam.
I.22.5. Ex praecedenti conclusione elicio ego cur omnes Teutones bo|nae corporaturae et albi coloris.
I.22.6. Ex eadem conclusione elicio cur omnes Teutones apostolicae
|sedis sint reverentissimi.
I.22.7. Sicut Apollo est intellectus solaris: ita Aesculapius est intelle|ctus lunaris.
I.22.8. Ex praecedenti conclusione elicio ego cur luna in ascendente
|dat sanitatem nato.
I.22.9. Duplex est malorum demonum genus: alterum animae sunt
|et substantiales demones: alterum materiales potentiae et acciden|tales demones.
I.22.10. Duplex genus demonum de quibus dixit secundum Porphirium prae|cedens conclusio nihil credimus esse aliud quam membrorum legem
|et potestates harum tenebrarum: de quibus apud Paulum: Quam|vis de quiditate et substantia harum potestatum eos non credo
|convenire.
I.22.11. Plato in principio tractatus Timei de extremis tantum deter|minat id est de eo quod vere est nullo modo genitum: et de eo
|quod vere genitum nullo modo ens. De mediis nihil: quorum
|alterum ens et genitum alterum genitum et ens.
I.22.12. Deus ubique est quia nullibi est: Intellectus ubique est quia nulli|bi est: Anima ubique est quia nullibi est: Sed deus ubique et nullibi
|respectu omnium quae post ipsum: Intellectus autem in deo quidem
|est ubique autem et nullibi respectu eorum quae post ipsum. Ani|ma in intellectu et deo ubique autem et nullibi respectu corporis.
Annotations
[Latin to Spanish Translation, Silvia Magnavacca, 10/1/24]:
|
|
All:
DOCE TESIS SEGÚN PORFIRIO
|
|
|