Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones secundum ade|landum arabem numero .viii.

annotated I.21.1. Intellectus agens nihil est aliud quam pars animae quae sursum ma|net et non cadit.

annotated I.21.2. Anima habet apud se rerum species: et excitatur tantum ab |extrinsecis rebus.

annotated I.21.3. Ad complementum praecedentis conclusionis quam non so|lum Adelandus: sed omnes Mauri dicunt dico ego illas species |actu et substantialiter esse in parte quae non cadit: et recipi de no|vo et accidentaliter in parte quae cadit.

annotated I.21.4. Maior pars rerum quae in somnis innotescunt aut per purgati|onem animae: aut per indemoniationem: aut per meram spiri|tus revelationem innotescunt.

annotated I.21.5. Quod scribit Tabet Chaldeus de dormitione super Epar in re|velatione somniorum recte intelligetur si ad hoc dictum dicta |Platonis in Timeo concordaverimus.

annotated I.21.6. Quia sicut dixit Abdala videre somnia est fortitudo imagi|nationis: intelligere ea est fortitudo intellectus: ideo qui videt |ea ut plurimum non intelligit ea.

annotated I.21.7. Anima est fons motus et gubernatrix materiae.

annotated I.21.8. Transcorporationem animarum crediderunt omnes sapientes |Indorum Persarum Aegiptiorum et Chaldeorum.

Annotations

Sort by:

 

All: OCHO TESIS SEGÚN ADELANDO, EL ÁRABE