Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones secundum ploti|num numero .xv.

annotated I.20.1. Primum intelligibile non est extra primum intellectum.

annotated I.20.2. Non tota descendit anima quum descendit.

annotated I.20.3. Omnis vita est immortalis.

annotated I.20.4. Anima quae peccavit vel in terreno vel in aereo corpore post |mortem bruti vitam vivit.

annotated I.20.5. Anima irrationalis est idolum animae rationalis ab ea depen|dens sicut lumen a sole.

annotated I.20.6. Ens: vita: et intellectus in idem coincidunt.

annotated I.20.7. Foelicitas hominis ultima est cum particularis intellectus no|ster totali primoque intellectui plene coniungitur.

annotated I.20.8. Civiles virtutes: virtutes simpliciter non sunt appellande.

annotated I.20.9. Non fit assimilatio ad divina per virtutes etiam purgati ani|mi nisi dispositive.

annotated I.20.10. In Ratione similitudines rerum sunt et species: in intellectu ve|ra ipsa entia.

annotated I.20.11. Consumatae virtutis est etiam primos motus amputare.

annotated I.20.12. Improprie dicitur quod intellectus ideas inspiciat vel intueatur.

annotated I.20.13. Quae necessaria animali sunt: necessaria possunt dici: sed non bona.

annotated I.20.14. Sicut accidentalis foelicitas animadversione indiget: ita sub|stantialis foelicitas per carentiam animadversionis non solum non |deperditur: sed roboratur.

annotated I.20.15. Homo qui ad foelicitatem iam pervenit per frenesim aut litar|giam ab ea non impeditur.

Annotations

Sort by:

 

All: QUINCE TESIS SEGÚN PLOTINO