Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones secundum alexan|drum aphrodiseum numero .viii.

unannotated I.18.1. Anima rationalis est immortalis.

unannotated I.18.2. Cuilibet coelo preter animam quae movet eum efficienter: pro|pria assistit intelligentia: quae illum movet ut finis: ab anima ta|li secundum substantiam omnino distincta.

unannotated I.18.3. Nullam diffinitionem etiam naturalem ex Aristotelis senten|tia ingreditur materia.

unannotated I.18.4. Deus nec mala: nec privationes intelligit.

unannotated I.18.5. Numerus abstractorum de quo agit Aristoteles in duodeci|mo Methaphysicae non est numerus motorum: Sed numerus in|telligentiarum: quae sunt fines motus.

unannotated I.18.6. Cum dicit Aristoteles nono Methaphysicae separata et divi|na: aut totaliter sciri a nobis: aut totaliter ignorari: intelligen|dum est de ea cognitione quae his contingit qui iam ad summam |intellectus actuationem pervenerunt.

unannotated I.18.7. Sicut primus intellectus inter omnes intellectus primo se in|telligit: alia secundario: ita ultimus intellectus inter omnes intel|lectus primo alia a se: et seipsum secundario intelligit.

unannotated I.18.8. Methaphysicus et Dialecticus aeque de omnibus disputant: Sed |ille demonstrative hic probabiliter.

Annotations

Sort by:

 

All: OCHO TESIS SEGÚN ALEJANDRO DE AFRODISIA