This content is part of our web archive. It is no longer maintained and may not meet current accessibility standards.

Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones secundum alexan|drum aphrodiseum numero .viii.

annotated I.18.1. Anima rationalis est immortalis.

annotated I.18.2. Cuilibet coelo preter animam quae movet eum efficienter: pro|pria assistit intelligentia: quae illum movet ut finis: ab anima ta|li secundum substantiam omnino distincta.

annotated I.18.3. Nullam diffinitionem etiam naturalem ex Aristotelis senten|tia ingreditur materia.

annotated I.18.4. Deus nec mala: nec privationes intelligit.

annotated I.18.5. Numerus abstractorum de quo agit Aristoteles in duodeci|mo Methaphysicae non est numerus motorum: Sed numerus in|telligentiarum: quae sunt fines motus.

annotated I.18.6. Cum dicit Aristoteles nono Methaphysicae separata et divi|na: aut totaliter sciri a nobis: aut totaliter ignorari: intelligen|dum est de ea cognitione quae his contingit qui iam ad summam |intellectus actuationem pervenerunt.

annotated I.18.7. Sicut primus intellectus inter omnes intellectus primo se in|telligit: alia secundario: ita ultimus intellectus inter omnes intel|lectus primo alia a se: et seipsum secundario intelligit.

annotated I.18.8. Methaphysicus et Dialecticus aeque de omnibus disputant: Sed |ille demonstrative hic probabiliter.

Annotations

Sort by:

 

All: OCHO TESIS SEGÚN ALEJANDRO DE AFRODISIA