conclusiones secundum simpli|cium numero .viiii.
I.17.1. Cognoscere actum suum non est commune cuilibet sensui ex|teriori: sed humanis sensibus est speciale.
I.17.2. Aristoteles in libro de anima non tractat nisi de parte rationali.
I.17.3. Cum anima in se perfecte redit: tunc intellectus agens ab intelle
|ctu possibili liberatur.
I.17.4. Eadem pars rationalis: ut seipsam exiens: dicitur intellectus pos|sibilis: ut vero est talis ut seipsam ut possibilis est possit perficere
|dicitur intellectus agens.
I.17.5. Eadem pars rationalis ut extra se vadens et procedens perfici|tur speciebus quae in ipsa sunt ut manens est dicitur intellectus
|in habitu.
I.17.6. Sciri potest ex praecedentibus conclusionibus quare intellectus
|agens quandoque arti: quandoque habitui: quandoque lumini assimi|latur.
I.17.7. Passio a sensibili facta: in organo solo: sensatio: in anima sola:
|recipitur.
I.17.8. Sicut lumen colores non facit colores: sed praeexistentes colo|res potentia visibiles: facit actu visibiles: ita intellectus agens non
|facit species cum non essent prius: Sed actu praeexistentes speci|es potentia cognoscibiles: facit actu cognoscibiles.
I.17.9. Cum dicit Aristoteles non recordari nos post mortem quia
|passivus intellectus corrumpitur: per passivum intellectum: pos|sibilem intellectum intelligit.
Annotations
[Latin to Spanish Translation, Silvia Magnavacca, 10/1/24]:
|
|
All:
NUEVE TESIS SEGÚN SIMPLICIO
|
|
|