This content is part of our web archive. It is no longer maintained and may not meet current accessibility standards.

Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones secundum simpli|cium numero .viiii.

annotated I.17.1. Cognoscere actum suum non est commune cuilibet sensui ex|teriori: sed humanis sensibus est speciale.

annotated I.17.2. Aristoteles in libro de anima non tractat nisi de parte rationali.

annotated I.17.3. Cum anima in se perfecte redit: tunc intellectus agens ab intelle |ctu possibili liberatur.

annotated I.17.4. Eadem pars rationalis: ut seipsam exiens: dicitur intellectus pos|sibilis: ut vero est talis ut seipsam ut possibilis est possit perficere |dicitur intellectus agens.

annotated I.17.5. Eadem pars rationalis ut extra se vadens et procedens perfici|tur speciebus quae in ipsa sunt ut manens est dicitur intellectus |in habitu.

annotated I.17.6. Sciri potest ex praecedentibus conclusionibus quare intellectus |agens quandoque arti: quandoque habitui: quandoque lumini assimi|latur.

annotated I.17.7. Passio a sensibili facta: in organo solo: sensatio: in anima sola: |recipitur.

annotated I.17.8. Sicut lumen colores non facit colores: sed praeexistentes colo|res potentia visibiles: facit actu visibiles: ita intellectus agens non |facit species cum non essent prius: Sed actu praeexistentes speci|es potentia cognoscibiles: facit actu cognoscibiles.

annotated I.17.9. Cum dicit Aristoteles non recordari nos post mortem quia |passivus intellectus corrumpitur: per passivum intellectum: pos|sibilem intellectum intelligit.

Annotations

Sort by:

 

All: NUEVE TESIS SEGÚN SIMPLICIO