Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones secundum alpha|rabium numero .xi.

annotated I.9.1. Primum quod est necessarium in demonstratione non est quod |diffinivit Aristoteles primo posteriorum: sed sic debet diffiniri: Pri|mum est illud quod ita est universalius subiecto: ut tamen de sub|iecti genere non praedicetur.

annotated I.9.2. Diffinitio generis quam dabit Porphyrius mala est: Sed sic |debet diffiniri. Genus est quod duorum universalium est univer|salius.

annotated I.9.3. Summum hominis bonum est perfectio per scientias specula|tivas.

annotated I.9.4. Cum dicit Aristoteles omnem doctrinam et omnem discipli|nam fieri ex praeexistenti cognitione: intelligende sunt per do|ctrinam et disciplinam cognitio diffinitiva et argumentativa.

annotated I.9.5. Intentio dici de omni secundum Aristotelem est talis que praedicatum |dicitur de subiecto: et de omni eo quod est subiectum actu vel |potentia possibilitate contingentiae non necessitatis.

annotated I.9.6. Qui crediderit intentionem dici de omni esse aliam ab ea quam |dixit praecedens conclusio defendere non potest Aristotelem a |Theophrasto: quod ex maiori necessaria et minori inventa sequa|tur conclusio necessaria.

annotated I.9.7. Possibile quod diffinit Aristoteles in libro Priorum: est com|mune ad possibile et ad inventum: ut contra distinctum necessario.

annotated I.9.8. Non potest intelligi accidens etiam in abstracto non intelli|gendo subiectum.

annotated I.9.9. Species sunt in medio: medio modo inter esse spirituale et ma teriale.

annotated I.9.10. Quelibet species secundum esse spirituale: est formaliter cognitio.

annotated I.9.11. Actualis cognitio sensus communis apprehendentis phantas ma ut sensibile: est somnium.

Annotations

Sort by:

 

All: ONCE TESIS SEGÚN ALFARABI