conclusiones secundum avi|cennam numero .xii.
I.8.1. Praeter syllogismum cathegoricum et hypoteticum: datur ge|nus syllogismorum compositivorum.
I.8.2. Licet in nullo syllogismo qui sit actu vel potentia cathegori|cus ex duabus negativis concludi possit: potest tamen hoc fieri in syllo|gismo compositivo: ut scilicet ex duabus negativis concludatur.
I.8.3. In coelo est materia eiusdem rationis cum materia inferiorum.
I.8.4. Non potest in anima esse notio intelligibilis sine actuali intellectione.
I.8.5. Possibile est hominem ex putrefactione generari.
I.8.6. Essentia rei: materiam propriam et formam complectitur.
I.8.7. Prima substantia prior est qualibet substantia habente habitu|dinem ad operationem transeuntem quaecunque sit illa: alicuius cau|sae sive formalis: sive materialis: sive efficientis: sive finalis.
I.8.8. Ab uno simplici in fine simplicitatis non provenit nisi unum.
I.8.9. Odor secundum esse reale et non intentionale usque ad sensum multi|plicatur.
I.8.10. Propositio dicens que sensibile supra sensum positum non facit
|sensationem: non est vera nisi per accidens.
I.8.11. Organum odoratus sunt caruncule mamillares in anteriori
|cerebri parte constitutae.
I.8.12. Nec particularis affirmativa possibilis convertitur semper in
|affirmativam possibilem: nec necessaria particularis affiemativa
|in necessariam: ut credidit Aristoteles.
Annotations
[Latin to Spanish Translation, Silvia Magnavacca, 10/1/24]:
|
|
All:
DOCE CONCLUSIONES SEGÚN AVICENA
|
|
|