Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones secundum egidi|um romanum numero .xi.

annotated I.6.1. Potentia generandi in divinis: nec est essentia divina precise |et absolute sumpta: nec relatio vel proprietas: nec constitutum |ex ambobus: nec alterum istorum cum inclusione alterius: Sed |est essentia cum modo relativo.

annotated I.6.2. Theologia nec est practica nec speculativa: Sed affectiva.

annotated I.6.3. Deus sub ratione glorificatoris est subiectum in Theologia.

annotated I.6.4. Pater et filius non solum duo spirantes: Sed etiam duo spira|tores dici possunt.

annotated I.6.5. Angeli non fuerunt creati in gratia.

annotated I.6.6. Ideo angelus est obstinatus et inpenitens: quia subtracti sunt |ei divini impetus speciales.

annotated I.6.7. Superior angelus illuminat inferiorem non quia ei vel obie|ctum presentet luminosum: vel quod in se est unitum illi particu|lariset et dividat: Sed quia inferioris intellectum confortat et for|tificat.

annotated I.6.8. Sensus gustus ut gustus est: non solum saporabile: Sed humi|dum percipit

annotated I.6.9. Calor si sit etiam separatus ignem generare poterit.

annotated I.6.10. Ad hoc quod aliqua scientia alteri non subalternetur sufficit quod fa|ciat reductionem ad per se nota in suo genere abstractionis.

annotated I.6.11. Dato vacuo si aliquid in eo moveatur: in instanti movebitur.

Annotations

Sort by:

 

All: ONCE TESIS SEGÚN EGIDIO ROMANO