Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones secundum ioha|nem scotum numero .xxii.

annotated I.4.1. Charitas non est distinctus habitus ab habitu gratiae quo me|diante spiritus sanctus animam inhabitat.

annotated I.4.2. Idea lapidis non est aliud quam lapis productus a divino intellectu |in esse intelligibili quod est esse secundum quid existens in mente divi|na sicut cognitum in cognoscente.

annotated I.4.3. Qui dixerit personas in divinis absolutis proprietatibus di|stingui: catholicae veritati non repugnabit.

annotated I.4.4. In Christo fuerunt duo esse.

annotated I.4.5. Praxis est operatio alterius potentiae ab intellectu apta nata |conformiter elici rationi rectae ad hoc ut sit recta.

annotated I.4.6. Unumquodque individuum est individuum per propriam diffe|rentiam individualem quae dicitur hecheitas.

annotated I.4.7. Ens dicitur de deo et creatura univoce in quid.

annotated I.4.8. Ens de suis passionibus et ultimis differentiis quiditative non |praedicatur.

annotated I.4.9. In Christo non fuit scientia acquisita.

annotated I.4.10. In appetitu superiore ponende sunt virtutes.

annotated I.4.11. Gratia est subiective in voluntate non in essentia animae.

annotated I.4.12. Corpus Christi ex se fuit inpassibile.

annotated I.4.13. De potentia dei absoluta possibile est culpam originalem de|leri sine infusione gratiae.

annotated I.4.14. Post passionem Christi potuerunt cerimonialia veteris legis |sine peccato observari.

annotated I.4.15. Per haec verba precise (Hoc est corpus meum) non expressis |verbis precedentibus. scilicet pridie quam pateretur: non potest conse|crari.

annotated I.4.16. Relatio creaturae ad deum est idem realiter fundamento: di|stincta formaliter et ex natura rei.

annotated I.4.17. Quaelibet alia relatio a fundamento realiter distinguitur.

annotated I.4.18. Aliquid potest movere seipsum de actu virtuali ad actum for|malem.

annotated I.4.19. Actus intelligendi ab obiecto et intellectu tanquam duobus agen|tibus partialibus: ut quod causatur.

annotated I.4.20. Actus intelligendi nobiliori modo causatur ab intellectu quam ab |obiecto quodcunque sit obiectum: modo non sit beatificum.

annotated I.4.21. Substantia non cognoscitur per speciem propriam.

annotated I.4.22. Habitus actum producit ut causa partialis effectiva.

Annotations

Sort by:

 

All: VEINTIDÓS TESIS SEGÚN JUAN DUNS ESCOTO