Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones secundum tho|mam numero .xxxxv.

annotated I.2.1. Si spiritus a filio non procederet: a filio non distingueretur.

annotated I.2.2. Processus spiritus sancti temporalis attenditur secundum dona gra|tiae gratum facientia.

annotated I.2.3. Contingens rerum quae sunt erunt aut fuerunt existentia ideo |deo ab aeterno fuit infallibiliter nota: quia fuit aeternitati eius |praesentialiter praeposita.

annotated I.2.4. Contingentia ad utrumlibet futurorum cognitorum a deo si|mul stat cum infallibilitate divinae scientiae.

annotated I.2.5. Quodcunque contingens deus scivit esse futurum necessario sci|vit illud esse futurum.

annotated I.2.6. Ex divina bonitate potest sumi ratio praedestinationis aliquo|rum et reprobationis aliorum: et sola divina voluntas est ratio |quod istos reprobet et illos eligat in gloriam.

annotated I.2.7. Licet dei voluntas consequens semper impleatur: non tamen |necessitatem rebus volitis generaliter imponit.

annotated I.2.8. Nec habens gratiam potest etiam de potentia dei absoluta |deo non esse acceptus ad vitam aeternam nec non habens esse ac|ceptus.

annotated I.2.9. Opus ab anima charitate formata elicitum meretur aeternam |gloriam decondigno.

annotated I.2.10. Potuerunt tres personae divinae simul suppositare unam naturam.

annotated I.2.11. Virtutes morales et cardinales remanebunt in patria post re|surrectionem.

annotated I.2.12. Beatitudo est essentialiter in actu intellectus.

Correlarium. Nec fruitio: nec aliquis actus voluntatis est essen|tialiter beatitudo.

annotated I.2.13. Sacramenta nove legis sunt causa gratiae: non solum sine qua |non: Sed per quam.

annotated I.2.14. Verum corpus Christi est in coelo localiter: in altari sacramen|taliter

annotated I.2.15. Impassibilitas corporum post resurrectionem erit ex pleno do|minio animae super corpus.

annotated I.2.16. Christus in ultimo iudicio iudicabit non solum in natura hu|mana: Sed etiam secundum naturam humanam.

annotated I.2.17. Licet defendi possit quoquomodo creaturam posse creare: ratio|nabilius tamen est credere potentiam creandi creaturae commu|nicari non posse.

annotated I.2.18. Aevum est subiective in angelo beatiori.

annotated I.2.19. Non potest esse peccatum in voluntate: nisi sit defectus in ratione.

annotated I.2.20. Non potest per dei potentiam idem corpus esse simul in diversis |locis.

annotated I.2.21. Non est sub eadem specie angelorum plurificatio.

annotated I.2.22. Deus per speciem non videtur: Sed ipse per suam essentiam |intellectui applicatur ut species intelligibilis.

annotated I.2.23. Unum supra ens non addit nisi privationem divisionis.

annotated I.2.24. Subiectum et propria passio realiter distinguuntur.

annotated I.2.25. Forma generatur per accidens.

annotated I.2.26. Materia signata: est principium individuationis.

annotated I.2.27. Eadem est numero qualitas a principio alterationis usque ad finem.

annotated I.2.28. Tota libertas est in ratione essentialiter.

annotated I.2.29. In generatione substantiali fit resolutio usque ad materiam primam.

annotated I.2.30. Ens dicit immediate decem conceptus ita inter se unitos ut non |unius sint sed ad unum.

annotated I.2.31. Essentia et existentia in quolibet creato realiter distinguuntur.

annotated I.2.32. De eadem re nullo modo actu distincta extra animam possunt |verificari contradictoria.

annotated I.2.33. Materia nullum dicit actum entitativum positivum.

annotated I.2.34. Nulla virtus moralis praeter iustitiam est subiective in voluntate.

annotated I.2.35. Haec propositio. Homo est risibilis non est in secundo modo |dicendi per se.

annotated I.2.36. Duo accidentia solo numero differentia non sunt in eodem subiecto.

annotated I.2.37. Gravia et levia a nullo alio motore moventur quam vel a generan|te vel a removente prohibens.

annotated I.2.38. Gravia potius seipsis: quam a seipsis moventur.

annotated I.2.39. Phantasma est agens secundarium et instrumentale in produ|ctione speciei intelligibilis.

annotated I.2.40. Difficultas intelligendi et ex parte ipsius intellectus et ex par|te ipsius intelligibilis provenire potest.

annotated I.2.41. Potentiae animae ab anima realiter distinguuntur.

annotated I.2.42. Quiditates in particulari a Methaphysico non considerantur.

annotated I.2.43. Implicat contradictionem: materiam esse sine forma.

annotated I.2.44. Non est ponenda in deo idea materiae primae.

annotated I.2.45. Non sunt ponendae ideae generum.

Annotations

Sort by:

 

All: CUARENTA Y CINCO TESIS SEGÚN TOMÁS