conclusiones secundum alber|tum numero .xvi.
I.1.1. Species intelligibiles non sunt necessariae: et eas ponere non
|est bonis peripateticis consentaneum.
I.1.2. Corruptis omnibus individuis speciei humanae est vera.
|homo est animal.
I.1.3. Haec est in quarto modo dicendi per se. homo est homo.
I.1.4. In quolibet puncto materiae sunt per habitum inchoationis
|potestativum essentiae omnium formarum naturalium materiae
|coeternae secundum philosophos concreate secundum fidem.
I.1.5. Forma in intensione et remissione non variatur secundum essentiam
|sed secundum esse.
I.1.6. Anima separata intelligit per species sibi a principio sui esse con|creatas: quibus dum est in corpore aut nunquam aut raro utitur.
I.1.7. Sonus fertur secundum esse reale usque ad principium nervi auditivi.
I.1.8. Lumen non habet in medio nisi esse intentionale.
I.1.9. Organum auditus est nervus expansus ad concavum auris.
I.1.10. Obiectum per se et proprie sensus communis est magnitudo
|ut bene dixit Avicenna.
I.1.11. Stat speciem cuius dicimur reminisci esse totaliter deperditam
|et abolitam.
I.1.12. Non introducitur vegetalis anima ante sensualem: nec sensu|alis ante rationalem sed tota simul.
I.1.13. Licet ad receptionem speciei concurrat sensus passive ad iudi|candum tamen de sensibili active concurrit.
I.1.14. Corpus mobile est subiectum scientiae naturalis.
I.1.15. Corporis in eo quod corpus consideratio ad Methaphysicum spectat.
I.1.16. Potentia respectiva materiae non addit supra materiam rem
|sed rationem.
Annotations
[Latin to Spanish Translation, Silvia Magnavacca, 10/1/24]:
|
|
All:
DIECISÉIS TESIS SEGÚN ALBERTO MAGNO
|
|
|