Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones numero .xxxi. secundum |propriam opinionem de modo intelli|gendi hymnos orphei secundum magi|am id est secretam divinarum rerum |naturaliumque sapientiam a me pri|mum in eis repertam:.

annotated II.10.1. Sicut secretam magiam a nobis primum ex Orphei hymnis eli|citam: fas non est in publicum explicare: ita nutu quodam ut in |infrascriptis fiet conclusionibus eam per Amphorismorum capita de|monstrasse utile erit ad excitandas contemplativorum mentes.

annotated II.10.2. Nihil efficacius hymnis Orphei in naturali magia: si debita |musica animi intentio et caeterae circumstantiae quas norunt sa|pientes fuerint adhibitae.

annotated II.10.3. Nomina deorum quos Orpheus canit non decipientium de|monum a quibus malum et non bonum provenit. Sed naturali|um virtutum divinarumque sunt nomina a vero deo in utilitatem |maxime hominis si eis uti sciverit mundo distributarum.

annotated II.10.4. Sicut hymni David operi Cabalae mirabiliter deserviunt: ita |hymni Orphei operi verae: licitae: et naturalis magiae.

annotated II.10.5. Tantus est numerus hymnorum Orphei: quantus est numerus |cum quo deus triplex creavit saeculum sub quaternarii pythago|rici forma numeratus.

annotated II.10.6. Quarumcunque virtutum naturalium vel divinarum eadem est pro|prietatis analogia: idem etiam nomen: idem hymnus: idem opus |servata proportione. Et qui tentaverit exponere videbit corre|spondentiam.

annotated II.10.7. Qui nescierit perfecte sensibiles proprietates per viam secre|tae analogiae intellectualizare: nihil ex hymnis Orphei sanum in|telliget.

annotated II.10.8. Qui profunde et intellectualiter divisionem unitatis venereae |in trinitatem gratiarum et unitatis fatalis in trinitatem parcarum |et unitatis saturniae in trinitatem Iovis N eptunni et Plutonis intel|lexerit: videbit modum debite procedendi in orphica theologia.

annotated II.10.9. Idem sunt curetes apud Orpheum: et potestates apud Diony|sium.

annotated II.10.10. Qui praecedentis conclusionis opus attentaverit: adhibeat opus |cabalae secundum appropriata timori Isaac.

annotated II.10.11. Frustra Palemonem et Leucotheam adibit: qui Nereumnon at|traxerit: nec Nereum attrahet qui circa primariam animalem tri|nitatem operatus non fuerit.

annotated II.10.12. Per octonarium numerum hymnorum maritimorum: corpo|ralis naturae nobis proprietas designatur.

annotated II.10.13. Idem est Typhon apud Orpheum: et Zamael in Cabala.

annotated II.10.14. Siquis in opere precedentis conclusionis intellectualiter ope|rabitur per meridiem ligabit septentrionem: si vero mundialiter |per totum operabitur: iudicium sibi operabitur.

annotated II.10.15. Idem est nox apud Orpheum: et ensoph in Cabala.

annotated II.10.16. Ex praecedenti conclusione potest quis rectius exponere quam ex|ponat Proclus quid sibi velit illud dictum theologi inducentis |opificem mundi noctem consulentem de opificio mundano.

annotated II.10.17. Ex eisdem dictis possunt intelligi cur in Symposio a Diotima Po|rus consilii filius: et Iesus in sacris litteris angelus magni consilii |nominetur.

annotated II.10.18. Anima aquea ut inferiora generat: superiora contemplatur in |seipsa se sistit: triplici hymno maris Neptunni et oceani ab Orpheo |decantatur.

annotated II.10.19. Nihil habebit firmum in opere qui vestam non attraxerit.

annotated II.10.20. Per septennarium hymnorum paternae menti attributorum |Prothogni: Palladis: Saturni: Veneris: Rheae: legis: Bacchi: po|test intelligens et profundus contemplator de saeculi consumati|one aliquid coniectare.

annotated II.10.21. Opus praecedentium hymnorum nullum est sine opere Caba|le: cuius est proprium practicare omnem quantitatem formalem |continuam et discretam.

annotated II.10.22. Qui heroas in duplices non diviserit nativos et adventitios |saepe errabit.

annotated II.10.23. Qui Apollinem adibit: mediabit opus per Bacchum triethericum |et consumabit per nomen ineffabile.

annotated II.10.24. Non inebriabitur per aliquem bacchum: qui suae musae prius |copulatus non fuerit.

annotated II.10.25. Per quaternarium hymnorum primae formae mundanae attri|butorum sui formabilis natura nobis designatur.

annotated II.10.26. Qui perfecte in animam redierit: primae formae suam formam |aequaverit.

annotated II.10.27. Qui praecedentis conclusionis opus tentaverit: Iovem adibit |tertium ut viventem non ut vivificantem.

annotated II.10.28. Frustra adit naturam et Protheum qui Pana non attraxerit.

annotated II.10.29. Sicut post universalem animationem est particularis animatio: |ita post universalem providentiam est particularis providentia.

annotated II.10.30. Ex praecedenti conclusione sciri potest cur Ovidius in execrati|one in Ibin postquam invocavit numen quod terram regit et aquam: |terram invocat et Neptunnum.

annotated II.10.31. Qui annotaverit diligenter dicta ab Aristotele in expositione |definitionis de anima: videbit cur Orpheus Palladi et Veneri vi|gilantiam attribuerit.

Annotations

Sort by:

 

All: 31 conclusiones según propia opinión sobre el modo de entender los himnos de Orfeo según la magia, esto es, la sabiduría secreta de las cosas divinas y naturales, descubierta en ellas primero por mí.