conclusiones paradoxe numero
|lxxi. secundum opinionem propri|am nova in philosophia dogma|ta inducentes.
II.3.1. Sicut esse proprietatum praeceditur ab esse quiditativo: ita esse
|quiditativum praeceditur ab esse uniali.
II.3.2. Non possumus dicere quod de re precisissime sumpta aliquid prae|dicetur praedicatione proprie dicta.
II.3.3. Qui attingit rem in diffinitione: attingit rem in alteritate.
II.3.4. Solus ille qui attingit rem in precisione suae unionis: attingit
|rem ut est ipsa.
II.3.5. Quanto unusquisque modus cognitionis est eminentior: tanto
|in intellectu disproportionato imperfectior evadit et illi inutilior.
II.3.6. Sicut cognitio per demonstrationem habita homini pro com|muni statu quem hic experimur: est perfectissima cognitio: ita
|simpliciter inter cognitiones est imperfectissima.
II.3.7. Sicut deus est simpliciter cognitio totius esse: ita intellectus est
|diffinitio totius esse: et anima scientia totius esse.
II.3.8. Si Theologia theologice tradatur erit ut de primo subiecto
|de eo quod est unialiter unum: et de quolibet quod est secundum suum
|esse uniale tanquam de subiecto secundario.
II.3.9. Vera methaphysica tradita methaphysicaliter: est de quolibet
|quod est vera forma ut de primo subiecto: et de quolibet quod
|est secundum suum esse formale tanquam de obiecto secundario in modo
|procedendi demonstrationem negligens.
II.3.10. Sicut in creatura non valet consequentia. Est ens: ergo est: ita
|in deo non valet. Est: ergo est ens.
II.3.11. Eadem res in creatura ratione suae actualitatis dicitur esse: et ra|tione suae determinationis dicitur essentia.
II.3.12. Sicut angelus necessario componitur ex essentia et esse: ita ani|ma necessario componitur ex substantia et accidente.
II.3.13. Contradictoria in natura intellectuali se compatiuntur.
II.3.14. Licet sit vera praecedens conclusio: tamen magis proprie dici|tur quod in natura intellectuali non sint contradictoria quam quod se com|patiantur.
II.3.15. Contradictoria coincidunt in natura uniali.
II.3.16. Rationabiliter posuit Aristoteles in suis scientiis primum prin|cipium de quolibet dici alterum contradictoriorum: et de nullo
|simul.
II.3.17. In intellectu est hoc et illud: Sed non est hoc extra illud.
II.3.18. Ideo in anima apparet incompossibilitas contradictoriorum:
|quia est prima quantitas ponens partem extra partem.
II.3.19. Unumquodque in natura intellectuali habet a sua intelligibili
|unitate et quod quodlibet sibi uniat: et quod immaculatam ac inpermi|xtam sibi suam servet proprietatem.
II.3.20. Ipseitas uniuscuiusque tunc maxime est ipsa: cum in ipsa ita sunt
|omnia: ut in ipsa omnia sint ipsa.
II.3.21. Per praedictas conclusiones intelligi potest quae sit omiomeria
|Anaxagorae: quam opifex intellectus distinguit.
II.3.22. Nemo miretur quod Anaxagoras intellectum appellaverit inmi|xtum cum sit maxime mixtus: quia maxima mixtio coincidit cum
|maxima simplicitate in natura intellectuali.
II.3.23. Sicut formae substantiales in secundo mundo sunt per modum
|accidentium: ita formae accidentales sunt in primo mundo per mo|dum substantiarum.
Correlarium. Sicut in primo mundo non est album sed albe|do: ita in secundo mundo non est ignis: Sed igneum.
II.3.24. Non potest dici quod in intellectu ideae: verbi gratia ignis: aquae:
|et aeris sint tres ideae: Sed oportet dicere quod sunt ternarius.
II.3.25. Nisi destruamus naturam intellectualem non possumus intel|ligere ideas numerari nisi per intimationem ideae numeri per re|liquas sicut est cuiuslibet per omnes.
II.3.26. Ex praecedentibus conclusionibus potest intelligi qui sit for|malis numerus: quem dixit Pythagoras esse principium omni|um rerum.
II.3.27. Quinque ponenda sunt prima praedicamenta. Unum. Substan|tia. Quantitas. Qualitas et Ad aliquid.
II.3.28. Rectius ad quinque suprascripta reducitur entium diversitas quam
|ad decem quae Architas primum: deinde Aristoteles posuit: vel
|quinque quae ponit Plotinus: vel ad quatuor quae ponunt Stoici.
II.3.29. Ratio predicamenti unius est absoluta praecisio ab omni extra|neo.
II.3.30. Ratio praedicamenti substantiae est unita perfectio inpartici|patae substantiae.
II.3.31. Ratio praedicamenti quantitatis est extrapositio partis ad partem.
II.3.32. Ratio praedicamenti qualitatis est veritas denominationis per
|inherentem participationem.
II.3.33. Ratio praedicamenti ad aliquid est esse imaginarium.
II.3.34. Nullum est praedicatum formale inparticipatum: quod partia|liter praedicari non possit de intelligentia.
II.3.35. Sicut de solo intellectu vere dicitur quod est ignis: et quod est aqua:
|quod est motus: et quod est status: ita de sola anima vere dicitur quod frige|fit quod calefit: quod stat quod movertur.
II.3.36. Sicut intellectus dei unitatem multiplicat: ita anima intelle|ctus multitudinem quantificat et extendit.
II.3.37. Primum intelligibile cum primo intellectu: et primum scibile
|cum primo sciente coincidit.
II.3.38. In animis deterioris notae est ratio per modum sensus: in ani|mis sublimioribus est sensus per modum rationis.
II.3.39. Dictum illud mirabile illius barbari Nympharum et demonum
|consortis de .clxxxiiii. mundis in figura triangulari cum tribus
|unitatibus angularibus: et una media constitutis rectissime intel|ligetur si ab unitate intelligibili trinitatem intellectualem: ani|malem et seminalem et principalium mundi partium per primum
|sphericum numerum computationem intellexerimus.
II.3.40. Posse animam per viam purgatoriam absque alio studio vel in-
|vestigatione per solam modicam et facillimam collationem et ad|vertentiam super iam desuper habita intelligibilia perfectam om|nium scibilium scientiam acquirere non solum Platonici philo|sophi: Sed etiam inter Peripateticos hi de quibus minus videtur
|Avenrois sequaces habent concedere.
II.3.41. Sicut se habet sensus communis in cognitione accidentalium
|qualitatum: et quantitatis materialis: ita se habet ratio in cogni|tione substantialium qualitatum et quantitatis formalis servata
|proportione quod ille sensualiter haec rationaliter agit.
II.3.42. Infinitas dei super excedentiam ad esse intellectuale et viam my|sticae theologiae probari potest: et ad id probandum omnis alia
|via inefficax est.
II.3.43. Actus quo foelicitatur natura angelica et rationalis ultima foe|licitate: nec est actus intellectus: nec voluntatis: Sed est unio uni|tatis quae est in alteritate animae cum unitate quae est sine alteri|tate.
II.3.44. Aristoteles libro methaphysicae de deo non tractat nisi in
|ultimo capitulo duodecimi quod incipit. Considerandum est eti|am utronam modo universum habet bonum.
II.3.45. Ordo librorum methaphysicae post naturales eo modo quo
|eos ordinavit Aristoteles secundum nullum processum sive composi|tivum sive resolutivum potest esse rectus.
II.3.46. Dato quocunque obiecto practicabili nobilior est operatio quae
|eum practicat quam quae eum contemplatur si coetera sint paria.
II.3.47. Melius potest salvari textus Aristotelis qui dicit omnem ani|mam esse immortalem quam qui dicit omnem animam esse mortalem.
II.3.48. Praeter tria demonstrationis genera: quia propter quid et sim|pliciter quae ponunt Aristoteles et commentator datur quartum
|genus demonstrationis quae dici potest demonstratio converti|bilitatis fortius omnibus praedictis.
II.3.49. Magis improprie dicitur de deo quod sit intellectus vel intelligens
|quam de anima rationali quod sit angelus.
II.3.50. Sola materia sufficit ad id salvandum: cuius gratia Aristoteles
|et alii philosophi privationem inter principia naturalia posuerunt.
Correlarium. Privatio non est ponenda inter principia natu-
|ralia.
II.3.51. Tria sunt principia rerum naturalium: materia: motus: et forma.
II.3.52. Eadem est scientia de deo: homine: et materia prima: et qui de
|uno scientiam habuerit: habebit et de reliquis servata proporti|one extremi ad extremum: medii ad extrema: et extremorum ad
|medium.
II.3.53. Qui primam materiam negat: nec sensui contradicit: nec ra|tionem physicam negat.
II.3.54. Ad probandum primam materiam esse magis certificat vel via
|numerorum: vel via catholicae philosophiae: quam ulla ratio physica
|in qua sensus habeat introitum.
II.3.55. Qui ordinem hebraicae linguae profunde et radicaliter tenue|rit: atque illum proportionabiliter in scientiis servare noverit: cuius|cunque scibilis perfecte inveniendi: normam et regulam habebit.
II.3.56. Preter distinctionem rei et rationis ponenda est distinctio ter|tia: quam ego appello inadequationis.
II.3.57. Species inimicitiae quae a lupo ad ovis aestimativam multipli|cantur: non accidentis alicuius: Sed substantiae species sunt.
II.3.58. Formalitas est adaequatum obiectum intellectus.
II.3.59. Ubicunque datur aliqua natura composita ex pluribus naturis
|actu in ea remanentibus: semper in ea nobilior est substantiali|ter: aliae accidentaliter.
II.3.60. Nihil intelligit actu et distincte anima nisi seipsam.
II.3.61. Tota substantia animae rationalis est pars intellectualis.
II.3.62. Anima seipsam semper intelligit: et se intelligendo quodammo|do omnia entia intelligit.
II.3.63. Quamvis in anima ita sit actu natura intellectualis per quam
|cum angelo convenit sicut est natura rationalis per quam ab
|eo distinguitur. Nihil tamen intrinsecum est in ea: per quod possit sine
|propria specie aliquid a se distinctum intelligere.
II.3.64. Intellectualis natura quae est in anima rationali supra naturam rationalem
|precise differt a natura intellectuali pura: sicut differt pars a toto.
II.3.65. Quia intellectus animalis differt ab intellectu intellectuali ut
|pars media: non ut pars tantum: ideo intellectuali totalitati ma|gis parificatur.
II.3.66. Potest anima per extrinsecam informationem ad hoc devenire: ut
|omnia per substantialem suam formam indivisibiliter intelligat.
II.3.67. Cuilibet seriei animarum unus correspondet purus intellectus.
II.3.68. Omnes animae coelestes in primo intellectu unum sunt.
II.3.69. Rationabile est secundum philosophiam omnem seriem animalem
|in proprio beatificari intellectu: quod tamen non assertive sed
|probabiliter dictum sit.
II.3.70. Cum tres fuerint qui dicerent omnia esse unum. Zenophanes
|Parmenides et Melissus: videbit qui diligenter eorum dicta per|scrutabitur. Zenophanis unum illud esse quod est simpliciter unum.
|Unum Parmenidis non unum absolute ut creditur: Sed ens unum.
|Unum Melissi esse unum habens ad unum Zenophanis extrema|lem correspondentiam.
II.3.71. Empedocles per litem et amicitiam in anima nihil aliud intelli|git quam potentiam sursum ductivam et deorsum ductivam in ea: quas
|ego credo proportionari in scientia sephirot aeternitati et decori.