conclusiones magicae numero
|xxvi. secundum opinionem pro|priam.
II.9.1. Tota Magia quae in usu est apud modernos: et quam merito
|exterminat ecclesia nullam habet firmitatem: nullum fundamen|tum: nullam veritatem: quia pendet ex manu hostium primae ve|ritatis: potestatum harum tenebrarum: quae tenebras falsitatis
|male dispositis intellectibus obfundunt.
II.9.2. Magia naturalis licita est et non prohibita: et de huius scien|tiae universalibus theoricis fundamentis pono infrascriptas con|clusiones secundum propriam opinionem.
II.9.3. Magia est pars practica scientiae naturalis.
II.9.4. Ex ista conclusione: et conclusione paradoxa dogmatizante .xlvii.
|sequitur quod magia sit nobilissima pars scientiae naturalis.
II.9.5. Nulla est virtus in caelo: aut in terra seminaliter et separata quam
|et actuare et unire magus non possit.
II.9.6. Quodcunque fiat opus mirabile sive sit magicum: sive cabalisti|cum: sive cuiuscunque alterius generis: principalissime referendum
|est in deum gloriosum et benedictum: cuius gratia supercaelestes
|mirabilium virtutum aquas super contemplativos homines bo|nae voluntatis quotidie pluit liberaliter.
II.9.7. Non potuerunt opera Christi vel per viam magiae vel per viam
|cabalae fieri.
II.9.8. Miracula Christi non ratione rei factae: Sed ratione modi faci|endi suae divinitatis argumentum certissimum sunt.
II.9.9. Nulla est scientia quae nos magis certificet de divinitate Chri|sti: quam magia et cabala.
II.9.10. Quod magus homo facit per artem fecit natura naturaliter
|faciendo hominem.
II.9.11. Mirabilia artis magicae non sunt nisi per unionem et actuatio|nem eorum quae seminaliter et separate sunt in natura.
II.9.12. Forma totius magicae virtutis est ab anima hominis stante et
|non cadente.
II.9.13. Magicam operari non est aliud quam maritare mundum.
II.9.14. Siqua est natura immediata nobis quae sit vel simpliciter: vel
|saltem ut multum rationaliter rationalis: magicam habet in sum|mo: et eius participatione potest in hominibus esse perfectior.
II.9.15. Nulla potest esse operatio magica alicuius efficaciae nisi anne|xum habeat opus cabalae explicitum vel implicitum.
II.9.16. Illa natura quae est Orizon temporis aeternalis: est proxima ma|go: sed infra eum.
II.9.17. Illius naturae quae est orizon temporis et aeternitatis propria
|est magia: inde est petenda per modos debitos: notos sapientibus.
II.9.18. Illius natura quae est orizon aeternitatis temporalis: est mago
|proxima: sed super eum et ei propria est cabala.
II.9.19. Ideo voces et verba in magico opere efficaciam habent: quia
|illud in quo primum magicam exercet natura vox est dei.
II.9.20. Quaelibet vox virtutem habet in magia inquantum dei voce
|formatur.
II.9.21. Non significativae voces plus possunt in magia: quam significative:
|et rationem conclusionis intelligere potest qui est profundus ex
|praecedenti conclusione.
II.9.22. Nulla nomina ut significativa. et inquantum nomina sunt sin|gula et per se sumpta in magico opere virtutem habere possunt
|nisi sint hebraica: vel inde proxime derivata.
II.9.23. Quilibet numerus preter ternarium et denarium sunt materiales
|in magia: isti formales sunt: et in magica arithmetica sunt nume|ri numerorum.
II.9.24. Ex secretioris philosophiae principiis necesse est confiteri plus
|posse caracteres et figuras in opere Magico: quam possit quaecunque
|qualitas materialis.
II.9.25. Sicut caracteres sunt proprii operi magico: ita numeri sunt pro|prii operi cabalae medio existente inter utrosque et appropriabili
|per declinationem ad extrema usu litterarum.
II.9.26. Sicut per primi agentis influxum si sit specialis et immediatus
|fit aliquid quod non attingitur per mediationem causarum ita per opus
|cabale si sit pura cabala et immediata fit aliquid ad quod nulla
|magia attingit.