conclusiones philosophice secun|dum propriam opinionem numero
|lxxx. que licet a communi philo|sophia dissentiant: a communi ta|men philosophandi modo non mul|tum abhorrent.
II.2.1. Potest a specie in sensu exteriori existente immediate abstra|hi species universalis.
II.2.2. Intentio secunda est ens rationis habens se per modum formae
|qualitative ab operatione intellectus proveniens consequutive
|non effective.
II.2.3. Nec prima intentio: nec secunda intentio alicubi sunt subie|ctive.
II.2.4. Est devenire in corporibus ad aliquid quod ita corporaliter lo|cat quod corporaliter non locatur: et illud est ultima sphera sicut in
|intelligibilibus est devenire ad aliquid quod ita intelligibiliter
|locat: quod nullo modo locatur: et illud est deus.
Correlarium. Non est quaerendum quomodo ultima sphera
|locatur: Sed absolute concedendum quod non locatur.
II.2.5. Singulare non intelligitur ab intellectu: nec secundum veritatem: nec
|secundum etiam opinionem Aristotelis Commentatoris et Thommae.
II.2.6. Licet intellectus non intelligat singulariter: ab ipso tamen est
|quod perfecte cognoscatur singulare.
II.2.7. Quaelibet res quaecunque sit illa in puritate sui esse constituta est
|intelligens: intellectus: et intellectum.
II.2.8. Ex praedicta conclusione habetur quare materia sit principium
|incognoscibilitatis et intellectus agens cognoscibilitatis:
II.2.9. Illa dicitur actio immanens quae non est subiective in illo quod
|passive per eam denominatur: et per hoc distinguitur a transe|unte.
II.2.10. Omnis alius modus praeter eum quem dixit praecedens conclusio est
|insufficiens ad distinguendum actionem immanentem a transe-
|unte.
II.2.11. Cum dicit Avenrois non esse aliud medium ad probandum
|abstractum praeter aeternitatem motus: non intelligit de quocunque
|abstracto: Sed de eo quod ultimato gradu abstractionis est ab|stractum a corpore.
II.2.12. Esse corporeum non habet res ab aliqua forma substantiali
|vel gradu formae substantialis.
II.2.13. Sex transcendentia quae ponit communis doctrina: a iuniori|bus latinis sunt efficta: ea et graeci peripatetici: et princeps eorum
|Aristoteles nescit.
II.2.14. Necessarium est apud Aristotelem primam causam movere de
|necessitate.
II.2.15. Impossibile est: et omnino irrationale apud Aristotelem om|nia evenire de necessitate respectu cuiuscunque causae illa necessi|tas accipiatur.
II.2.16. Tractatus suppositionum ad logicum non pertinet.
II.2.17. Non potuit mundus esse a deo ab aeterno efficienter efficien|tia vera quae est reductio de potentia ad actum.
II.2.18. Potuit produci et fuit de facto secundum Aristotelem et Commenta|torem productus ab aeterno mundus a deo efficientia quae est na|turalis fluxus et effectualis consequtio.
II.2.19. Qui negat coelum esse animatum: ita ut motor eius non sit
|forma eius non solum Aristoteli repugnat: Sed totius Philoso|phiae fundamenta destruit.
II.2.20. In actibus nostri intellectus non est successio ratione potentia|rum sensitivarum et deservientium ut credunt moderni: Sed eo
|quia rationalis est.
II.2.21. Notitia de novo acquisita fit ex praecedenti cognitione tanquam
|ex termino a quo: et tanquam ex causa effectiva partiali: formali: di|rectiva: et tanquam ex causa praedisponente materiali.
II.2.22. Ille habitus est practicus qui est formaliter regulativus alicu|ius operationis habituati.
II.2.23. Habitus habet esse practicum et speculativum ab obiecto rela|to ad subiectum in quo est: Intellectus autem dicitur practicus vel
|speculativus a fine quem sibi proponit habituatus.
II.2.¶24. Habitus practicus a speculativo finibus distinguitur.
II.2.25. Praxis est operatio quae non est formaliter cognitio: et potest
|esse recta: et non recta: rectificabilis per habitum ut per partiale
|rectificationis effectivum quo practicans habituatur.
II.2.26. Practicum et speculativum sunt differentie accidentalis habitus.
II.2.27. Theologia viatoris ut viatoris est: simpliciter practica dicen|da est.
II.2.28. Totam medicinam practicam esse: et ut verum asserimus: et ut
|consonum dictis ac sententiae Avenrois.
II.2.29. Logica est practica.
II.2.30. Sensus communis non est distinctus a sensu visus: auditus: odo|ratus: gustus: et tactus.
II.2.31. Non dari species intelligibiles a phantasmatibus abstractas et
|ut veram: et commentatoris et Alberti sententiam asserimus.
II.2.32. In omni quaestione per demonstrationem scibili oportet prae|cognoscere quid subiecti et passionis: non intelligendo per quid
|quid nominis ut intelligunt expositores: Sed quid rei.
II.2.33. Possibilis est regressus a causa ad effectum absque negatione quam
|somniat Burleus.
II.2.34. Tenentes minima naturalia in qualitatibus: non propterea ha|bent negare motum alterationis fieri in tempore successive.
II.2.35. Necessarium est tenere secundum Avenroem quod forma generis sit rea|liter alia a forma speciei nec oppositum stat cum principiis do|ctrinae suae.
II.2.36. Demonstratio Aristotelis in .vii. Physicorum quod omne quod
|movetur: movetur ab alio nihil probat eorum quae vel Thom|mas: vel Scotus: vel Egidius quem sequitur Iohanes de Ganda|vo: vel Gratiadeus: vel Burleus: vel alii quos ego legerim inten|dunt: Sed tantum: quod optime dixit Commentator a latinis
|omnibus expositoribus male intellectus: et est quod in quolibet mo|to motor est alius a mobili vel secundum naturam vel secundum subiectum.
II.2.37. Demonstratio .vii. Physicorum probat evidenter quod coelum non
|movetur a se: datis principiis Avenrois veris utique et firmissimis.
II.2.38. Ordo librorum naturalis philosophiae ab Aristotele est iste. Li|ber Physicorum: coeli et mundi: de generatione: metheororum:
|mineralium: de plantis: de generatione animalium: de partibus
|animalium: de progressu animalium: de anima: tum libri qui di|cuntur parvi naturales.
Correlarium. Qui librum de anima sextum naturalium vo|cant: ab Aristotelis mente omnino discordant.
II.2.39. Omnis via salvans dictum Aristotelis quod venti orientalis sint
|calidiores occidentalibus: praeter viam animationis coeli est fri|vola et nulla.
II.2.40. Nec ab Aristotele nec ab expositoribus adducte rationes de
|salsedine maris sunt sufficientes: nec potest ulla maxime stante
|mosaica veritate sufficientior assignari quam causalitas eiusdem uni|versalis providentiae quae et in terra discooperitionem operata est.
II.2.41. Nulla pars coeli differt ab alia secundum lucidum et non lucidum: sed
|secundum magis et minus lucidum.
II.2.42. Modus ab Aristotele datus quomodo calefiant inferiora a su|perioribus nullo modo rectus apparet.
II.2.43. Haec duo stant simul et ambo credo simul esse vera: et quod ratio
|Avenrois in commento ultimo primi Physicorum contra Avi|cennam concludat et quod cum hoc rationes Avicennae ad proban|dum primum principium sunt bonae et efficaces.
II.2.44. Si intelligentias esse in genere secundum Aristotelem dixerit Thom|mas: non minus sibi quam Aristoteli repugnabit.
II.2.45. Si unitas generis non est solum ex parte concipientis: Sed eti|am ex parte concepti: necesse est quaecunque sunt in eodem gene|re logico: esse in eodem genere Physico.
II.2.46. Scientia est realiter relativa: et scibile ad eam per accidens re|fertur.
II.2.47. Tenendo communem modum doctorum: quod scilicet de deo ali|quid formaliter praedicetur: dico duas conclusiones proximas:
|quarum haec est prima quod solus deus ita est substantia quod nullo mo|do est non substantia.
II.2.48. Secunda: Deus ideo non est in genere quia est substantialiter
|substantia.
II.2.49. Ponere differentiam inter simitatem et albedinem aut consi|milia accidentia per hoc quod illud separabile sit: illud inseparabile
|a certo subiecto fictitium est.
II.2.50. Differentia quae inter suprascripta accidentia apparet ex sola
|voluntate nominum impositione originatur.
II.2.51. Necessarium est dicere secundum Avenroem quod substantia est de in|trinseca quiditate accidentis: et est opinio et Aristoteli et philo|sophiae maxime consona.
II.2.52. In definitione substantiarum naturalium non esse ponendam
|materiam et Avenroi et Alberto consentanea sententia est.
II.2.53. Si Thommas dixerit in intelligentiis secundum Aristotelem esse acci|dentia: non Aristoteli modo: Sed sibiipsi contradicet.
II.2.54. Iste propositiones sunt concedende ut omnino vere. Materia
|prima fit asinus: bos: et similia.
II.2.55. In composito materiali non sunt duae precisae entitates et distin|ctae: Sed una entitas.
II.2.56. Sonum non ex motu aeris intercepti inter duo corpora se per|cutientia: ut tenet Aristoteles: et expositores eius: Sed ex contactu
|tali talium vel talium corporum: talem vel talem sonum causari dico.
II.2.57. Rationes quas adducunt peripatetici ad probandum quod in cau|sis essentialiter ordinatis non eatur in infinitum: non convincunt
|de necessitate falsitatem positi.
II.2.58. Virtutem sensitivam sensus communis sicuti non a virtutibus
|sensitivis sensuum exteriorum ut dixit conclusio .xxx. ita nec a
|virtutibus sensitivis sensuum interiorum: phantastica: sive ima|ginativa: cogitativa et memorativa: subiecto id est re differre: et ut
|veram: et ut Aristotelis Platonisque sententiam asserimus.
II.2.59. Dico omnes qualitates elementorum symbolas: esse diversa|rum specierum.
II.2.60. Si qua est ponenda figura quarta syllogismorum: illa est ponenda
|quam Galienus ponit: non quam et Franciscus Maironis et Petrus
|Mantuanus pueriliter confinxerunt: rectius est tamen nullam ponere.
II.2.61. De materia ut ex ea per se fiunt res tractare methaphysicum:
|physicum autem ut ex ea res fiunt per accidens habemus dicere
|secundum doctrinam Aristotelis.
II.2.62. Dictio exclusiva addita uni relativo: correlativum non excludit.
II.2.63. Non debet concedi partem in toto quantitativo a suo toto esse
|aliquo modo actu distinctam.
II.2.64. Opinio quae Avicennae ascribitur quod illud unum: quod cum en|te convertitur sit unum quod est principium numeri: et ita conse|quenter quod unaquaeque res sit una per intentionem additam essen|tiae suae si non est necessario vera: est tamen probabilis et defen|detur a me.
II.2.65. Licet potentia intellectiva in nobis sit accidens: in angelis ta|men est substantia.
II.2.66. Formalitas est actualitas apta per se perficere possibilem intel|lectum.
II.2.67. Si ex concursu elementorum fiat mixtum: quocunque modo po|nantur elementa manere immixto fiet mixtum ex elementis: ut
|ex materia digesta a calido spirituali: vaporoso elevato ab eis.
II.2.68. In omnibus infra deum eadem est materia secundum essentiam: diver|sa secundum esse.
II.2.69. Quiditates physicarum naturarum adequato concepto et pro|prio concipi possunt sine accidentibus: sive a methaphysico sive
|a physico considerentur.
II.2.70. Corpus organicum quod est materia animae: et ponitur in dif|finitione eius ab Aristotele est corpus et organicum per formam
|essentialiter distinctam ab anima eum perficiente.
II.2.71. Secundum omnes philosophos dicendum est deum necessario
|agere quicquid agit.
II.2.72. Qui dubitat ex intelligibili et intellectu magis vere et substan|tialiter fieri unum quam ex materia et forma materiali non est philo|sophus.
II.2.73. Tenendo opinionem de anima intellectiva quam tenet Com|mentator: videtur mihi rationabiliter tenendum illam animam nul|lius accidentis esse subiectum: et positionem hanc tanquam veram de|fendam: quanquam utrum hoc ille tenuerit: ego non definio.
II.2.74. Dico secundum Thommam dicendum esse in actu reflexo intellectus
|consistere beatitudinem nostram.
II.2.75. Diffinitio naturae coelestia comprehendit et ly et copulative
|tenetur et non disiunctive.
II.2.76. Sicut quilibet philosophus habet dicere quod virtutes sensitive
|sunt in corde: ita quilibet medicus habet dicere: quod sint in cerebro.
II.2.77. Quod dicitur a communi scola philosophantium omnium la|tinorum de prima operatione intellectus: error est: quia non est
|alia operatio partis rationalis quam ille duae quas ipsi secundam et
|tertiam ponunt Compositio scilicet et Discursus.
II.2.78. Accidentia nullo modo debent dici entia: Sed entis.
II.2.79. Sex principia sunt formae absolutae.
II.2.80. Siqua est lingua prima et non casualis: illam esse Hebraicam
|multis patet coniecturis.