Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones de mathematicis se|cundum opinionem propriam nu|mero .lxxxv.

annotated II.7.1. Mathematicae non sunt verae scientiae.

annotated II.7.2. Si foelicitas sit in speculativa perfectione: mathematicae non |faciunt ad foelicitatem.

annotated II.7.3. mathematicae scientiae non sunt propter se: Sed ut via ad alias |scientias quaerendae.

annotated II.7.4. Sicut subiecta mathematicorum si absolute accipiantur: intel|lectum nihil perficiunt: ita si ut imagines accipiantur superiorum: |immediate nos ad intelligibilium speculationem manu ducunt.

annotated II.7.5. Sicut dictum Aristotelis de antiquis dicentis quod ideo errarunt |in physica contemplatione: quia mathematice res physica tra|ctarunt: verum esset si illi materialiter mathematica non forma|liter accepissent ita est verissimum modernos qui de naturalibus |mathematice sidputatnt naturalis philosophiae fundamenta de|struere.

annotated II.7.6. Nihil magis nocivum theologo quam frequens et assidua in ma|thematicis euclidis exercitatio.

annotated II.7.7. Sicut medicina movet spiritus principaliter ut regunt corpus: |ita musica movet spiritus ut serviunt animae.

annotated II.7.8. Medicina sanat animam per corpus: musica autem corpus per |animam.

annotated II.7.9. Per arithmeticam non materialem: Sed formalem habetur op|tima via ad prophetiam naturalem.

annotated II.7.10. Ioachin in prophetiis suis alia via non processit quam per numeros |formales.

annotated II.7.11. Per numeros habetur via ad omnis scibilis investigationem et in- |tellectionem: ad cuius conclusionis verificationem polliceor me ad |infra scriptas. lxxiiii. questiones per viam numerorum responsurum.

previous next

Prev

Next

questiones ad quas pollicetur |se per numeros responsurum:.

annotated II.7a.1. Utrum sit deus.

annotated II.7a.2. Utrum sit infinitus.

annotated II.7a.3. Utrum sit causa omnium rerum.

annotated II.7a.4. Utrum sit simplicissimus.

annotated II.7a.5. Utrum sit intelligens.

annotated II.7a.6. Quomodo deus intelligat.

annotated II.7a.7. An sit dare naturam superiorem natura intellectuali.

annotated II.7a.8. An esse quiditativum rei sit intimius esse quod habeat res.

annotated II.7a.9. Quid de humanitate in sua precisissima abstractione possit prae|dicari: et quid non.

annotated II.7a.10. Quomodo elementa sint in caelo.

annotated II.7a.11. Quis modus debeat teneri in investigatione uniuscuiusque scibilis.

annotated II.7a.12. Utrum supra naturam rerum corporalium sit dare naturam ra|tionalem incorpoream.

annotated II.7a.13. Utrum supra naturam rationalem sit dare naturam intellectualem.

annotated II.7a.14. Utrum inter naturam rationalem et intellectualem sit aliuqa |natura media.

annotated II.7a.15. Utrum inter naturam intellectualem et deum sit aliquam natura media.

annotated II.7a.16. Utrum in aliqua natura: contradictioria se compatiantur.

annotated II.7a.17. Utrum in aliqua natura coincidant contradictoria.

annotated II.7a.18. Quis numerus annorum sit naturaliter debitus vitae boni hominis.

annotated II.7a.19. Quis sit numerus annorum naturaliter debitus vitae mali hominis.

annotated II.7a.20. Quot sint gradus principales naturarum universi.

annotated II.7a.21. Utrum natura corporea ut talis sit activa vel tamen sit passiva.

annotated II.7a.22. Quid dicat corpus.

annotated II.7a.23. Utrum sint in materia dimensiones interminate.

annotated II.7a.24. Utrum sit melius deum causare res quam non causare.

annotated II.7a.25. Utrum creatio rerum ad extra: procedat necessario a divina es|sentia in tribus personis hypostatizata.

annotated II.7a.26. Utrum inter causam et causatum necessario mediet aliquid.

annotated II.7a.27. Utrum recte multitudo scibilium ad decem praedicamentorum |numerum sit reducta.

annotated II.7a.28. Quae sit differentia inter modum intelligendi angelorum: et |animarum rationalium.

annotated II.7a.29. Quae sit differentia inter modum intelligendi dei et angelo|rum.

annotated II.7a.30. Utrum natura angelica sit quodammodo omnia.

annotated II.7a.31. Utrum natura rationalis sit quodammodo omnia.

annotated II.7a.32. Utrum possint esse plures dei.

annotated II.7a.33. Utrum detur infinitum in natura.

annotated II.7a.34. Quomodo differat infinitas quam theologi attribuunt deo: |ab illam quam dicunt philosophi impossibile esse dari.

annotated II.7a.35. Utrum deus sit omnia in onmnibus.

annotated II.7a.36. Quomodo differat esse creaturarum ab esse dei.

annotated II.7a.37. Quae pertineant ad condiserationem theologi.

annotated II.7a.38. Quando futura sit saeculi consumatio.

annotated II.7a.39. Quis et qualis erit rerum status in saeculi consumatione.

annotated II.7a.40. Quae opinio verior de trinitate Arrii. Sabellii. Eucliph. aut fi|dei catholicae.

annotated II.7a.41. Utrum formae sensibiles sint intelligibiliter in angelo.

annotated II.7a.42. Utrum in angelo sit aliud quam intelligens: intellectio et intelle|ctum.

annotated II.7a.43. Utrum haec in angelo realiter: an ratione distinguantur.

annotated II.7a.44. Utrum sit eadem natura moventis et moti motu physico.

annotated II.7a.45. Utrum sit dare aliquid quod secundum suam naturam sit pura poten|tia: quam philosophi vocant materiam primam.

annotated II.7a.46. Utrum mediate vel immediate et quomodo materia prima de|pendeat a deo.

annotated II.7a.47. Utrum omne quod est infra deum sit compositum ex actu et |potentia.

annotated II.7a.48. Utrum sit materia eiusdem rationis in omnibus.

annotated II.7a.49. Utrum aliqua res creata possit esse inmunis ab imperfectione.

annotated II.7a.50. Quae naturae sint aptae foelicitari.

annotated II.7a.51. Utrum foelicitas consistat in intellectu an in voluntate.

annotated II.7a.52. Utrum quantitas sit per se vel participative visibilis.

annotated II.7a.53. Utrum natura intellectualis sit deo semper unita.

annotated II.7a.54. Utrum in natura intellectuali plus sit imperfectionis quam perfe|ctionis.

annotated II.7a.55. Cuius naturae propria sit vera mobilitas.

annotated II.7a.56. Utrum animae conveniat modus scientiae per viam numerorum.

annotated II.7a.57. Quis sit primus modus praedicandi per se.

annotated II.7a.58. Quis sit secundus modus praedicationis per se.

annotated II.7a.59. Utrum diffinitio investigetur per demonstrationem.

annotated II.7a.60. Quare solum de inherentia passionis ad subiectum habetur |scientia.

annotated II.7a.61. Utrum anima rationalis sit materialis.

annotated II.7a.62. Utrum sit incorruptibilis.

annotated II.7a.63. Utrum universaliter intelligat.

annotated II.7a.64. Utrum sicut est dare mundum sensibilem: ita sit dare mundum |intelligibilem.

annotated II.7a.65. Utrum sit maior vel minor numerus separatarum specierum |quam materialium.

annotated II.7a.66. Quare in opere secundae diei non est dictum. Et vidit deus quo|niam bonum.

annotated II.7a.67. Quare sexta numeratio homo dicitur.

annotated II.7a.68. Quare sex diebus dicitur deus omnia perfecisse.

annotated II.7a.69. Quid significet deum septima die quievisse.

annotated II.7a.70. Utrum distinguatur irascibilis a concupiscibili.

annotated II.7a.71. Quae sit distinctio inter potentias animae cognoscitivas.

annotated II.7a.72. Cur homines naturaliter appetant victoriam.

annotated II.7a.73. Cur naturalis sit homini modus cognoscendi per rationem phan|tasiae coniunctam.

annotated II.7a.74. Utrum in caelo sint descripta et significata omnia cuilibet sci|enti legere.

Annotations

Sort by:

 

All: 85 conclusiones según propia opinión sobre las matemáticas