This content is part of our web archive. It is no longer maintained and may not meet current accessibility standards.

Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones secundum opinio|nem propriam in doctrina abu|caten avenan qui dicitur auc|tor de causis.

annotated II.6.1. Cum dixit Abucaten Avenan animam esse supra tempus: in|telligendum est de anima absoluta secundum substantiam praescinden|do ab omni operatione quae competit ei inquantum est anima.

annotated II.6.2. Cum dicit Abucaten. Omnis anima nobilis tres habet opera|tiones. divinam: intellectualem: et animalem: ita est intelligen|dum quod primam habeat per imaginem proportionalitatis: secun|dam per formalitatem participationis: tertiam per proprietatem |essentialitatis.

annotated II.6.3. Cum dixit Abucaten Omnem causam primariam plus influe|re: Per plus intelligas eminentiam modi causandi et intimitatem |eius quod in re producitur.

annotated II.6.4. Quamvis dicat Abucaten quod esse quod est primum creatum |est super intelligentiam: non credas tamen illud secundum Hypostasim |esse distinctum ab intelligentia.

annotated II.6.5. Cum dixit Abucaten causam primam superiorem esse omni nar|ratione: non tam propter id habet veritatem quod primo affert quia |scilicet causam ante se non habet quam propter id quod secundario innu|it: quia omne intelligibile unialiter antecedit.

annotated II.6.6. Quod dicit Abucaten: intelligentiam esse substantiam quae non |dividitur: maxime est verum per indiscretam in ea intelligiblilium |ad invicem penetrationem.

annotated II.6.7. Ex praecedenti conclusione potest haberi quomodo intelligen|dum est dictum Abucaten: quod omnis intelligentia est plena for|mis.

annotated II.6.8. Per ultimam propositionem Abucaten possumus intelligere quid |sibi velit illa divisio: quam fecit Plato in prinicipio tractatus Ti|mei: et possumus scire quod sub ea non comprehenditur anima nisi |per viam extremalis conbinationis.

annotated II.6.9. Ex antepenultima propositione Abucaten colligi potest quod de|clinare plus ad sensum quam ad intellectum non est animae ut anima |est: sed ut cadens est.

annotated II.6.10. Cum dicit Abucaten intelligentiam ut divina est regere res: in|telligendum est de regimine statuitivo non ordinativo qui ei con|petit ut intelligentia est.

Annotations

Sort by:

 

All: CONCLUSIONES SEGÚN PROPIA OPINIÓN SOBRE LA DOCTRINA DE ABUCATEN AVENAM, QUIEN SE DICE ES EL AUTOR DEL DE CAUSIS