Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones paradoxe numero |xvii. secundum propriam opinio|nem: dicta primum aristotelis et |platonis: deinde aliorum docto|rum conciliantes qui maxime di|scordare videntur.

annotated II.1.1. Nullum est quaesitum naturale aut divinum: in quo Aristote |les et Plato sensu et re non conveniant: quamvis verbis dissenti|re videantur.

annotated II.1.2. Qui dicunt innascibilitatem esse positivam proprietatem con|stituentem patrem in esse hypostatico incommunicabili: ab opi|nione sancti doctoris a qua multum secundum verba videntur discor|dare nihil discordant.

annotated II.1.3. De ponenda sexta notione quae est inspirabilitas non debent di|scordare Thomistae et Scotistae si recte suorum doctorum funda |menta introspiciunt.

annotated II.1.4. De subiecto Theologiae fundamentaliter et radicaliter con|cordant Thommas Scotus et Egidius. Quamvis in ramis et ver|borum superficie quilibet eorum a quolibet dissentire plurimum |videatur.

annotated II.1.5. De quaestione illa Utrum sit unum esse in Christo: aut plura |esse. Dico Scotum et Thommam non discordare.

annotated II.1.6. De distinctione ex natura rei non debent discordare Thomi|stae et Scotistae: si suos doctores fundamentaliter intelligant.

annotated II.1.7. De attributorum distinctione non discordant Thommas et |Scotus.

annotated II.1.8. In hoc articulo preciso a suis apendiciis. Utrum angelus potu|erit divinam aequalitatem simpliciter appetere non discordat Tho|mas et Scotus.

annotated II.1.9. In materia quid prius cognoscatur magis an minus universale |concordant Thommas et Scotus: Qui maxime in ea discorda|re existimantur: de qua pono infrascriptas tres conclusiones ex |utriusque mente.

annotated II.1.10. De re nominaliter concepta primus conceptus qui habetur: |est conceptus universalissimus.

annotated II.1.11. De re definitive concepta primus conceptus qui habetur est |conceptus universalissimus.

annotated II.1.12. In distinctissima cognitione ultimo nota nobis sunt praedica|ta maxime universalia.

annotated II.1.13. Opinio Commentatoris de dimensionibus interminatis: prin|cipiis et fundamentis doctrinae Sancti Thomae nihil repugnat.

annotated II.1.14. In materia de obiecto intellectus non discordat ut creditur: |Sed concordat Thommas et Scotus.

annotated II.1.15. In quaestione de contingentia ad utrumlibet in materia de ca|su et fortuna: re et fundamentaliter non discordant Avenrois et |Avicenna licet superficie tenus et in verbis eorum oppositum ap|pareat.

annotated II.1.16. An corpus compositum accipiat Physicus a Methaphysico: di|scordare fundamentaliter non possunt Avenrois et Avicenna |et si verbis discrepent.

annotated II.1.17. De modo quo angeli sint in loco non differunt Thommas |et Scotus.