Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones paradoxe numero |lxxi. secundum opinionem propri|am nova in philosophia dogma|ta inducentes.

annotated II.3.1. Sicut esse proprietatum praeceditur ab esse quiditativo: ita esse |quiditativum praeceditur ab esse uniali.

annotated II.3.2. Non possumus dicere quod de re precisissime sumpta aliquid prae|dicetur praedicatione proprie dicta.

annotated II.3.3. Qui attingit rem in diffinitione: attingit rem in alteritate.

annotated II.3.4. Solus ille qui attingit rem in precisione suae unionis: attingit |rem ut est ipsa.

annotated II.3.5. Quanto unusquisque modus cognitionis est eminentior: tanto |in intellectu disproportionato imperfectior evadit et illi inutilior.

annotated II.3.6. Sicut cognitio per demonstrationem habita homini pro com|muni statu quem hic experimur: est perfectissima cognitio: ita |simpliciter inter cognitiones est imperfectissima.

annotated II.3.7. Sicut deus est simpliciter cognitio totius esse: ita intellectus est |diffinitio totius esse: et anima scientia totius esse.

annotated II.3.8. Si Theologia theologice tradatur erit ut de primo subiecto |de eo quod est unialiter unum: et de quolibet quod est secundum suum |esse uniale tanquam de subiecto secundario.

annotated II.3.9. Vera methaphysica tradita methaphysicaliter: est de quolibet |quod est vera forma ut de primo subiecto: et de quolibet quod |est secundum suum esse formale tanquam de obiecto secundario in modo |procedendi demonstrationem negligens.

annotated II.3.10. Sicut in creatura non valet consequentia. Est ens: ergo est: ita |in deo non valet. Est: ergo est ens.

annotated II.3.11. Eadem res in creatura ratione suae actualitatis dicitur esse: et ra|tione suae determinationis dicitur essentia.

annotated II.3.12. Sicut angelus necessario componitur ex essentia et esse: ita ani|ma necessario componitur ex substantia et accidente.

annotated II.3.13. Contradictoria in natura intellectuali se compatiuntur.

annotated II.3.14. Licet sit vera praecedens conclusio: tamen magis proprie dici|tur quod in natura intellectuali non sint contradictoria quam quod se com|patiantur.

annotated II.3.15. Contradictoria coincidunt in natura uniali.

annotated II.3.16. Rationabiliter posuit Aristoteles in suis scientiis primum prin|cipium de quolibet dici alterum contradictoriorum: et de nullo |simul.

annotated II.3.17. In intellectu est hoc et illud: Sed non est hoc extra illud.

annotated II.3.18. Ideo in anima apparet incompossibilitas contradictoriorum: |quia est prima quantitas ponens partem extra partem.

annotated II.3.19. Unumquodque in natura intellectuali habet a sua intelligibili |unitate et quod quodlibet sibi uniat: et quod immaculatam ac inpermi|xtam sibi suam servet proprietatem.

annotated II.3.20. Ipseitas uniuscuiusque tunc maxime est ipsa: cum in ipsa ita sunt |omnia: ut in ipsa omnia sint ipsa.

annotated II.3.21. Per praedictas conclusiones intelligi potest quae sit omiomeria |Anaxagorae: quam opifex intellectus distinguit.

annotated II.3.22. Nemo miretur quod Anaxagoras intellectum appellaverit inmi|xtum cum sit maxime mixtus: quia maxima mixtio coincidit cum |maxima simplicitate in natura intellectuali.

annotated II.3.23. Sicut formae substantiales in secundo mundo sunt per modum |accidentium: ita formae accidentales sunt in primo mundo per mo|dum substantiarum.

Correlarium. Sicut in primo mundo non est album sed albe|do: ita in secundo mundo non est ignis: Sed igneum.

annotated II.3.24. Non potest dici quod in intellectu ideae: verbi gratia ignis: aquae: |et aeris sint tres ideae: Sed oportet dicere quod sunt ternarius.

annotated II.3.25. Nisi destruamus naturam intellectualem non possumus intel|ligere ideas numerari nisi per intimationem ideae numeri per re|liquas sicut est cuiuslibet per omnes.

annotated II.3.26. Ex praecedentibus conclusionibus potest intelligi qui sit for|malis numerus: quem dixit Pythagoras esse principium omni|um rerum.

annotated II.3.27. Quinque ponenda sunt prima praedicamenta. Unum. Substan|tia. Quantitas. Qualitas et Ad aliquid.

annotated II.3.28. Rectius ad quinque suprascripta reducitur entium diversitas quam |ad decem quae Architas primum: deinde Aristoteles posuit: vel |quinque quae ponit Plotinus: vel ad quatuor quae ponunt Stoici.

annotated II.3.29. Ratio predicamenti unius est absoluta praecisio ab omni extra|neo.

annotated II.3.30. Ratio praedicamenti substantiae est unita perfectio inpartici|patae substantiae.

annotated II.3.31. Ratio praedicamenti quantitatis est extrapositio partis ad partem.

annotated II.3.32. Ratio praedicamenti qualitatis est veritas denominationis per |inherentem participationem.

annotated II.3.33. Ratio praedicamenti ad aliquid est esse imaginarium.

annotated II.3.34. Nullum est praedicatum formale inparticipatum: quod partia|liter praedicari non possit de intelligentia.

annotated II.3.35. Sicut de solo intellectu vere dicitur quod est ignis: et quod est aqua: |quod est motus: et quod est status: ita de sola anima vere dicitur quod frige|fit quod calefit: quod stat quod movertur.

annotated II.3.36. Sicut intellectus dei unitatem multiplicat: ita anima intelle|ctus multitudinem quantificat et extendit.

annotated II.3.37. Primum intelligibile cum primo intellectu: et primum scibile |cum primo sciente coincidit.

annotated II.3.38. In animis deterioris notae est ratio per modum sensus: in ani|mis sublimioribus est sensus per modum rationis.

annotated II.3.39. Dictum illud mirabile illius barbari Nympharum et demonum |consortis de .clxxxiiii. mundis in figura triangulari cum tribus |unitatibus angularibus: et una media constitutis rectissime intel|ligetur si ab unitate intelligibili trinitatem intellectualem: ani|malem et seminalem et principalium mundi partium per primum |sphericum numerum computationem intellexerimus.

annotated II.3.40. Posse animam per viam purgatoriam absque alio studio vel in- |vestigatione per solam modicam et facillimam collationem et ad|vertentiam super iam desuper habita intelligibilia perfectam om|nium scibilium scientiam acquirere non solum Platonici philo|sophi: Sed etiam inter Peripateticos hi de quibus minus videtur |Avenrois sequaces habent concedere.

annotated II.3.41. Sicut se habet sensus communis in cognitione accidentalium |qualitatum: et quantitatis materialis: ita se habet ratio in cogni|tione substantialium qualitatum et quantitatis formalis servata |proportione quod ille sensualiter haec rationaliter agit.

annotated II.3.42. Infinitas dei super excedentiam ad esse intellectuale et viam my|sticae theologiae probari potest: et ad id probandum omnis alia |via inefficax est.

annotated II.3.43. Actus quo foelicitatur natura angelica et rationalis ultima foe|licitate: nec est actus intellectus: nec voluntatis: Sed est unio uni|tatis quae est in alteritate animae cum unitate quae est sine alteri|tate.

annotated II.3.44. Aristoteles libro methaphysicae de deo non tractat nisi in |ultimo capitulo duodecimi quod incipit. Considerandum est eti|am utronam modo universum habet bonum.

annotated II.3.45. Ordo librorum methaphysicae post naturales eo modo quo |eos ordinavit Aristoteles secundum nullum processum sive composi|tivum sive resolutivum potest esse rectus.

annotated II.3.46. Dato quocunque obiecto practicabili nobilior est operatio quae |eum practicat quam quae eum contemplatur si coetera sint paria.

annotated II.3.47. Melius potest salvari textus Aristotelis qui dicit omnem ani|mam esse immortalem quam qui dicit omnem animam esse mortalem.

annotated II.3.48. Praeter tria demonstrationis genera: quia propter quid et sim|pliciter quae ponunt Aristoteles et commentator datur quartum |genus demonstrationis quae dici potest demonstratio converti|bilitatis fortius omnibus praedictis.

annotated II.3.49. Magis improprie dicitur de deo quod sit intellectus vel intelligens |quam de anima rationali quod sit angelus.

annotated II.3.50. Sola materia sufficit ad id salvandum: cuius gratia Aristoteles |et alii philosophi privationem inter principia naturalia posuerunt.

Correlarium. Privatio non est ponenda inter principia natu- |ralia.

annotated II.3.51. Tria sunt principia rerum naturalium: materia: motus: et forma.

annotated II.3.52. Eadem est scientia de deo: homine: et materia prima: et qui de |uno scientiam habuerit: habebit et de reliquis servata proporti|one extremi ad extremum: medii ad extrema: et extremorum ad |medium.

annotated II.3.53. Qui primam materiam negat: nec sensui contradicit: nec ra|tionem physicam negat.

annotated II.3.54. Ad probandum primam materiam esse magis certificat vel via |numerorum: vel via catholicae philosophiae: quam ulla ratio physica |in qua sensus habeat introitum.

annotated II.3.55. Qui ordinem hebraicae linguae profunde et radicaliter tenue|rit: atque illum proportionabiliter in scientiis servare noverit: cuius|cunque scibilis perfecte inveniendi: normam et regulam habebit.

annotated II.3.56. Preter distinctionem rei et rationis ponenda est distinctio ter|tia: quam ego appello inadequationis.

annotated II.3.57. Species inimicitiae quae a lupo ad ovis aestimativam multipli|cantur: non accidentis alicuius: Sed substantiae species sunt.

annotated II.3.58. Formalitas est adaequatum obiectum intellectus.

annotated II.3.59. Ubicunque datur aliqua natura composita ex pluribus naturis |actu in ea remanentibus: semper in ea nobilior est substantiali|ter: aliae accidentaliter.

annotated II.3.60. Nihil intelligit actu et distincte anima nisi seipsam.

annotated II.3.61. Tota substantia animae rationalis est pars intellectualis.

annotated II.3.62. Anima seipsam semper intelligit: et se intelligendo quodammo|do omnia entia intelligit.

annotated II.3.63. Quamvis in anima ita sit actu natura intellectualis per quam |cum angelo convenit sicut est natura rationalis per quam ab |eo distinguitur. Nihil tamen intrinsecum est in ea: per quod possit sine |propria specie aliquid a se distinctum intelligere.

annotated II.3.64. Intellectualis natura quae est in anima rationali supra naturam rationalem |precise differt a natura intellectuali pura: sicut differt pars a toto.

annotated II.3.65. Quia intellectus animalis differt ab intellectu intellectuali ut |pars media: non ut pars tantum: ideo intellectuali totalitati ma|gis parificatur.

annotated II.3.66. Potest anima per extrinsecam informationem ad hoc devenire: ut |omnia per substantialem suam formam indivisibiliter intelligat.

annotated II.3.67. Cuilibet seriei animarum unus correspondet purus intellectus.

annotated II.3.68. Omnes animae coelestes in primo intellectu unum sunt.

annotated II.3.69. Rationabile est secundum philosophiam omnem seriem animalem |in proprio beatificari intellectu: quod tamen non assertive sed |probabiliter dictum sit.

annotated II.3.70. Cum tres fuerint qui dicerent omnia esse unum. Zenophanes |Parmenides et Melissus: videbit qui diligenter eorum dicta per|scrutabitur. Zenophanis unum illud esse quod est simpliciter unum. |Unum Parmenidis non unum absolute ut creditur: Sed ens unum. |Unum Melissi esse unum habens ad unum Zenophanis extrema|lem correspondentiam.

annotated II.3.71. Empedocles per litem et amicitiam in anima nihil aliud intelli|git quam potentiam sursum ductivam et deorsum ductivam in ea: quas |ego credo proportionari in scientia sephirot aeternitati et decori.

Annotations

Sort by:

 

All: SETENTA Y UNA CONCLUSIONES PARADÓJICAS SEGÚN PROPIA OPINIÓN QUE INTRODUCEN NUEVOS DOGMAS EN LA FILOSOFÍA