Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones numero. xv. secundum |propriam opinionem de intelligentia |dictorum zoroastris et exposito|rum eius chaldeorum.

annotated II.8.1. Quod dicunt interpretes chaldei super primum dictum Zoro|astris de scala a tartaro ad primum ignem: nihil aliud significat |quam seriem naturarum universi a non gradu materiae ad eum qui |est super omnem gradum graduate protensum.

annotated II.8.2. Ibidem dico interpretes nihil aliud per virtutes mysteriales in|telligere quam naturalem magiam.

annotated II.8.3. Quod dicunt interpretes super dictum secundum Zoroastris |de duplici aere: aqua et terra: nihil aliud sibi vult nisi quodlibet |elementum quod potest dividi per purum et impurum habere ha|bitatores rationales et irrationales: quod vero purum est tantum: |rationales tantum.

annotated II.8.4. Ibidem per radices terrae nihil aliud intelligere possunt quam vitam |vegetalem: convenienter ad dicta Empedoclis qui ponit transani|mationem etiam in plantas.

annotated II.8.5. Ex dicto illo Zoroastris. Ha ha hos terra deflet usque ad filios: se|quendo expositionem Oziae chaldei: expressam habemus veri|tatem de peccato originali.

annotated II.8.6. Dicta interpretum Chaldeorum super .xi. Amphorismo de |duplici ebriatione Bacchi et Sileni: perfecte intelligentur per di|cta cabalistarum de duplici vino.

annotated II.8.7. Quae dicunt interpretes super .xiiii. amphorismo: perfecte in|telligentur per ea quae dicunt cabaliste de morte osculi.

annotated II.8.8. Magi in .xvii. amphorismo nihil aliud intelligunt per triplex |indumentum ex lino: panno: et pellibus quam triplex animae habita|culum: caeleste: spiritale: et terrenum.

annotated II.8.9. Poteris ex praecedenti conclusione aliquid intelligere de pelli|ceis tunicis quas sibi fecit Adam: et de pellibus quae erant in Ta|bernaculo.

annotated II.8.10. Per canem nihil aliud intelligit Zoroaster: quam partem inratio|nalem animae et proportionalia: quod ita esse videbit qui dili|genter dicta omnia expositorum consideraverit: qui et ipsi sicut |et Zoroaster enigmatice loquuntur.

annotated II.8.11. Dictum illud Zoroastris ne exeas cum transit Lictor [gap for Greek or Hebrew word] |perfecte intelligetur per illud Exodi quando sunt prohibiti Isra|helite exire domos suas in transitu angeli interficientis primoge|nita aegyptiorum.

annotated II.8.12. Per Syrenam apud Zoroastrem nihil aliud intelligas quam par|tem animae rationalem.

annotated II.8.13. Per puerum apud interpretes nihil aliud intellige quam intellectum.

annotated II.8.14. Per dictum illud Zoroastris adhuc tres dies sacrificabitis et non |ultra: apparuit mihi per arithmeticam superioris merchiave il|los computandi dies esse in eo dicto expresse praedictum adven|tum Christi.

annotated II.8.15. Quid sit intelligendum per capras apud Zoroastrem intelli|get qui legerit in libro Bair quae sit affinitas capris et quae agnis |cum spiritibus.

Annotations

Sort by:

 

All: QUINCE CONCLUSIONES SEGÚN PROPIA OPINIÓN SOBRE LA COMPRENSIÓN DE LAS SENTENCIAS DE ZOROASTRO Y SUS EXPOSITORES CALDEOS