Conclusiones CM publice disputandae
previous next

Prev

Next

conclusiones in theologia nume|ro .xxxi. secundum opinionem pro|priam a communi modo dicendi |theologorum satis diversam.

annotated II.4.1. Qui dixerit accidens existere non posse nisi inexistat. Eucha|ristiae poterit sacramentum tenere etiam tenendo panis substan|tiam non remanere ut tenet communis via.

annotated II.4.2. Si teneatur communis via de possibilitate suppositationis in |respectu ad quamcunque creaturam: dico quod sine conversione panis |in corpus Christi vel paneitatis anihilatione potest fieri ut in al|tari sit corpus Christi secundum veritatem sacramenti Eucharistiae: quod |sit dictum loquendo de possibili: non de sic esse.

annotated II.4.3. Ideales rerum formalesque rationes effective a deo in prima cre|ata mente formaliter primo repperiri cum theologica veritate |tenemus.

Correlarium. Ubi ideae sunt idealiter: ibi non sunt formaliter. |ubi sunt formaliter: ibi non sunt idealiter.

annotated II.4.4. Si ponamus deum cognoscere creaturas ut obiectum secunda |rium suae intuitionis ut communiter ponitur dico quod pater prius produ|cit verbum quam creaturas cognoscat.

annotated II.4.5. Attributales perfectiones nec in deo: nec secundum se quiditative sum|pte dicunt diversas rationes in recto et principaliter diffinibiles |vel descriptibiles.

annotated II.4.6. Intuitus divinae cognitionis ad creaturas tanquam obiecta prima|ria vel secundaria formaliter non terminatur ut dicit commu|nis schola theologorum: sed se tantum. et nihil aliud a se intuens |primarie nec secundarie unitive et eminenter: et plus quam equipol|lenter omnia cognoscit.

Correlarium. Non est aliqua multitudo intellectorum in deo |nec creature ut intellecte ponunt in numerum cum divina essen|tia ut intellecta: Sed est penitus unum simplicissimum intellectum.

annotated II.4.7. Tria transcendentia in quibus consistit imago: non dicunt diver|sas rationes in recto et principaliter diffinibiles vel descriptibiles.

annotated II.4.8. Christus non veraciter et quantum ad realem presentiam de|scendit ad inferos ut ponit Thommas et communis via: Sed so|lum quo ad effectum.

annotated II.4.9. Licet ita mihi videatur probabile non est tamen pertinaciter asse|rendum quod anima Christi per alium modum nobis ignotum po|tuerit in infernum descendere.

annotated II.4.10. Illa verba (hoc est corpus etc.) quae in consecratione dicuntur: |materialiter tenentur non significative.

annotated II.4.11. Si teneatur communis via quod actu intellectus attingatur deus: dico duas |sequentes conclusiones quarum haec est prima quod videntes verbum eo |actu quo essentiam divinam attingunt creaturas non attingunt nisi |eminenter equipollenter ad formalem cognitionem. Equipollen|tia non actus sed obiecti.

annotated II.4.12. Beati duplicem habent cognitionem de creaturis eas formaliter |attingentem: quarum altera illative est ex ea qua verbum attingunt |altera secundum quam in re creata creaturam contemplantur.

annotated II.4.13. Non assentior communi sententiae theologorum dicentium posse deum quamli|bet naturam suppositare: Sed de rationali tamen hoc concedo.

annotated II.4.14. Nec crux Christi nec ulla imago adoranda est adoratione la|triae etiam eo modo quo ponit Thommas.

annotated II.4.15. Si non peccasset Adam deus fuisset incarnatus: sed non crucifi|xus.

annotated II.4.16. In quo lumine Iohanes Apocalipsim vidit: in eo apocalipsim |non intellexit.

annotated II.4.17. Primum peccatum angeli fuit peccatum obmisssionis: Secun|dum peccatum luxuriae: Tertium peccatum superbiae.

annotated II.4.18. Dico probabiliter: et nisi esset communis modus dicendi theo|logorum in oppositum firmiter assererem: assero tamen hoc di|ctum in se esse probabile: et est quod sicut nullus opinatur aliquid ita |esse praecise quia vult sic opinari: ita nullus credit aliquid esse ve|rum precise: quia vult credere id esse verum.

Correlarium. Non est in potestate libera hominis credere arti|culum fidei esse verum quando placet et credere eum esse falsum |quando sibi placet.

annotated II.4.19. Nisi essent dicta sanctorum quae in manifesto sui sermonis viden|tur dicere oppositum firmiter assererem hanc et sequentem con|clusionem: assero tamen eas probabiles esse et defendi posse ratio|nabiliter. quarum prima est quod peccatum mortale in se est malum |finitum.

annotated II.4.20. Secunda est quod peccato mortali finiti temporis non debetur pe|na infinita secundum tempus: Sed finita tantum.

annotated II.4.21. Non omnis voluntas dei beneplaciti est efficax.

annotated II.4.22. Dictum Apostoli dicentis: Deus vult omnes homines salvos |fieri positive de voluntate beneplaciti antecedente intelligenda |est.

annotated II.4.23. Voluntas antecedens sic potest describi. Voluntas dei antece|dens est illa qua deus dat alicui naturalia vel antecedentia qui|bus potest aliquid consequi: cui deus paratus est coagere si alius |velit: nec sibi contrarium manifestabit cum praecepto vel consi|lio exequendi permittens eum libere velle agere ad consequtio|nem suae salutis.

annotated II.4.24. Tenendo communem viam theologorum quod foelicitas sit in intellectu |vel in voluntate: dico duas conclusiones: quarum Prima est haec |quod intellectus ad foelicitatem non perveniret nisi esset actus volun|tatis: qui in hoc est ipso actu intellectus potior.

annotated II.4.25. Secunda conclusio est haec. Licet actus intellectus formaliter |foelicitantis attingat obiecti essentiam: tamen quod actus suus circa |illum actus sit foelicitatis: formaliter habet ab actu voluntatis.

annotated II.4.26. Persone in divinis numero distinguuntur.

annotated II.4.27. Personalitates in divinis sunt primo diversae.

annotated II.4.28. Theologice loquendo dico quod in aevo non est successio formali|ter intrinseca continuativa: Sed bene terminativa: secundum phi|losophos tamen aliter dicerem.

annotated II.4.29. Rationabilius est credere Origenem esse salvum: quam credere ip|sum esse damnatum.

Annotations

Sort by:

 

All: 31 tesis de teología según propia opinión bastante diferentes del modo común de decir de los teólogos.