Conclusiones CM publice disputandae

prefatioannot

secundum doctrinam latinorumannot

arrow

1. Alberti Magniannot

arrow

2. Thomae Aquinatisannot

arrow

3. Francisci de Maironisannot

arrow

4. Iohannis Scotiannot

arrow

5. Henrici Gandavensisannot

arrow

6. Egidii Romaniannot

secundum doctrinam Arabumannot

arrow

7. Avenroisannot

arrow

8. Avicennaeannot

arrow

9. Alpharabiiannot

arrow

10. Isaac Narbonensisannot

arrow

11. Abumaronis Babyloniiannot

arrow

12. Moysis Aegyptiiannot

arrow

13. Maumethis Tolletiniannot

arrow

14. Avempacis Arabisannot

secundum Graecosannot

arrow

15. Theophrastiannot

arrow

16. Ammoniiannot

arrow

17. Simpliciiannot

arrow

18. Alexandri Aphrodiseiannot

arrow

19. Themistiiannot

secundum doctrinam Platonicorumannot

arrow

20. Plotini Aegyptiiannot

arrow

21. Adelandi Arabisannot

arrow

22. Porphyrii Tyriiannot

arrow

23. Iamblici Chalcideiannot

arrow

24. Procli Lyciiannot

[ ]

arrow

25. Pythagoraeannot

arrow

26. Chaldeorum theologorumannot

arrow

27. Mercurii Trismegisti Aegyptiiannot

arrow

28. Cabalistarumannot

secundum opinionem propriam

arrow

1. paradoxe numero xvii

arrow

2. philosophice numero lxxxannot

arrow

3. paradoxe numero lxxiannot

arrow

4. in theologia numero xxxiannot

arrow

5. lxii in doctrina platonisannot

arrow

6. in doctrina abucaten avenanannot

arrow

7. de mathematicis numero lxxxvannot

arrow

7a. questionesannot

arrow

8. xv de intelligentia ...annot

arrow

9. magicae numero xxviannot

arrow

10. xxxi intelligendi hymnos orpheiannot

arrow

11. cabalisticae numero lxxiannot

    1. Quicquid dicantannot

    2. Quicquid dicantannot

    3. Scientia quaeannot

    4. Ensoph nonannot

    5. Quilibet hebreusannot

    6. Tria magnaannot

    7. Nullus hannot

    8. Ex praecedentiannot

    9. Siqua estannot

    10. Illud quodannot

    11. Modus quoannot

    12. Non potestannot

    13. Qui operaturannot

    14. Per litteramannot

    15. Per nomenannot

    16. Ex mysterioannot

    17. Qui sciveritannot

    18. Qui coniunxeritannot

    19. Si dictumannot

    20. Si interpretationemannot

    21. Qui coniunxeritannot

    22. Per dictaannot

    23. Per illudannot

    24. Per responsionemannot

    25. Quilibet cabalistaannot

    26. Quilibet Cabalistaannot

    27. Ex principiisannot

    28. Per dicitonemannot

    29. Quod diciturannot

    30. Necessario habentannot

    31. Cum audisannot

    32. Si duplexannot

    33. Per hancannot

    34. Per nomenannot

    35. Si deusannot

    36. Ex praecedentiannot

    37. Qui intellexeritannot

    38. Effectus quiannot

    39. Ex hacannot

    40. Hoc habentannot

    41. Sciri potestannot

    42. Scitur perannot

    43. Per mysteriumannot

    44. Scitur exannot

    45. Scitur inannot

    46. Per eclipsationemannot

    47. Qui scietannot

    48. Quicquid dicantannot

    49. Qui sciveritannot

    50. Cum dicuntannot

    51. Sicut fuitannot

    52. Ex praecedentiannot

    53. Cum fieriannot

    54. Quod dicuntannot

    55. Quod dicuntannot

    56. Qui sciveritannot

    57. Per praecedentemannot

    58. Rectius foretannot

    59. Qui profundeannot

    60. Ex praecedentiannot

    61. Per eandemannot

    62. Qui profundeannot

    63. Sicut Aristotelesannot

    64. In textuannot

    65. Rectius estannot

    66. Ego animamannot

    67. Per dictumannot

    68. Qui sciveritannot

    69. Ex fundamentoannot

    70. Per modumannot

    71. Per idannot

    72. Sicut veraannot

colophon

announcement

registrumannot

trailer

corrigenda

next

Prev

conclusiones cabalisticae nume|ro.lxxi.secundum opinionem pro|priam: ex ipsis hebreorum sapien|tum fundamentis christianam re|ligionem maxime confirmantes.

annotated II.11.1. Quicquid dicant caeteri Cabaliste: ego prima divisione scien|tiam Cabalae in scientiam sephiroth et semot tanquam in practicam |et speculativam distinguerem.

annotated II.11.2. Quicquid dicant alii cabaliste ego partem speculativam caba|lae quadruplicem dividerem conrespondenter quadruplici par|titioni philosophiae quam ego solitus sum afferre. Prima est sci|entia quam ego voco alphabetariae revolutionis conresponden|tem parti philosophiae: quam ego philosophiam catholicam |voco. Secunda: tertia et quarta pars est triplex merchiava conre|spondentes triplici philosophiae particularis de divinis: de medi|is et sensibilibus naturis.

annotated II.11.3. Scientia quae est pars practica cabalae: practicat totam metha|physicam formalem et theologiam inferiorem.

annotated II.11.4. Ensoph non est aliis numerationibus connumeranda: quia est |illarum numerationum unitas abstracta et incommunicata: non |unitas coordinata.

annotated II.11.5. Quilibet hebreus cabalista secundum principia et dicta scientiae Ca|balae cogitur inevitabiliter concedere de trinitate: et qualibet |persona divina: patre: filio: et spiritu sancto: illud precise sine ad|ditione: diminutione: aut variatione: quod ponit fides catholi|ca christianorum.

Correlarium. Non solum qui negant trinitatem: Sed qui alio |modo eam ponunt quam ponat catholica ecclesia sicut Arriani: Sa|belliani: et similes: redargui possunt manifeste si admittantur |principia cabalae.

annotated II.11.6. Tria magna dei nomina quaternaria quae sunt in secretis ca|balistarum per mirabilem appropriationem tribus personis tri|nitatis ita debere attribui: ut nomen [gap for Greek or Hebrew word] sit patris. No|men [gap for Greek or Hebrew word] sit filii. Nomen [gap for Greek or Hebrew word] sit spiritus san|cti. intelligere potest qui in scientia cabalae fuerit profundus.

annotated II.11.7. Nullus hebreus cabalista potest negare quod nomen Iesu: si eum |secundum modum et principia cabalae interpretemur hoc totum preci|se: et nihil aliud significat id est deum dei filium patrisque sapientiam |per tertiam divinitatis personam quae est ardentissimus amoris |ignis naturae humanae in unitate suppositi unitum.

annotated II.11.8. Ex praecedenti conclusione intelligi potest cur dixerit Paulus |datum esse Iesu nomen quod est super omne nomen et cur in no|mine Iesu dictum sit. Omne genu flecti caelestium terrestrium |et infernorum: quod etiam est maxime cabalisticum et potest ex |se intelligere qui est profundus in cabala.

annotated II.11.9. Siqua est de novissimis temporibus humana coniectura: inve|stigare possumus per secretissimam viam cabalae futuram esse con|sumationem saeculi hinc ad annos quingentos et quatuordecim |et dies vigintiquinque.

annotated II.11.10. Illud quod apud Cabalistas dicitur [gap for Greek or Hebrew word] illud est |sine dubio quod ab Orpheo Pallas: a Zoroastre paterna mens: |a Mercurio dei filius: a Pythagora sapientia: a Parmenide sphe|ra intelligibilis nominatur.

annotated II.11.11. Modus quo rationales animae per archangelum deo sacrifican|tur qui a Cabalistis non exprimitur: non est nisi per separatio|nem animae a corpore: non corporis ab anima nisi per accidens: |ut contingit in morte osculi de quo scribitur. praeciosa in conspe|ctu domini mors sanctorum eius.

annotated II.11.12. Non potest operari per puram Cabalam qui non est rationali|ter intellectualis.

annotated II.11.13. Qui operatur in Cabala sine admixione extranei: si diu erit |in opere: morietur ex binsica: et si errabit in opere aut non puri|ficatus accesserit devorabitur ab Azazele per proprietatem iu|dicii.

annotated II.11.14. Per litteram [gap for Greek or Hebrew word] id est scin quae mediat in nomine Iesu si|gnificatur nobis cabalistice quod tum perfecte quievit tanquam in sua |perfectione mundus cum Iod coniunctus est cum Vau: quod fa|ctum est in Christo qui fuit verus dei filius et homo.

annotated II.11.15. Per nomen Iod he vahu he: quod est nomen ineffabile: quod |dicunt Cabaliste futurum esse nomen messiae: evidenter cogno|scitur futurum eum deum dei filium per spiritum sanctum homi|nem factum: et post eum ad perfectionem humani generis super |homines paraclytum descensurum.

annotated II.11.16. Ex mysterio trium litterarum quae sunt in dictione sciabat id |est [gap for Greek or Hebrew word] possumus interpretari cabalistice tunc sabbatiza- |re mundum cum dei filius fit homo: et ultimo futurum sabbatum |cum homines in dei filium regenerabuntur.

annotated II.11.17. Qui sciverit quid est vinum purissimum apud Cabalistas sci|et cur dixerit David. Inebriabor ab ubertate domus tuae: et quam |ebrietatem dixerit antiquus vates Museus esse foelicitatem: et quid |significent tot Bacchi apud Orpheum.

annotated II.11.18. Qui coniunxerit Astrologiam Cabalae videbit quod sabbatizare |et quiescere convenientius fit post Christum die dominico quam die |sabbati.

annotated II.11.19. Si dictum illud Prophetae. Vendiderunt iustum argento ca|balistice exponamus: nihil aliud nobis significat quam hoc scilicet |Deus ut redemptor venditus fuit argento.

annotated II.11.20. Si interpretationem suam adverterint Cabaliste super hac di|ctione: [gap for Greek or Hebrew word] quae significat tunc: de trinitatis mysterio mul|tum illuminabuntur.

annotated II.11.21. Qui coniunxerit dictum Cabalistarum dicentium quod illa nu|meratio quae dicitur iustus et redemptor: dictum etiam Ze cum |dicto Thalmutistarum dicentium quod Isaac ibat sicut ze portans |Crucem suam: videbit quod illud quod fuit in Isaac praefiguratum: |fuit adimpletum in Christo qui fuit verus Deus venditus Ar|gento.

annotated II.11.22. Per dicta Cabalistarum de rubedine Esau: et dictum illud quod |est in Libro Bresit Rhaba quod Esau fuit rubeus: et Rubeus eum ulci|scetur: de quo dicitur. Quare rubeum vestimentum tuum? Ha|betur expresse quod Christus de quo nostri Doctores eundem te|xtum exponunt ille erit qui ultionem faciet de virtutibus immun|dis.

annotated II.11.23. Per illud dictum Hieremiae. Laceravit verbum suum secundum |expositionem Cabalistarum habemus intelligere quod deum san|ctum et benedictum laceravit deus pro peccatoribus.

annotated II.11.24. Per responsionem Cabalistarum ad quaestionem quare in li|bro numerorum coniuncta est particula mortis Mariae particu- |lae vitulae ruffae: et per expositionem eorum super eo passu ubi |Moyses in peccato vituli dixit. Dele me. Et per dicta in libro zo|ar super eo textu. Et eius livore sanati sumus: redarguuntur ine|vitabiliter Hebrei dicentes. non fuisse conveniens ut mors Chri|sti satisfaceret pro peccato humani generis.

annotated II.11.25. Quilibet cabalista habet concedere: quod messias eos a captivi|tate Diabolica et non temporali erat liberaturus.

annotated II.11.26. Quilibet Cabalista habet concedere ex dictis doctorum hu|ius scientiae hoc manifeste dicentium quod peccatum originale in ad|ventu messiae expiabitur.

annotated II.11.27. Ex principiis cabalistarum evidenter elicitur quod per adventum |messiae tolletur circumcisionis necessitas.

annotated II.11.28. Per dicitonem [gap for Greek or Hebrew word] quae bis ponitur in illo textu in prin|cipio creavit deus Caeulum et Terram: ego credo significari a Moy|se creationem naturae intellectualis et naturae animalis quae na|turali ordine praecessit creationem caeli et terrae.

annotated II.11.29. Quod dicitur a Cabalistis quod linea viridis gyrat universum: con|venientissime dicitur ad conclusionem quam ultimam diximus |ex mente Porphyrii.

annotated II.11.30. Necessario habent concedere Cabaliste secundum sua principia quod ve|rus Messias futurus est talis: ut de eo vere dicatur quod est Deus et |dei filius.

annotated II.11.31. Cum audis Cabalistas ponere in Thesua informitatem: intel|lige informitatem per antecedentiam ad formalitatem non per |privationem.

annotated II.11.32. Si duplex Aleph quod est in textu. Non auferetur sceptrum |etc. coniunxerimus ad duplex Aleph quod est in textu. Deus pos|sedit me ab initio: et ad duplex Aleph quod est in textu. Terra |autem erat inanis per viam Cabalae intelligemus ibi Iacob de il|lo vero Messia locutum qui fuit Iesus Nazarenus.

annotated II.11.33. Per hanc dictionem [gap for Greek or Hebrew word] quae scribitur per Aleph: Iod: et |Scin et significat virum quae deo attribuitur: cum dicitur. Vir |belli: de trinitatis mysterio per viam Cabalae perfectissime ad|monemur.

annotated II.11.34. Per nomen [gap for Greek or Hebrew word] id est V quod tribus litteris scribitur |he: uau: et aleph: quod nomen deo propriissime attribuitur et |maxime convenienter non solum ad Cabalistas qui hoc expres|se sepius dicunt: Sed etiam ad theologiam Dionysii Areopagi|tae: per viam Cabalae trinitatis mysterium cum possibilitate in|carnationis nobis declaratur.

annotated II.11.35. Si deus in se ut infinitum: ut unum: et secundum se intelliga|tur ut sic nihil intelligimus ab eo procedere: Sed separationem |a rebus: et omnimodam sui in seipso clausionem et extremam in |remotissimo suae divinitatis recessu profundam ac solitariam re|tractionem de eo intelligimus ipso penitissime in abysso suarum |tenebrarum se contegente: et nullo modo in dilatatione ac pro|fusione suarum bonitatum ac fontani splendoris se manifestan|te.

annotated II.11.36. Ex praecedenti conclusione intelligi potest cur dicatur apud ca|balistas quod deus induit se decem vestimentis quando creavit sae|culum.

annotated II.11.37. Qui intellexerit in dextrali coordinatione subordinationem |pietatis ad sapientiam: perfecte intelliget: per viam Cabalae quo|modo Abraam in die suo per rectam lineam vidit diem Christi |et gavisus est.

annotated II.11.38. Effectus qui sunt sequuti post mortem Christi debent convin|cere quemlibet Cabalistam quod Iesus Nazarenus fuit verus Mes|sias.

annotated II.11.39. Ex hac conclusione et trigesima superius posita sequitur quod quili|bet Cabalista habet concedere quod interrogatus Iesus quis esset re|ctissime respondit dicens. Ego sum principium qui loquor vobis.

annotated II.11.40. Hoc habent inevitabiliter concedere Cabaliste quod verus messi|as per aquam homines purgabit.

annotated II.11.41. Sciri potest in Cabala per mysterium mem clausi cur post se |Christus miserit paraclytum.

annotated II.11.42. Scitur per fundamenta cabale quam recte dixerit Iesus: Antequam na|sceretur Abraam ego sum.

annotated II.11.43. Per mysterium duarum litterarum uau et iod scitur quomodo |ipse messias ut deus fuit principium suiipsius ut homo.

annotated II.11.44. Scitur ex cabala per mysterium partis septentrionalis cur iu|dicabit deus saeculum per ignem.

annotated II.11.45. Scitur in cabala apertissime cur dei filius cum aqua baptismi |venerit et spiritus sanctus cum igne.

annotated II.11.46. Per eclipsationem solis quae accidit in morte Christi sciri potest |secundum fundamenta cabalae quod tunc passus est filius dei et verus messias.

annotated II.11.47. Qui sciet proprietatem Aquilonis in Cabala: sciet cur sathan |Christo promisit regna mundi si cadens eum adorasset.

annotated II.11.48. Quicquid dicant caeteri cabalistae: ego decem spheras sic decem |numerationibus correspondere dico: ut ab aedificio incipiendo |Iupiter sit quartae: Mars quintae: Sol sextae: Saturnus septimae: Ve|nus octavae: Mercurius nonae: Luna decimae: tum supra aedificium |firmamentum tertiae Primum mobile secundae: caelum empyreum |decimae.

annotated II.11.49. Qui sciverit correspondentiam decem preceptorum ad pro|hibentia per coniunctionem veritatis astrologicae cum veritate |theologica videbit ex fundamento nostro praecedentis conclusio|nis quicquid alii dicant Cabalistae primum preceptum primae nu|merationi correspondere: Secundum secundae: Tertium tertiae: |Quartum septimae: Quintum quartae: Sextum quintae: Septi|mum nonae: Octavum octavae: Nonum sextae: Decimum deci|mae.

annotated II.11.50. Cum dicunt cabalistae a septima et octava petendos filios: ita |dicas in merchiava inferiori accipi: ut ab una petatur ut det: ab |altera ne prohibeat. Et quae det et quae prohibeat potest intelli|gere ex praecedentibus conclusionibus qui fuerit intelligens in |Astrologia et cabala.

annotated II.11.51. Sicut fuit luna plena in Salomone: ita fuit plenus Sol in vero |Messia qui fuit Iesus: et de conrespondentia ad diminutionem |in Sedechia potest quis coniectare si profundat in cabala.

annotated II.11.52. Ex praecedenti conclusione intelligi potest cur evangelista Ma|theus in quatuordecim illis generationibus ante Christum quas|dam dimiserit.

annotated II.11.53. Cum fieri lucem nihil sit aliud quam participare lucem: conveni|ens est valde illa cabalistarum expositio ut in ly fiat lux. per lucem |speculum lucens intelligamus: et in ly facta est lux: speculum non |lucens.

annotated II.11.54. Quod dicunt Cabalistae beatificandos nos in speculo lucente |reposito sanctis in futuro saeculo: idem est praecise sequendo fun|damenta eorum cum eo quod nos dicimus beatificandos sanctos |in filio.

annotated II.11.55. Quod dicunt Cabalistae lumen repositum in septuplo lucere |plus quam lumen relictum: mirabiliter convenit arithmeticae pytha|goricae.

annotated II.11.56. Qui sciverit explicare quaternarium: in denarium: habebit |modum si sit peritus Cabalae deducendi ex nomine ineffabili no|men. lxxii. litterarum.

annotated II.11.57. Per praecedentem conclusionem potest intelligens in Arithme|tica formali intelligere quod operari per scemamphoras est propri|um rationalis naturae.

annotated II.11.58. Rectius foret illud Becadmin quod ponit glosa chaldaica su|per dictione Bresit: exponere de sapientialibus ideis: quam de tri|gintaduabus viis ut dicunt alii Cabalistae. utrunque tamen est re|ctum in Cabala.

annotated II.11.59. Qui profunde consideraverit quadruplicem rerum statum. |Primo unionis et stabilitae mansionis: Secundo processionis: Ter|tio reversionis: Quarto beatificae reunionis: Videbit litteram |Beth cum prima littera: primum: cum media: medium: cum ul|timis: ultima operari.

annotated II.11.60. Ex praecedenti conclusione potest contemplativus homo intel|ligere cur lex dei a Beth littera incipit: de qua scribitur quod est im|maculata: quod erat cum eo cuncta componens: quod est convertens ani|mas: quod facit dare fructum in tempore suo.

annotated II.11.61. Per eandem conclusionem sciri potest quod idem filius qui est sa|pientia patris: est qui omnia unit in patre: et per quem omnia |facta sunt: et a quo omnia convertuntur: et in quo demum sabba|tizant omnia.

annotated II.11.62. Qui profunde consideraverit novenarium beatitudinum nu|merum de quo apud Matheum in evangelio: videbit illas mira|biliter convenire novenario novem numerationum quae sunt in|fra primam: quae est inaccessibilis divinitatis abyssus.

annotated II.11.63. Sicut Aristoteles diviniorem philosophiam: quam philosophi an|tiqui sub fabulis et apologis velarunt: ipse sub philosophicae spe|culationis facie dissimulavit: et verborum brevitate obscuravit: |ita Rabi Moyses aegyptius in libro qui a latinis dicitur dux neu|trorum dum per superficialem verborum corticem videtur cum |Philosophis ambulare per latentes profundi sensus intelligenti|as: mysteria complectitur Cabalae.

annotated II.11.64. In textu Audi Israhel dominus deus noster dominus unus: re|ctius est ut intelligatur ibi collectio ab inferiori ad superius: et a |superiori ad inferius: quam ab inferiori ad superius bis.

annotated II.11.65. Rectius est ut amen tipheret dicat et regnum: ut per viam |numeri ostenditur: quam quod dicat regnum tantum ut quidam volunt.

annotated II.11.66. Ego animam nostram sic decem sephirot adapto ut per unita|tem suam sit cum prima: per intellectum cum secunda: per ratio|nem cum tertia: per superiorem concupiscibilem cum quarta: per |superiorem irascibilem cum quinta: per liberum arbitrium cum |sexta: et per hoc totum ut ad superiora se convertitur cum septi|ma: ut ad inferiora cum octava: et mixtum ex utroque potius per in|differentiam vel alternariam adhesionem quam simultaneam conti|nentiam cum nona: et per potentiam qua inhabitat primum ha|bitaculum cum decima.

annotated II.11.67. Per dictum Cabalistarum quod Caeli sunt ex igne et aqua: simul |et veritatem Theologicam de ipsis sephirot nobis manifestat: et |philosophicam veritatem quod elementa in caelo sint tantum secun|dum activam virtutem.

annotated II.11.68. Qui sciverit quid sit denarius in Arithmetica formabili: et co|gnoverit naturam primi numeri spherici: sciet illud quod ego ad|huc apud aliquem Cabalistam non legi: et est quod sit fundamen|tum secreti magni Iobelei in Cabala.

annotated II.11.69. Ex fundamento praecedentis conclusionis sciri pariter potest |secretum quinquaginta portarum intelligentiae: et millesimae ge|nerationis et regni omnium saeculorum.

annotated II.11.70. Per modum legendi sine punctis in lege: et modus scribendi |res divinas et unialis continentia per indeterminatum ambitum |rerum divinarum nobis ostenditur.

annotated II.11.71. Per id quod dicunt Cabalistae de aegypto et attestata est expe|rientia habemus credere quod terra aegypti sit in analogia: et sub|ordinatione proprietatis potentiae.

annotated II.11.72. Sicut vera astrologia docet nos legere in libro dei: ita Cabala |docet nos legere in libro legis.

Annotations

Sort by:

 

All: SETENTA Y UNA CONCLUSIONES CABALÍSTICAS SEGÚN PROPIA OPINIÓN QUE CONFIRMAN MÁXIMAMENTE LA RELIGIÓN CRISTIANA A PARTIR DE LOS MISMOS FUNDAMENTOS DE LOS SABIOS HEBREOS.