Conclusiones CM publice disputandae

prefatioannot

secundum doctrinam latinorumannot

arrow

1. Alberti Magniannot

arrow

2. Thomae Aquinatisannot

arrow

3. Francisci de Maironisannot

arrow

4. Iohannis Scotiannot

arrow

5. Henrici Gandavensisannot

arrow

6. Egidii Romaniannot

secundum doctrinam Arabumannot

arrow

7. Avenroisannot

arrow

8. Avicennaeannot

arrow

9. Alpharabiiannot

arrow

10. Isaac Narbonensisannot

arrow

11. Abumaronis Babyloniiannot

arrow

12. Moysis Aegyptiiannot

arrow

13. Maumethis Tolletiniannot

arrow

14. Avempacis Arabisannot

secundum Graecosannot

arrow

15. Theophrastiannot

arrow

16. Ammoniiannot

arrow

17. Simpliciiannot

arrow

18. Alexandri Aphrodiseiannot

arrow

19. Themistiiannot

secundum doctrinam Platonicorumannot

arrow

20. Plotini Aegyptiiannot

arrow

21. Adelandi Arabisannot

arrow

22. Porphyrii Tyriiannot

arrow

23. Iamblici Chalcideiannot

arrow

24. Procli Lyciiannot

[ ]

arrow

25. Pythagoraeannot

arrow

26. Chaldeorum theologorumannot

arrow

27. Mercurii Trismegisti Aegyptiiannot

arrow

28. Cabalistarumannot

secundum opinionem propriam

arrow

1. paradoxe numero xvii

arrow

2. philosophice numero lxxxannot

arrow

3. paradoxe numero lxxiannot

    1. Sicut esseannot

    2. Non possumusannot

    3. Qui attingitannot

    4. Solus illeannot

    5. Quanto unusquisqueannot

    6. Sicut cognitioannot

    7. Sicut deusannot

    8. Si Theologiaannot

    9. Vera methaphysicaannot

    10. Sicut inannot

    11. Eadem resannot

    12. Sicut angelusannot

    13. Contradictoria inannot

    14. Licet sitannot

    15. Contradictoria coinciduntannot

    16. Rationabiliter posuitannot

    17. In intellectuannot

    18. Ideo inannot

    19. Unumquodque inannot

    20. Ipseitas uniuscuiusqueannot

    21. Per praedictasannot

    22. Nemo mireturannot

    23. Sicut formaeannot

    24. Non potestannot

    25. Nisi destruamusannot

    26. Ex praecedentibusannot

    27. Quinque ponendaannot

    28. Rectius adannot

    29. Ratio predicamentiannot

    30. Ratio praedicamentiannot

    31. Ratio praedicamentiannot

    32. Ratio praedicamentiannot

    33. Ratio praedicamentiannot

    34. Nullum estannot

    35. Sicut deannot

    36. Sicut intellectusannot

    37. Primum intelligibileannot

    38. In animisannot

    39. Dictum illudannot

    40. Posse animamannot

    41. Sicut seannot

    42. Infinitas deiannot

    43. Actus quoannot

    44. Aristoteles libroannot

    45. Ordo librorumannot

    46. Dato quocunqueannot

    47. Melius potestannot

    48. Praeter triaannot

    49. Magis improprieannot

    50. Sola materiaannot

    51. Tria suntannot

    52. Eadem estannot

    53. Qui primamannot

    54. Ad probandumannot

    55. Qui ordinemannot

    56. Preter distinctionemannot

    57. Species inimicitiaeannot

    58. Formalitas estannot

    59. Ubicunque daturannot

    60. Nihil intelligitannot

    61. Tota substantiaannot

    62. Anima seipsamannot

    63. Quamvis inannot

    64. Intellectualis naturaannot

    65. Quia intellectusannot

    66. Potest animaannot

    67. Cuilibet serieiannot

    68. Omnes animaeannot

    69. Rationabile estannot

    70. Cum tresannot

    71. Empedocles perannot

arrow

4. in theologia numero xxxiannot

arrow

5. lxii in doctrina platonisannot

arrow

6. in doctrina abucaten avenanannot

arrow

7. de mathematicis numero lxxxvannot

arrow

7a. questionesannot

arrow

8. xv de intelligentia ...annot

arrow

9. magicae numero xxviannot

arrow

10. xxxi intelligendi hymnos orpheiannot

arrow

11. cabalisticae numero lxxiannot

colophon

announcement

registrumannot

trailer

corrigenda

previous next

Prev

Next

conclusiones secundum propri|am opinionem numero .lxii. in do|ctrina platonis de qua pauca |hic adducuntur: quia prima pa|radoxa conclusio totam sibi as|summit platonis doctrinam dis|cutiendam.

annotated II.5.1. Per numeros triplares qui a Platone in Timeo ponuntur in |triangulo animam significante admonemur quousque in formis |numerandis Sit progrediendum per naturam illius quod est pri|ma forma formans. Per numeros vero duplares ibidem positos |admonemur quatenus positis duobus extremis terminis coordi|nanda sunt media per naturam eius quod est medium in universo.

annotated II.5.2. Cum quaeritur a Platone an ad exemplar genitum an ingeni|tum factus sit mundus: nihil aliud quaeritur nisi an ad animales |rationes: an ad ideas intellectuales.

annotated II.5.3. Qui noverit modum illuminationis superiorum super media |intelliget idem significare et Platonicos per congregationem ani|marum in monte Ida: et hebreos per animarum congregationem |in monte Synao in auditione legis.

annotated II.5.4. Qui sciverit rationem causae praesupponere rationem perfecti: |intelliget iuxta Platonicam doctrinam Quare dixerit Phere|cides non prius Iovem mundum fabricasse quam in amorem fuerit |transformatus.

annotated II.5.5. Empedocles per spheram intelligibilem a Venere contentam: |nihil aliud intelligit quam mundum archetipum ab ordine intra se |manentis primae providentiae contentum.

annotated II.5.6. Ideo amor ab Orpheo sine oculis dicitur quia est supra intelle|ctum.

annotated II.5.7. Cum dicit Plato in Timeo in medio mundi positam animam: |quicquid dicant coeteri Platonici ego per medium lunam intelligo.

annotated II.5.8. Infra ambitum terminati entis recte quinque illa Platonis pro |transcendentibus ponuntur. Ens. Idem. Alterum. Status. et Mo|tus.

annotated II.5.9. Platonice loquendo de anima dico animam vivere cum Satur|no vitam contemplativam: cum Iove politicam et practicam: cum Mar|te irascibilem et ambitiosam: cum Venere concupiscibilem et vo|luptuosam: cum Mercurio vegetalem cum stupido sensu.

annotated II.5.10. Ex precedenti conclusione habetur quae sit virga Mercurii so|porifera.

annotated II.5.11. Primus septennarius vitae humanae est sub Mercurio: Secun|dus sub Venere: Tertius sub Marte: Quartus sub Iove: Quin|tus sub Saturno: et reliqui septennarii secundum eum qui fuerit praedo|minatus in praecedentibus.

annotated II.5.12. Predictis vitis cooperantur sol et luna ut causae universales: et |per appropriationem. Luna: Mercurio: et Saturno. Sol: Veneri |et Marti. simul uterque Iovi.

annotated II.5.13. Si Syriani theologiam sequamur: rationabile est ecclesiasticae |hierarchiae sacerdotes in coelesti hierarchia anagogicis virtuti|bus proportionari.

annotated II.5.14. Cum Platonem audimus Palladem et amorem philosophos |deos vocantem: ita intelligamus: ut amor sit philosophus ratio|ne viae Pallas ratione termini.

annotated II.5.15. Per extremorum et medii rationem cognoscere possumus conve|nienter universi gradus sic in quinque posse dividi. in super ens. ve|re ens. non vere ens. non vere non ens. vere non ens.

annotated II.5.16. Per ipsum tale. vere tale. semper tale in Platonis doctrina de|bemus intelligere proprietatem intellectus: animae et primorum |corporum.

annotated II.5.17. Si Syriani doctrinam sequamur: conveniens est post unitatem |totalis intellectionis quae et trifariam dividitur in substantialem |potentialem et operativam ponere trinarium intellectionis: par|tialis scilicet participatae et imaginariae.

annotated II.5.18. Quicquid dicant coeteri Platonici de rationalis animae parti|um distinctione: assero ego si [gap for Greek or Hebrew word] id est rationalem partem |in [gap for Greek or Hebrew word] et [gap for Greek or Hebrew word] dividamus: eandem partem ut |phantasiae coniungitur [gap for Greek or Hebrew word] dici: ut intellctui [gap for Greek or Hebrew word] ut |sibiipsi [gap for Greek or Hebrew word].

annotated II.5.19. Possibile est ut pars rationalis animae nostrae quam secundum peripa|teticos possibilem intellectum voco ad hoc perveniat: ut sine con|iunctione ad phantasmata discurrat et operetur.

annotated II.5.20. Perfectius et verius reperitur pulchritudo in intelligibilibus quam |in sensibilibus.

annotated II.5.21. Cum dicit Plato amorem natum ex congressu peniae et Pori |in ortis Iovis: in natalibus Veneris: diis discumbentibus nihil ali|ud intelligit quam in angeli mente tunc primum amorem id est desideri|um pulchritudinis esse natum cum in eo idearum splendor: im|perfectius tamen refulxit.

annotated II.5.22. Amor de quo in Symposio loquitur Plato: in deo nullo mo|do esse potest.

annotated II.5.23. Per duplicem Venerem de qua in Symposio Platonis: nihil |aliud intelligere debemus: quam duplicem pulchritudinem sensibi|lem et intelligibilem.

annotated II.5.24. Amor de quo Plotinus loquitur non est coelestis amor de quo |Plato in Symposio: Sed illius vera et proxima imago.

annotated II.5.25. Pugnantia quae videtur in dictis Orphei et Agathonis: quo|rum alter amorem antiquiorem omnibus diis dicit: alter iunio|rem perfecte solvemus si ad duplex deorum esse intelligibile et |naturale respexerimus.

annotated II.5.26. Pulchritudo est in deo per causam: in totali intellectu vere essen|tialiter totaliter: in particulari intellectu vere partialiter essentiali|ter: in anima rationali vere participaliter: in visibilibus coeli acciden|tibus imaginarie essentialiter totaliter: in subcoelestibus quali|tatibus visibilibus imaginarie partialiter essentialiter: in quan- |titatibus imaginarie participaliter.

annotated II.5.27. Cum dicit Plato Omne quod fit a causa fieri: referendum est |per se ad per se: et per accidens ad per accidens.

annotated II.5.28. Cum dixit Plato in Timeo ex individua dividuaque substantia |conflatam animam: per individuam substantiam animalem in|tellectum significavit: per dividuam animalem rationem.

annotated II.5.29. Non est credendum in doctrina Platonis animam quicquam intel|ligere per inspectionem ad ideas nisi cum pervenit ad illum statum |qui est supremus gradus contemplativae perfectionis.

Correlarium. Errant qui credunt secundum Platonem quod ea quae nos quo|tidie cognoscimus et intelligimus: in idearum lumine cognoscamus.

annotated II.5.30. Modus cognoscendi per ideas est ille: cuius dixit Plato in Ti|meo paucos homines esse participes: Sed bene deos omnes.

annotated II.5.31. Exponere in Fabula Critiae per quinque partus: quinque formas |corporis omnino est inconveniens.

annotated II.5.32. Per aliam vitam in epinomide intelligere debemus connexio|nem partis cum suo toto: et credo idem esse quod apud Cabali|stas dicitur soeculum venturum.

annotated II.5.33. Qualiter verum sit quod in epinomide dicitur arithmeticam |scientiam inter omnes speculativas maxime facere ad foelicitatem: |intelligi potest per conclusiones nostras de mathematicis.

annotated II.5.34. Per coelum in epinomide quod dicit Plato esse nobis causam |omnium bonorum: non ideam coeli: Sed ipsum coelum quod est |coeleste animal intelligere debemus.

annotated II.5.35. Per necessitatis regnum in Symposio Platonis: nihil aliud in|telligere debemus quam superabundantiam naturae alterius supra na|turam eiusdem: et infiniti supra terminum.

annotated II.5.36. Per demonstrationem Platonis in Phedro de animae immor|talitate: nec de nostris animis ut Proclus. Hermias. et Syrianus |credunt: nec de omni anima ut Plotinus et Numenius: nec de |mundi tantum anima: ut Possidonius: Sed de coelesti qualibet ani|ma probatur et concluditur immortalitas.

annotated II.5.37. Tempus essentialiter est in incorporeis: participative in corporeis.

annotated II.5.38. Tempus ubi habet esse essentiale: habet esse totaliter extra ani|mam.

annotated II.5.39. Tempus habet ab anima suum esse participatum: a prima qui|dem anima per modum effectivae causalitatis: ab ultima vero per |modum obiectivae consequtionis.

annotated II.5.40. Motus primi coeli: et universaliter quilibet motus sive localis |sive alterationis secundario et per accidens tempore mensuratur.

annotated II.5.41. Licet natura intellectualis simul omnia intelligat: non tamen |hoc est per virtualem et unitivam contintentiam: Sed per mutu|am penetrationem formarum: et indissociatam concatenationem |totius esse participati id est formalis.

annotated II.5.42. Per demonstrationem Platonis in Phedro de immortalitate |animae firmius demonstratur aeternitas mundi quam per ullam ratio|nem Aristotelis in .viii. Physicorum.

annotated II.5.43. Sicut et videtur et auditur homo ab homine per motionem sen|sus ad extra: ita et videtur et auditur demon ab homine et a de|mone per motionem sensus ad intra.

annotated II.5.44. Cur homo non possit non videri si sit presens a recte disposi|to in potentia visiva: demon autem tunc solum videatur cum vult |videri: ex modo quo unusquisque eorum videtur haberi potest.

annotated II.5.45. Sensus naturae quem ponunt Alchindus. Bacon. Guilielmus |Parisiensis: et quidam alii: maxime autem omnes magi nihil est ali|ud quam sensus vehiculi quem ponunt Platonici.

annotated II.5.46. Cum dicit Plato neminem nisi invitum peccare: nihil aliud in|telligitur quod illud quod Thommas tenet: scilicet non posse esse pec|catum in voluntate nisi sit defectus in ratione.

annotated II.5.47. Providentia est statuitive in deo: ordinative in intelligentia: |exequtive in anima: denuntiative in coelo: terminative in toto |universo.

annotated II.5.48. Non solum per dicta in epinomide et Philebo a Platone in |quibus dialogis expresse ponit Plato foelicitatem in contempla|tione: Sed per dicta in Phedro de furore amatorio constat secundum |Platonem non esse foelicitatem in actu amoris quia furor non est |foelicitas: Sed impetus et aestrum concitans: urgens et impellens |ad foelicitatem.

annotated II.5.49. Ex eo nomine quo dei nominant amorem patet diligenter ad|vertenti quod in actu amoris non est foelicitas.

annotated II.5.50. Ista propositio in Phedro. Omnis anima totius inanimati cu|ram habet: simpliciter de quacunque vere anima intelligenda est.

annotated II.5.51. Ex dicto illo Platonis in Phedro: quod nisi anima hominis ea que |vere sunt intuita esset in hoc animal non venisset. Si recte intel|ligatur intelligetur quod opinio Plotini ponens transmigrationem |animarum in bruta non est ad mentem Platonis.

annotated II.5.52. Ex oratione Socratis in Phedro ad pana: habetur complete opi|nio Platonis de foelicitate.

annotated II.5.53. Opinio Cratyli de nominibus ita est intelligenda: non quod talia |sint nomina: Sed quod talia esse debent si sint recta.

annotated II.5.54. Ideo dixit Socrates in Cratylo se somniare circa ideas: quia ide|is non utimur in hoc statu: Sed earum imaginibus proximis vel |secundariis.

annotated II.5.55. Per unum in sophiste: intellige unum in alteritate.

annotated II.5.56. Dictum illud in sophiste. Qui unum non dicit nihil dicit: il|lud est quod ab Aristotele dicitur. Qui unum non intelligit ni|hil intelligit.

annotated II.5.57. Dictum illud Platonis in sophiste de simulachris quae dicit de|monica machinatione conficta: et si multis aliis modis possit ve|rificari: conveniens tamen est exponere per hoc: quod illa ut gradum |medium in entitate tenent demonico ordini proportionantur.

annotated II.5.58. Venatio illa Socratis de qua in Prothagora: convenienter per |sex gradus potest sic distribui: ut primus sit esse materiae extrin|secae: Secundus esse particulare immateriale. Tertius esse univer|sale: Quartus esse rationale: Quintus esse particulare intelle|ctuale: Sextus esse totale intellectuale: In septimo tanquam in sabba|to cessandum est a venatione.

annotated II.5.59. Quod dicitur in Euthydemo non in habitu: Sed actu consiste|re foelicitatem: intellige de actu reflexo.

annotated II.5.60. Per id quod in Lachete dicitur. Quorumcunque est scientia: non |esse aliam eorundem ut preteritorum: aliam ut presentium: aliam |ut futurorum: illud potest intelligi tritum apud peripateticos non |esse scientiam nisi universalium.

annotated II.5.61. Dictum illud Platonis in Gorgia: Si orator scit iusta est iustus |dico absolute secundum se non ut ad hominem tantum posse salvari: si |unum ab alio esse intelligamus non formaliter: Sed illative.

annotated II.5.62. Licet ratio Platonis in Phedone per viam contrariorum absol|lute non concludat: expositis tamen a Cebete ad hominem ali|quid concludit.

Annotations

Sort by:

 

All: Sesenta y dos conclusiones según propia opinión de acuerdo con la doctrina platónica, sobre la cual poco aquí ha sido discutido porque la primera conclusión paradójica asumió en sí misma toda la discusión de la doctrina de Platón.