Conclusiones CM publice disputandae

prefatioannot

secundum doctrinam latinorumannot

arrow

1. Alberti Magniannot

arrow

2. Thomae Aquinatisannot

arrow

3. Francisci de Maironisannot

arrow

4. Iohannis Scotiannot

arrow

5. Henrici Gandavensisannot

arrow

6. Egidii Romaniannot

secundum doctrinam Arabumannot

arrow

7. Avenroisannot

arrow

8. Avicennaeannot

arrow

9. Alpharabiiannot

arrow

10. Isaac Narbonensisannot

arrow

11. Abumaronis Babyloniiannot

arrow

12. Moysis Aegyptiiannot

arrow

13. Maumethis Tolletiniannot

arrow

14. Avempacis Arabisannot

secundum Graecosannot

arrow

15. Theophrastiannot

arrow

16. Ammoniiannot

arrow

17. Simpliciiannot

arrow

18. Alexandri Aphrodiseiannot

arrow

19. Themistiiannot

secundum doctrinam Platonicorumannot

arrow

20. Plotini Aegyptiiannot

arrow

21. Adelandi Arabisannot

arrow

22. Porphyrii Tyriiannot

arrow

23. Iamblici Chalcideiannot

arrow

24. Procli Lyciiannot

[ ]

arrow

25. Pythagoraeannot

arrow

26. Chaldeorum theologorumannot

arrow

27. Mercurii Trismegisti Aegyptiiannot

arrow

28. Cabalistarumannot

secundum opinionem propriam

arrow

1. paradoxe numero xvii

arrow

2. philosophice numero lxxxannot

arrow

3. paradoxe numero lxxiannot

    1. Sicut esseannot

    2. Non possumusannot

    3. Qui attingitannot

    4. Solus illeannot

    5. Quanto unusquisqueannot

    6. Sicut cognitioannot

    7. Sicut deusannot

    8. Si Theologiaannot

    9. Vera methaphysicaannot

    10. Sicut inannot

    11. Eadem resannot

    12. Sicut angelusannot

    13. Contradictoria inannot

    14. Licet sitannot

    15. Contradictoria coinciduntannot

    16. Rationabiliter posuitannot

    17. In intellectuannot

    18. Ideo inannot

    19. Unumquodque inannot

    20. Ipseitas uniuscuiusqueannot

    21. Per praedictasannot

    22. Nemo mireturannot

    23. Sicut formaeannot

    24. Non potestannot

    25. Nisi destruamusannot

    26. Ex praecedentibusannot

    27. Quinque ponendaannot

    28. Rectius adannot

    29. Ratio predicamentiannot

    30. Ratio praedicamentiannot

    31. Ratio praedicamentiannot

    32. Ratio praedicamentiannot

    33. Ratio praedicamentiannot

    34. Nullum estannot

    35. Sicut deannot

    36. Sicut intellectusannot

    37. Primum intelligibileannot

    38. In animisannot

    39. Dictum illudannot

    40. Posse animamannot

    41. Sicut seannot

    42. Infinitas deiannot

    43. Actus quoannot

    44. Aristoteles libroannot

    45. Ordo librorumannot

    46. Dato quocunqueannot

    47. Melius potestannot

    48. Praeter triaannot

    49. Magis improprieannot

    50. Sola materiaannot

    51. Tria suntannot

    52. Eadem estannot

    53. Qui primamannot

    54. Ad probandumannot

    55. Qui ordinemannot

    56. Preter distinctionemannot

    57. Species inimicitiaeannot

    58. Formalitas estannot

    59. Ubicunque daturannot

    60. Nihil intelligitannot

    61. Tota substantiaannot

    62. Anima seipsamannot

    63. Quamvis inannot

    64. Intellectualis naturaannot

    65. Quia intellectusannot

    66. Potest animaannot

    67. Cuilibet serieiannot

    68. Omnes animaeannot

    69. Rationabile estannot

    70. Cum tresannot

    71. Empedocles perannot

arrow

4. in theologia numero xxxiannot

arrow

5. lxii in doctrina platonisannot

arrow

6. in doctrina abucaten avenanannot

arrow

7. de mathematicis numero lxxxvannot

arrow

7a. questionesannot

arrow

8. xv de intelligentia ...annot

arrow

9. magicae numero xxviannot

arrow

10. xxxi intelligendi hymnos orpheiannot

arrow

11. cabalisticae numero lxxiannot

colophon

announcement

registrumannot

trailer

corrigenda

previous next

Prev

Next

conclusiones in theologia nume|ro .xxxi. secundum opinionem pro|priam a communi modo dicendi |theologorum satis diversam.

annotated II.4.1. Qui dixerit accidens existere non posse nisi inexistat. Eucha|ristiae poterit sacramentum tenere etiam tenendo panis substan|tiam non remanere ut tenet communis via.

annotated II.4.2. Si teneatur communis via de possibilitate suppositationis in |respectu ad quamcunque creaturam: dico quod sine conversione panis |in corpus Christi vel paneitatis anihilatione potest fieri ut in al|tari sit corpus Christi secundum veritatem sacramenti Eucharistiae: quod |sit dictum loquendo de possibili: non de sic esse.

annotated II.4.3. Ideales rerum formalesque rationes effective a deo in prima cre|ata mente formaliter primo repperiri cum theologica veritate |tenemus.

Correlarium. Ubi ideae sunt idealiter: ibi non sunt formaliter. |ubi sunt formaliter: ibi non sunt idealiter.

annotated II.4.4. Si ponamus deum cognoscere creaturas ut obiectum secunda |rium suae intuitionis ut communiter ponitur dico quod pater prius produ|cit verbum quam creaturas cognoscat.

annotated II.4.5. Attributales perfectiones nec in deo: nec secundum se quiditative sum|pte dicunt diversas rationes in recto et principaliter diffinibiles |vel descriptibiles.

annotated II.4.6. Intuitus divinae cognitionis ad creaturas tanquam obiecta prima|ria vel secundaria formaliter non terminatur ut dicit commu|nis schola theologorum: sed se tantum. et nihil aliud a se intuens |primarie nec secundarie unitive et eminenter: et plus quam equipol|lenter omnia cognoscit.

Correlarium. Non est aliqua multitudo intellectorum in deo |nec creature ut intellecte ponunt in numerum cum divina essen|tia ut intellecta: Sed est penitus unum simplicissimum intellectum.

annotated II.4.7. Tria transcendentia in quibus consistit imago: non dicunt diver|sas rationes in recto et principaliter diffinibiles vel descriptibiles.

annotated II.4.8. Christus non veraciter et quantum ad realem presentiam de|scendit ad inferos ut ponit Thommas et communis via: Sed so|lum quo ad effectum.

annotated II.4.9. Licet ita mihi videatur probabile non est tamen pertinaciter asse|rendum quod anima Christi per alium modum nobis ignotum po|tuerit in infernum descendere.

annotated II.4.10. Illa verba (hoc est corpus etc.) quae in consecratione dicuntur: |materialiter tenentur non significative.

annotated II.4.11. Si teneatur communis via quod actu intellectus attingatur deus: dico duas |sequentes conclusiones quarum haec est prima quod videntes verbum eo |actu quo essentiam divinam attingunt creaturas non attingunt nisi |eminenter equipollenter ad formalem cognitionem. Equipollen|tia non actus sed obiecti.

annotated II.4.12. Beati duplicem habent cognitionem de creaturis eas formaliter |attingentem: quarum altera illative est ex ea qua verbum attingunt |altera secundum quam in re creata creaturam contemplantur.

annotated II.4.13. Non assentior communi sententiae theologorum dicentium posse deum quamli|bet naturam suppositare: Sed de rationali tamen hoc concedo.

annotated II.4.14. Nec crux Christi nec ulla imago adoranda est adoratione la|triae etiam eo modo quo ponit Thommas.

annotated II.4.15. Si non peccasset Adam deus fuisset incarnatus: sed non crucifi|xus.

annotated II.4.16. In quo lumine Iohanes Apocalipsim vidit: in eo apocalipsim |non intellexit.

annotated II.4.17. Primum peccatum angeli fuit peccatum obmisssionis: Secun|dum peccatum luxuriae: Tertium peccatum superbiae.

annotated II.4.18. Dico probabiliter: et nisi esset communis modus dicendi theo|logorum in oppositum firmiter assererem: assero tamen hoc di|ctum in se esse probabile: et est quod sicut nullus opinatur aliquid ita |esse praecise quia vult sic opinari: ita nullus credit aliquid esse ve|rum precise: quia vult credere id esse verum.

Correlarium. Non est in potestate libera hominis credere arti|culum fidei esse verum quando placet et credere eum esse falsum |quando sibi placet.

annotated II.4.19. Nisi essent dicta sanctorum quae in manifesto sui sermonis viden|tur dicere oppositum firmiter assererem hanc et sequentem con|clusionem: assero tamen eas probabiles esse et defendi posse ratio|nabiliter. quarum prima est quod peccatum mortale in se est malum |finitum.

annotated II.4.20. Secunda est quod peccato mortali finiti temporis non debetur pe|na infinita secundum tempus: Sed finita tantum.

annotated II.4.21. Non omnis voluntas dei beneplaciti est efficax.

annotated II.4.22. Dictum Apostoli dicentis: Deus vult omnes homines salvos |fieri positive de voluntate beneplaciti antecedente intelligenda |est.

annotated II.4.23. Voluntas antecedens sic potest describi. Voluntas dei antece|dens est illa qua deus dat alicui naturalia vel antecedentia qui|bus potest aliquid consequi: cui deus paratus est coagere si alius |velit: nec sibi contrarium manifestabit cum praecepto vel consi|lio exequendi permittens eum libere velle agere ad consequtio|nem suae salutis.

annotated II.4.24. Tenendo communem viam theologorum quod foelicitas sit in intellectu |vel in voluntate: dico duas conclusiones: quarum Prima est haec |quod intellectus ad foelicitatem non perveniret nisi esset actus volun|tatis: qui in hoc est ipso actu intellectus potior.

annotated II.4.25. Secunda conclusio est haec. Licet actus intellectus formaliter |foelicitantis attingat obiecti essentiam: tamen quod actus suus circa |illum actus sit foelicitatis: formaliter habet ab actu voluntatis.

annotated II.4.26. Persone in divinis numero distinguuntur.

annotated II.4.27. Personalitates in divinis sunt primo diversae.

annotated II.4.28. Theologice loquendo dico quod in aevo non est successio formali|ter intrinseca continuativa: Sed bene terminativa: secundum phi|losophos tamen aliter dicerem.

annotated II.4.29. Rationabilius est credere Origenem esse salvum: quam credere ip|sum esse damnatum.

Annotations

Sort by:

 

All: 31 tesis de teología según propia opinión bastante diferentes del modo común de decir de los teólogos.