Conclusiones CM publice disputandae

prefatioannot

secundum doctrinam latinorumannot

arrow

1. Alberti Magniannot

arrow

2. Thomae Aquinatisannot

arrow

3. Francisci de Maironisannot

arrow

4. Iohannis Scotiannot

arrow

5. Henrici Gandavensisannot

arrow

6. Egidii Romaniannot

secundum doctrinam Arabumannot

arrow

7. Avenroisannot

arrow

8. Avicennaeannot

arrow

9. Alpharabiiannot

arrow

10. Isaac Narbonensisannot

arrow

11. Abumaronis Babyloniiannot

arrow

12. Moysis Aegyptiiannot

arrow

13. Maumethis Tolletiniannot

arrow

14. Avempacis Arabisannot

secundum Graecosannot

arrow

15. Theophrastiannot

arrow

16. Ammoniiannot

arrow

17. Simpliciiannot

arrow

18. Alexandri Aphrodiseiannot

arrow

19. Themistiiannot

secundum doctrinam Platonicorumannot

arrow

20. Plotini Aegyptiiannot

arrow

21. Adelandi Arabisannot

arrow

22. Porphyrii Tyriiannot

arrow

23. Iamblici Chalcideiannot

arrow

24. Procli Lyciiannot

[ ]

arrow

25. Pythagoraeannot

arrow

26. Chaldeorum theologorumannot

arrow

27. Mercurii Trismegisti Aegyptiiannot

arrow

28. Cabalistarumannot

secundum opinionem propriam

arrow

1. paradoxe numero xvii

arrow

2. philosophice numero lxxxannot

arrow

3. paradoxe numero lxxiannot

arrow

4. in theologia numero xxxiannot

arrow

5. lxii in doctrina platonisannot

arrow

6. in doctrina abucaten avenanannot

arrow

7. de mathematicis numero lxxxvannot

arrow

7a. questionesannot

arrow

8. xv de intelligentia ...annot

arrow

9. magicae numero xxviannot

arrow

10. xxxi intelligendi hymnos orpheiannot

arrow

11. cabalisticae numero lxxiannot

    1. Quicquid dicantannot

    2. Quicquid dicantannot

    3. Scientia quaeannot

    4. Ensoph nonannot

    5. Quilibet hebreusannot

    6. Tria magnaannot

    7. Nullus hannot

    8. Ex praecedentiannot

    9. Siqua estannot

    10. Illud quodannot

    11. Modus quoannot

    12. Non potestannot

    13. Qui operaturannot

    14. Per litteramannot

    15. Per nomenannot

    16. Ex mysterioannot

    17. Qui sciveritannot

    18. Qui coniunxeritannot

    19. Si dictumannot

    20. Si interpretationemannot

    21. Qui coniunxeritannot

    22. Per dictaannot

    23. Per illudannot

    24. Per responsionemannot

    25. Quilibet cabalistaannot

    26. Quilibet Cabalistaannot

    27. Ex principiisannot

    28. Per dicitonemannot

    29. Quod diciturannot

    30. Necessario habentannot

    31. Cum audisannot

    32. Si duplexannot

    33. Per hancannot

    34. Per nomenannot

    35. Si deusannot

    36. Ex praecedentiannot

    37. Qui intellexeritannot

    38. Effectus quiannot

    39. Ex hacannot

    40. Hoc habentannot

    41. Sciri potestannot

    42. Scitur perannot

    43. Per mysteriumannot

    44. Scitur exannot

    45. Scitur inannot

    46. Per eclipsationemannot

    47. Qui scietannot

    48. Quicquid dicantannot

    49. Qui sciveritannot

    50. Cum dicuntannot

    51. Sicut fuitannot

    52. Ex praecedentiannot

    53. Cum fieriannot

    54. Quod dicuntannot

    55. Quod dicuntannot

    56. Qui sciveritannot

    57. Per praecedentemannot

    58. Rectius foretannot

    59. Qui profundeannot

    60. Ex praecedentiannot

    61. Per eandemannot

    62. Qui profundeannot

    63. Sicut Aristotelesannot

    64. In textuannot

    65. Rectius estannot

    66. Ego animamannot

    67. Per dictumannot

    68. Qui sciveritannot

    69. Ex fundamentoannot

    70. Per modumannot

    71. Per idannot

    72. Sicut veraannot

colophon

announcement

registrumannot

trailer

corrigenda

previous next

Prev

Next

conclusiones philosophice secun|dum propriam opinionem numero |lxxx. que licet a communi philo|sophia dissentiant: a communi ta|men philosophandi modo non mul|tum abhorrent.

annotated II.2.1. Potest a specie in sensu exteriori existente immediate abstra|hi species universalis.

annotated II.2.2. Intentio secunda est ens rationis habens se per modum formae |qualitative ab operatione intellectus proveniens consequutive |non effective.

annotated II.2.3. Nec prima intentio: nec secunda intentio alicubi sunt subie|ctive.

annotated II.2.4. Est devenire in corporibus ad aliquid quod ita corporaliter lo|cat quod corporaliter non locatur: et illud est ultima sphera sicut in |intelligibilibus est devenire ad aliquid quod ita intelligibiliter |locat: quod nullo modo locatur: et illud est deus.

Correlarium. Non est quaerendum quomodo ultima sphera |locatur: Sed absolute concedendum quod non locatur.

annotated II.2.5. Singulare non intelligitur ab intellectu: nec secundum veritatem: nec |secundum etiam opinionem Aristotelis Commentatoris et Thommae.

annotated II.2.6. Licet intellectus non intelligat singulariter: ab ipso tamen est |quod perfecte cognoscatur singulare.

annotated II.2.7. Quaelibet res quaecunque sit illa in puritate sui esse constituta est |intelligens: intellectus: et intellectum.

annotated II.2.8. Ex praedicta conclusione habetur quare materia sit principium |incognoscibilitatis et intellectus agens cognoscibilitatis:

annotated II.2.9. Illa dicitur actio immanens quae non est subiective in illo quod |passive per eam denominatur: et per hoc distinguitur a transe|unte.

annotated II.2.10. Omnis alius modus praeter eum quem dixit praecedens conclusio est |insufficiens ad distinguendum actionem immanentem a transe- |unte.

annotated II.2.11. Cum dicit Avenrois non esse aliud medium ad probandum |abstractum praeter aeternitatem motus: non intelligit de quocunque |abstracto: Sed de eo quod ultimato gradu abstractionis est ab|stractum a corpore.

annotated II.2.12. Esse corporeum non habet res ab aliqua forma substantiali |vel gradu formae substantialis.

annotated II.2.13. Sex transcendentia quae ponit communis doctrina: a iuniori|bus latinis sunt efficta: ea et graeci peripatetici: et princeps eorum |Aristoteles nescit.

annotated II.2.14. Necessarium est apud Aristotelem primam causam movere de |necessitate.

annotated II.2.15. Impossibile est: et omnino irrationale apud Aristotelem om|nia evenire de necessitate respectu cuiuscunque causae illa necessi|tas accipiatur.

annotated II.2.16. Tractatus suppositionum ad logicum non pertinet.

annotated II.2.17. Non potuit mundus esse a deo ab aeterno efficienter efficien|tia vera quae est reductio de potentia ad actum.

annotated II.2.18. Potuit produci et fuit de facto secundum Aristotelem et Commenta|torem productus ab aeterno mundus a deo efficientia quae est na|turalis fluxus et effectualis consequtio.

annotated II.2.19. Qui negat coelum esse animatum: ita ut motor eius non sit |forma eius non solum Aristoteli repugnat: Sed totius Philoso|phiae fundamenta destruit.

annotated II.2.20. In actibus nostri intellectus non est successio ratione potentia|rum sensitivarum et deservientium ut credunt moderni: Sed eo |quia rationalis est.

annotated II.2.21. Notitia de novo acquisita fit ex praecedenti cognitione tanquam |ex termino a quo: et tanquam ex causa effectiva partiali: formali: di|rectiva: et tanquam ex causa praedisponente materiali.

annotated II.2.22. Ille habitus est practicus qui est formaliter regulativus alicu|ius operationis habituati.

annotated II.2.23. Habitus habet esse practicum et speculativum ab obiecto rela|to ad subiectum in quo est: Intellectus autem dicitur practicus vel |speculativus a fine quem sibi proponit habituatus.

annotated II.2.¶24. Habitus practicus a speculativo finibus distinguitur.

annotated II.2.25. Praxis est operatio quae non est formaliter cognitio: et potest |esse recta: et non recta: rectificabilis per habitum ut per partiale |rectificationis effectivum quo practicans habituatur.

annotated II.2.26. Practicum et speculativum sunt differentie accidentalis habitus.

annotated II.2.27. Theologia viatoris ut viatoris est: simpliciter practica dicen|da est.

annotated II.2.28. Totam medicinam practicam esse: et ut verum asserimus: et ut |consonum dictis ac sententiae Avenrois.

annotated II.2.29. Logica est practica.

annotated II.2.30. Sensus communis non est distinctus a sensu visus: auditus: odo|ratus: gustus: et tactus.

annotated II.2.31. Non dari species intelligibiles a phantasmatibus abstractas et |ut veram: et commentatoris et Alberti sententiam asserimus.

annotated II.2.32. In omni quaestione per demonstrationem scibili oportet prae|cognoscere quid subiecti et passionis: non intelligendo per quid |quid nominis ut intelligunt expositores: Sed quid rei.

annotated II.2.33. Possibilis est regressus a causa ad effectum absque negatione quam |somniat Burleus.

annotated II.2.34. Tenentes minima naturalia in qualitatibus: non propterea ha|bent negare motum alterationis fieri in tempore successive.

annotated II.2.35. Necessarium est tenere secundum Avenroem quod forma generis sit rea|liter alia a forma speciei nec oppositum stat cum principiis do|ctrinae suae.

annotated II.2.36. Demonstratio Aristotelis in .vii. Physicorum quod omne quod |movetur: movetur ab alio nihil probat eorum quae vel Thom|mas: vel Scotus: vel Egidius quem sequitur Iohanes de Ganda|vo: vel Gratiadeus: vel Burleus: vel alii quos ego legerim inten|dunt: Sed tantum: quod optime dixit Commentator a latinis |omnibus expositoribus male intellectus: et est quod in quolibet mo|to motor est alius a mobili vel secundum naturam vel secundum subiectum.

annotated II.2.37. Demonstratio .vii. Physicorum probat evidenter quod coelum non |movetur a se: datis principiis Avenrois veris utique et firmissimis.

annotated II.2.38. Ordo librorum naturalis philosophiae ab Aristotele est iste. Li|ber Physicorum: coeli et mundi: de generatione: metheororum: |mineralium: de plantis: de generatione animalium: de partibus |animalium: de progressu animalium: de anima: tum libri qui di|cuntur parvi naturales.

Correlarium. Qui librum de anima sextum naturalium vo|cant: ab Aristotelis mente omnino discordant.

annotated II.2.39. Omnis via salvans dictum Aristotelis quod venti orientalis sint |calidiores occidentalibus: praeter viam animationis coeli est fri|vola et nulla.

annotated II.2.40. Nec ab Aristotele nec ab expositoribus adducte rationes de |salsedine maris sunt sufficientes: nec potest ulla maxime stante |mosaica veritate sufficientior assignari quam causalitas eiusdem uni|versalis providentiae quae et in terra discooperitionem operata est.

annotated II.2.41. Nulla pars coeli differt ab alia secundum lucidum et non lucidum: sed |secundum magis et minus lucidum.

annotated II.2.42. Modus ab Aristotele datus quomodo calefiant inferiora a su|perioribus nullo modo rectus apparet.

annotated II.2.43. Haec duo stant simul et ambo credo simul esse vera: et quod ratio |Avenrois in commento ultimo primi Physicorum contra Avi|cennam concludat et quod cum hoc rationes Avicennae ad proban|dum primum principium sunt bonae et efficaces.

annotated II.2.44. Si intelligentias esse in genere secundum Aristotelem dixerit Thom|mas: non minus sibi quam Aristoteli repugnabit.

annotated II.2.45. Si unitas generis non est solum ex parte concipientis: Sed eti|am ex parte concepti: necesse est quaecunque sunt in eodem gene|re logico: esse in eodem genere Physico.

annotated II.2.46. Scientia est realiter relativa: et scibile ad eam per accidens re|fertur.

annotated II.2.47. Tenendo communem modum doctorum: quod scilicet de deo ali|quid formaliter praedicetur: dico duas conclusiones proximas: |quarum haec est prima quod solus deus ita est substantia quod nullo mo|do est non substantia.

annotated II.2.48. Secunda: Deus ideo non est in genere quia est substantialiter |substantia.

annotated II.2.49. Ponere differentiam inter simitatem et albedinem aut consi|milia accidentia per hoc quod illud separabile sit: illud inseparabile |a certo subiecto fictitium est.

annotated II.2.50. Differentia quae inter suprascripta accidentia apparet ex sola |voluntate nominum impositione originatur.

annotated II.2.51. Necessarium est dicere secundum Avenroem quod substantia est de in|trinseca quiditate accidentis: et est opinio et Aristoteli et philo|sophiae maxime consona.

annotated II.2.52. In definitione substantiarum naturalium non esse ponendam |materiam et Avenroi et Alberto consentanea sententia est.

annotated II.2.53. Si Thommas dixerit in intelligentiis secundum Aristotelem esse acci|dentia: non Aristoteli modo: Sed sibiipsi contradicet.

annotated II.2.54. Iste propositiones sunt concedende ut omnino vere. Materia |prima fit asinus: bos: et similia.

annotated II.2.55. In composito materiali non sunt duae precisae entitates et distin|ctae: Sed una entitas.

annotated II.2.56. Sonum non ex motu aeris intercepti inter duo corpora se per|cutientia: ut tenet Aristoteles: et expositores eius: Sed ex contactu |tali talium vel talium corporum: talem vel talem sonum causari dico.

annotated II.2.57. Rationes quas adducunt peripatetici ad probandum quod in cau|sis essentialiter ordinatis non eatur in infinitum: non convincunt |de necessitate falsitatem positi.

annotated II.2.58. Virtutem sensitivam sensus communis sicuti non a virtutibus |sensitivis sensuum exteriorum ut dixit conclusio .xxx. ita nec a |virtutibus sensitivis sensuum interiorum: phantastica: sive ima|ginativa: cogitativa et memorativa: subiecto id est re differre: et ut |veram: et ut Aristotelis Platonisque sententiam asserimus.

annotated II.2.59. Dico omnes qualitates elementorum symbolas: esse diversa|rum specierum.

annotated II.2.60. Si qua est ponenda figura quarta syllogismorum: illa est ponenda |quam Galienus ponit: non quam et Franciscus Maironis et Petrus |Mantuanus pueriliter confinxerunt: rectius est tamen nullam ponere.

annotated II.2.61. De materia ut ex ea per se fiunt res tractare methaphysicum: |physicum autem ut ex ea res fiunt per accidens habemus dicere |secundum doctrinam Aristotelis.

annotated II.2.62. Dictio exclusiva addita uni relativo: correlativum non excludit.

annotated II.2.63. Non debet concedi partem in toto quantitativo a suo toto esse |aliquo modo actu distinctam.

annotated II.2.64. Opinio quae Avicennae ascribitur quod illud unum: quod cum en|te convertitur sit unum quod est principium numeri: et ita conse|quenter quod unaquaeque res sit una per intentionem additam essen|tiae suae si non est necessario vera: est tamen probabilis et defen|detur a me.

annotated II.2.65. Licet potentia intellectiva in nobis sit accidens: in angelis ta|men est substantia.

annotated II.2.66. Formalitas est actualitas apta per se perficere possibilem intel|lectum.

annotated II.2.67. Si ex concursu elementorum fiat mixtum: quocunque modo po|nantur elementa manere immixto fiet mixtum ex elementis: ut |ex materia digesta a calido spirituali: vaporoso elevato ab eis.

annotated II.2.68. In omnibus infra deum eadem est materia secundum essentiam: diver|sa secundum esse.

annotated II.2.69. Quiditates physicarum naturarum adequato concepto et pro|prio concipi possunt sine accidentibus: sive a methaphysico sive |a physico considerentur.

annotated II.2.70. Corpus organicum quod est materia animae: et ponitur in dif|finitione eius ab Aristotele est corpus et organicum per formam |essentialiter distinctam ab anima eum perficiente.

annotated II.2.71. Secundum omnes philosophos dicendum est deum necessario |agere quicquid agit.

annotated II.2.72. Qui dubitat ex intelligibili et intellectu magis vere et substan|tialiter fieri unum quam ex materia et forma materiali non est philo|sophus.

annotated II.2.73. Tenendo opinionem de anima intellectiva quam tenet Com|mentator: videtur mihi rationabiliter tenendum illam animam nul|lius accidentis esse subiectum: et positionem hanc tanquam veram de|fendam: quanquam utrum hoc ille tenuerit: ego non definio.

annotated II.2.74. Dico secundum Thommam dicendum esse in actu reflexo intellectus |consistere beatitudinem nostram.

annotated II.2.75. Diffinitio naturae coelestia comprehendit et ly et copulative |tenetur et non disiunctive.

annotated II.2.76. Sicut quilibet philosophus habet dicere quod virtutes sensitive |sunt in corde: ita quilibet medicus habet dicere: quod sint in cerebro.

annotated II.2.77. Quod dicitur a communi scola philosophantium omnium la|tinorum de prima operatione intellectus: error est: quia non est |alia operatio partis rationalis quam ille duae quas ipsi secundam et |tertiam ponunt Compositio scilicet et Discursus.

annotated II.2.78. Accidentia nullo modo debent dici entia: Sed entis.

annotated II.2.79. Sex principia sunt formae absolutae.

annotated II.2.80. Siqua est lingua prima et non casualis: illam esse Hebraicam |multis patet coniecturis.

Annotations

Sort by:

 

All: OCHENTA CONCLUSIONES FILOSÓFICAS SEGÚN PROPIA OPINIÓN, QUE, AUNQUE SE ALEJAN DE LA FILOSOFÍA COMÚN, NO RECHAZAN TOTALMENTE EL MODO COMÚN DE FILOSOFAR